Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber quintus
pagina 602
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
Mauritani; non tamen obstat, quin ii bilem atram pellere queant. Id quod priores veteresque Graeci, vel ignoraverunt, vel silentio dissimulaverunt. Porro Galenus, etsi non explicuerit coeruleum atrabiliarios humores ducere; tamen scripsit deiicientem habere facultatem. Quod cum fortasse perpenderent Arabes, qui multorum medicamentorum, quae Graecis incognita fuisse videntur, diligentissimi fuere indagatores, invenere tandem facto pluries periculo, coeruleum atram bilem peculiariter deiicere. Sed si (ut in praecedenti capite ostensum est) usque ad Alexandri aetatem e veteribus nemo noverat Armenium in detrahenda, citra noxam, atra bile facultatem habere albo veratro parem, mirum quidem non fuerit, si etiam longo post tempore, id scripserint Arabes, vel quod ab eo fortasse acceperint, vel quod ex ipsis id facultatis Armenio inesse adinvenerint. Praeterea cum Armenium, et Coeruleum non modo in iisdem proveniant metallis (ut in pluribus Germaniae locis nos ipsi vidimus) sed simul, promiscueque oriantur, adeo ut Coerulei frustum, Armenii non modicum contineat, sicut e converso, recte quidem existimari potest, pari fere facultate, vel non admodum dispari hosce lapides esse praeditos. [Mauritanorum tutela.] Hinc itaque fit, ut mihi plane Mauritani a Fuchsii, et aliorum calumnia vindicandi videantur. Quippe cum cernerent naturam hos lapides promiscue, indistincteque progignere, quid mirum si ipsam imitati, eorum historiam et facultatem indifferenter tradiderunt? cum pro certo ex his existimandum sit, nil aliud esse Armenium, quam coerulei materiam, nondum a calore in terrae visceribus ad summum perfecteque coctam. quemadmodum chalcitis, misy, sory nil aliud esse creduntur, quam chalcanthi materiam. Haec igitur cum accurate perpendisset clarissimus Manardus Ferrariensis, ubi in simplicia medicamenta a Mesue conscripta diligentissime adnotavit, eorum sententiam refellit, qui coerulei usum sua tantum ducti opinione tam acriter vituperant, his verbis. Coeruleo Graeci nullam vim deiectoriam adscribunt, sed videntur hae vires ab Armenio derivatae. Arabes enim utrunque confundunt. Serapio quidem, et Averroes sub lazuli nomine de Armenio tractantes, Avicenna de Azulo scribens, fere ei omnes vires attribuit, quas Graeci utrique. De Armenio vero ea scribit, quae Graeci: solum addens, quod atram bilem magis purgat, quam cyaneus. Quae omnia licet vera sint, non tamen ego his accesserim, qui non secus ac perniciosissimum venenum hunc formidant. Experientia enim certa scio, quod si bene abluatur, multum iuvat, et vel nihil, vel parum laedit. haec ille. In cuius certe sententiam unusquisque medicus facile deveniet, qui potius rationalis sit, quam pertinax. Nam etsi dixerit Avicenna coeruleum exedentis esse facultatis, hoc quidem non impedit, quin haustum atram bilem deiicere possit absque noxa, si diligenter fuerit ablutum. quandoquidem eius per acuta septicaque facultas pluribus lotionibus ab eo facile tollitur. Praefertur in hunc usum quod aureis maculis pellucet: nanque id, quo seplasiae abundant, et quo in Germania pictorios colores parant, tum facultate imbecillius, tum ignobilius habetur. Memini me ad nonnullas tam aeris, quam argenti fodinas accessisse, in quibus et coerulei, et Armenii in acervos congesti plurimum vidi: attamen nullum mihi in iis locis coeruleum repertum est, quod aureis fulgeret scintillis, eo quod non proveniat hoc nisi tantum in auri fodinis. Idcirco coeruleus ille color, qui vulgo nobis dicitur Azzurro oltramarino ab omnibus magno aestimatur pretio. Fit enim is ex coeruleo lapide, qui tantum in auri metallis in orientalibus regionis foditur, omnium praestantissimus. De illo autem, qui ex arena in maris litoribus inventa conficitur, quid plura dicam non habeo, quam scripserint Dioscorides, et Plinius. [Coerulei vires ex Gal.] Coerulei vires retulit Galenus libro IX. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Cyanos medicamentum acri facultate est, tum detrahendi, quam [GR] vocant, tum digerendi, potentiore quam cinnabari. Inest quoque ei nonnulla adstrictio.
Cap. LXVII
Ἰνδικόν
–
INDICUM
INDICI duo genera. unum sua sponte nascitur, tanquam spuma, germinatione Indicis arundinis exiens. Alterum infectoriae dant officinae: et est spuma purpurea innatans cortinis, quam detractam artifices siccant. Optimum existimatur, quod coerulei speciem praebet, succum suum sorbet, et laeve. Inter medicamenta est, quae leviter adstringunt, et inflammationes, tumoresque rumpunt. purgat, et reprimit ulcera.
[Indici consideratio.] INDICUS color, quo hodie pictores utuntur, tametsi in seplasiis ubique venalis habetur; fit tamen in infectoriis officinis ex glasti recremento, et spuma, cum lanae glasto ipso inficiuntur. Quod autem sponte nascitur, tanquam spuma germinatione arundinibus exiens, quod sciam, ad nos non defertur. Plinius libro XXXV. cap. VI. factitium Indicum in purpurariis officinis fieri ait ex purpurae spuma cortinis innatante. Qua in re Dioscoridis verba non recte accepisse videtur Plinius. Siquidem author non ex purpurarum spuma fieri Indicum scribit, sed ex purpurea spuma (talis etenim est quae ex isatide provenit) innatante cortinis in infectoriis officinis. Nulla nanque, quod mihi compertum sit, ex purpurarum sanguine, quo regum vestes olim tingebantur, spuma proferebatur.
Cap. LXVIII
Ὄχρα
– OCHRA
OCHRAM levissimam, et omnino luteam eligere oportet, saturatam, non lapidosam, friabilem, natione Atticam. Uritur haec, et lavatur cadmiae modo. Vis eius adstringere, erodere, collectiones et tubercula dissipare. Excrescentia in carne reprimit, cava cum cerato explet, et articulorum tofos comminuit.