Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber quintus
pagina 601
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
omnibus in fornacibus, ubi argentum, et aes funduntur. Nam ex hoc, quod in officinis non reperiatur Armenius lapis, quemadmodum alia complura, haudquaquam colligere licet, quod haec omnia suis in fodinis fornacibusque non habeantur. Praestat mirum in modum Armenius lapis (etsi id Galeno, Paulo, aliisque veteribus incognitum existimetur) ad atram bilem deiiciendam, ut testis est Alexander Trallianus clarissimus author, libro primo capite de melancholia, ubi sic inquit. [Armenii lapidis vires ex Alexandro.] Quod si hiera data melancholiae imaginationes nihilominus infestare videantur, tunc sine ulla cunctatione lapidem Armeniacum dare festinato. Novi enim ex veteribus antiquiores ad veratrum album prosperasse, ubi affectum ab aliis purgationibus nihil pene imminui conspicerent. Verum ego lapidem Armeniacum veratro albo praefero, atque licet utentem ipso experientia cognoscere, quomodo praeterquam efficaciter, etiam sine molestia, et periculo purget. quorum nihil album veratrum habere novimus. Si igitur res postulat, non modo infra per alvum, sed etiam per vomitum purgationem fieri, lapidem illotum exhibere convenit. Sit autem modus ipsius scrupuli tres, aut quatuor. aut paulo amplius, minusve, pro virium simul, et copiae humoris noxii ratione. At si aeger purgatione per vomitum non admodum indigere videatur, sed per imum ventrem totum vitio sum humorem exire conducat, tunc lapidem eluere oportet usque ad duodenas (vetus legit quinquagenas) vices. Ubi enim sic fecerimus, neque turbationem stomachi, aut compressionem lapis excitare potest, sed etiam minori cum molestia nigrum terrestremque humorem vacuabit, ut paucis praeteritis diebus adiumentum ex eo nobis accessisse percipiamus. Dato autem ex eo scrupulos quinque, aut sex, ut plurimum ex aqua tepida, semper ex cognatis dictis coniectura deprehendens an plus, minusve exhibere debeas. Quod si aegrum etiam bis adhuc requirere suspiceris, cum fiducia rursus exhibeto. neque enim calorem habet, aut siccantem admodum, aut aliam quampiam ipsi insidentem, amaram, et venenosam qualitatem, ut aeger ideo medicamentum bibere detrectet. Sin autem nonnulli humidum aliquod medicamentum sumere adversentur (multi enim in totum non sustinent liquidum medicamentum assumere) in catapotia lapidem redigere oportet. Si vero libet, etiam picrae aliquam insignem partem admisceto, aut etiam ex aliis quibusdam, quae purgationem magis promoveant, et non renitantur. Ne autem is, qui parare velit horum confectionem, inquirendo laboret, visum mihi est ea de causa etiam horum compositionem meminisse. Habet autem in hunc modum. Picrae semuncia, epithymi semuncia, agarici scrupuli quatuor, scammoniae uncia, garyophyllorum grana viginti. Contusa excipiantur rhodomelo, aut succo citrii, aut rhodomelite. Dentur scrupuli duo, plurimum quatuor. Notandum vero est, praeterquam quod ventriculum corroborant, simul etiam varios humores, praesertim terrestrem, et melancholicum, citra molestiam purgare posse. hactenus Alexander. [Vires eiusdem ex Aetio.] Caeterum Armenium lapidem deiectoria facultate pollere in atrabiliariis morbis, novit etiam Aetius. quippe qui libro II. capite XLVII. ex Nichessonis medici authoritate, sic de eo scriptum reliquit. Armenium, quo pictores utuntur, duodecima drachmae parte melancholicis, et crassum sanguinem habentibus dato. Datur et pueris pectoris morbo infestatis: revomunt enim, nam vomitorium existit, Datur et morbo sacro obnoxiis, ac furiosis, hoc modo. Centaurii fasciculos manipulares tres in aquae marinae heminis tribus coquito, donec una supersit, et cum excolato decocto, Armuthei lapidis, quem Graeci Armenium vocant, tertiam drachmae partem terito, ac confidenter exhibeto. nihil enim periculi est. Itaque nosse operaepretium est, quod Armenium penitus revomitur, nihil memorabile sursum efferens, sed et inferne modicum quid paulatim, et in pluribus secessibus effert. haec Aetius. Novit praeterea Armenii vires deiectorias inter recentiores Graecos Actuarius, ut videre est in suo de compositione medicamentorum libello. [Armenii lapidis vires ex Galeno.] Verum alias ab illis Armenio lapidi vires reddidit Galenus libro IX. simplicium medicamentorum, his verbis. Armeniacum vim habet extergentem, cum levicula acrimonia, et levissima adstrictione. Itaque tele cum sit, ocularibus miscetur facultatibus. Et ipso per sese quoque ad pollinis laevorem redacto, utimur sicco ad pilorum in palpebris incrementum: nempe ubi prae humorum acrimonia partim excidunt, partim vero nec crescunt, nec aluntur. Siquidem depastis his acrimoniis, in bonum naturae habitum pars reducitur: cuius cum alia sint munera, tum etiam producendi, incrementa praebendi, ac roborandi, qui in palpebris sunt pili. quippe cum prima, et ex professo quaedam sint medicamentorum opera: quaedam vero mediante natura, quae animantium corpora dispensat, eduntur, velut quae in his ipsis calliblephara nuncupant. Ipsa enim partes moderate laesas mediocriter desiccant, pilos corrumpentem humiditatem absumendo. quae ubi abolita est, tum natura ad proprias redit actiones, nimirum sublatis, quae hactenus ipsi impedimento fuerant.
Cap. LXVI
Κυανός
λίθος – COERULEUS LAPIS
COERULEI origo ex aerariis metallis in Cypro. copiosior ex arena litorali secundum quosdam subcavatos specus maris invenitur, qui magis probatur. Eligi debet inebriatus. Uritur ut chalcitis. lavatur ut cadmia. Vim habet reprimentem, et modice erodentem. crustas gignit, et exulcerat.
[Coerulei lapidis consid.] COERULEUM officinae Avicennae doctrinam secutae, lapidem Azuli, vel Lazuli vocant. Probatissimus, qui scintillis aureis emicat. Lapis hic (ni fallor) cum Armenio non obscuram habet cognationem, quod non modo utrique simul in iisdem proveniant metallis, promiscueque oriantur; sed quod etiam iisdem fere viribus praediti sint ad atram bilem deiiciendam. quo factum est, ut Mauritanorum quidam alterum cum altero ineptissime confuderint. Caeterum quoniam tradidit Avicenna, cui subscribit Mesues, coeruleum sive (ut eorum nomine utar) Azulum septicae, ac putrefacientis esse facultatis, non desunt e recentioribus, qui cum detestentur, quemadmodum et catapotia, quae ad atrabiliarios affectus ex lapide ipso coeruleo passim in pharmacopoliis parantur: e quorum numero est Fuchsius medicus nostrae aetatis celebris, in suis paradoxis. Verum quanvis confuse satis de Coeruleo, et Armenio scriptitaverint