Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber quintus
pagina 606
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
fossitiam cinnabarim vocant, de quo etiam in praecedenti capite diximus. Hic adeo argento vivo scatet, ut saepius absque alio igne, inde per sese guttatim defluat. Evenit praeterea dum fossores mucronatis instrumentis, venam effodiunt, ut purum prosiliat argentum vivum, decurratque celerius, veluti e fonticulo quodam. Porro rari admodum sunt fossores, et huiusce materiae artifices, tametsi robustissimi fuerint temperamenti, qui eo in opere ad quartum usque annum incolumes perdurare valeant: quippe ob noxium metalli halitum, partium omnium tremore concutiuntur. [Galenus notatur.] Caeterum Galenus libro IX. simplicium medicamentorum scribit, contra illud quod experimento comprobatur, Argentum vivum ex sponte nascentibus non esse, sed ex iis, quae praeparantur, velut cerussa, aerugo, psoricum, lithargyros: fateturque se nullum huiusce medicamenti fecisse periculum, an interimat, si devoretur, vel ubi foris fuerit admotum. [Argenti sublimati confectio.] Fit ex argento vivo, et sale, quod ammoniacum vocant, lethale illud medicamentum, quod officinae chymistas secutae Argentum sublimatum appellant, utrisque simul admistis, et in vas vitreum coniectis, ac inde in fornacem deductis, ut haec ignium vi in vasis sublime tollantur, ubi salis modo concrescunt, lapidescuntque sacchari colore. Fit etiam ex Argento vivo, et aqua, quam ex calcantho, alumine, et sale nitro conficiunt chymistae, arte quadam, et ignium vi, id quod recentiores quidam Praecipitatum vocant. Cui facultas inest sane admirabilis ad contumacia ulcera sananda, eaque praesertim, quae a Gallica lue emerserunt. Sunt etiam qui dimidii scrupuli pondere devorandum propinent admistis margaritis, aliisque quibusdam, quae cor tueri non ambigunt, ubi quis Gallicis doloribus circa articulos conflictetur. Datur etiam malancholicis, Armenii lapidis modo, ut libello, quem de morbo Gallico scripsimus, abunde dictum est: nanque eosdem praebet effectus, vomitionibus expurgans. Sunt praeterea qui purum syncerumque Argentum vivum hauriendum praebeant non modo adultis, sed pueris, et infantibus aetate tenellis. Siquidem Brasavolus Ferrariensis vir sane hac aetate clarissimus, suo de stirpium examine pro certo scribit, saepius se dedisse Argentum vivum infantibus devorandum vi vermium semimortuis, qui illico sanati sunt: idque fecisse ait in ultima desperatione. Sed quomodo, vel qua mensura, vel pondere dandum sit, silentio involuit. At Goritienses obstetrices, ubi gravidae diu in partu laboraverint, statim Argentum vivum scrupuli pondere nullis incommodis potandum exhibent. Quo fit, ut facile mihi persuaserim, Argentum vivum potantes haud necare, nisi pondus, vel mensuram excesserit. Non tamen crediderim, quod solo pondere interimat, ut quidam putant Dioscoridem tantum secuti, ut latius libro sexto disseremus. [Auri historia et praestantia.] Sed quoniam argentum vivum nobis in mentem revocavit aurum omnium metallorum pretiosissimum, praestantissimumque, cum eius nusquam, quod extet, meminerit Dioscorides, crederem profecto non paucam naturae rerum iniuriam a me illatam iri, si huius tam pretiosi metalli, cuius inextinguibili siti universus aestuat mundus, historiam, et facultatem silentio praeteriissem. Quandoquidem ob ipsius splendescentem coloris nitorem, opinati sunt naturae operum indagatores, admirabiles auro inesse facultates, quibus homines non modo incolumes tueri possit, sed et longaevos reddere. Quapropter mirum non est, si ipsum tanti faciat mundus, et ante caetera extollant homines. Auri itaque materiam nil aliud esse scribunt, quam substantiae elementariae sibi invicem proportione respondentes. Hae autem simul commistae, cum pari sint virtute conformatae, aliud sane gignere nequeunt, quam amicabilem quandam, et optimam mistionem, quae fermentatione, et coctione perficitur. quo fit, ut inde tam indissolubili nexu uniantur, ut permanentes, et fere indissolubiles fiant, adeo quod, sive id eveniat coelestium corporum influxu, aut temporis vi, aut sagacissimae naturae opere, aut his omnibus una concurrentibus, convertuntur eaedem substantiae in hoc metallicum corpus, quod vocant aurum. Hoc enim (ut diximus) ob sui tum ingentem temperiem, tum unitatem, tum optimam mistionem, adeo densum evadit, quod non modo quandam communem consequitur permansionem, sed incorruptibilem fere temperiem, et causam quandam, ob quam superflui nihil continere possit. Hinc igitur est, quod quanquam longioribus seculis aurum in terra, vel in aqua sepultum permaneat, nunquam rubiginem contrahit: sicuti in igne diutius permanens, non modo aliqua ex parte non comburitur; sed et depuratius, et splendidius efficitur. Ad haec ob optimam sui unitatem, nullo phlegmate, nulloque pingui redundat: ita ut perpetuo fulgeat, splendidissimumque perduret. Quinetiam tractantium manus nullo colore tingit, nempe croceo, aut nigro, quemadmodum caetera faciunt metalla. neque etiam aliquo odore, aut sapore gustantium, aut olfacientium tum nares, tum palatum inficit. Aurum intus in corpus sumptum, sive ex industria, sive insciis devorantibus, nullam penitus infert noxam, ut complura faciunt metalla: sed mirum in modum cor, et vitalem facultatem roborat. quod solis influxui acceptum plerique sapientes retulerunt. Quamobrem iure quidem dici potest, aurum omnium metallorum praestantissimum esse, ductile, colore lucido, illique persimili, quo cuncta a sole illustrantur. Insuper propria quadam attractrice vi pollet, qua respicientium animos allicit, et disponit, ut ab ipsis illico desideretur. unde quidam existimaverunt auro proprias quam plurimas inesse dotes. In Italia propriae synceri auri fodinae (quod sciam) nullibi extant. Atqui in Germania, Pannonia, ac Transylvania eae pluribus in locis habentur. Auri veram iis omnibus locis crediderim gigni, ubi coelum id causae elementaris influat, ac disponat, de quibus antea disserimus. Huius vena variis lapidibus impacta visitur in asperrimorum montium visceribus. Verum ea omnium praestantissima auri vena censetur, cui coeruleus lapis fuerit admistus: tanto enim melior haec, quanto ponderosior, et colore vigentior: adeo ut illa caeteras praecellat, quae pluribus auri guttis scintillet, vel in qua plures auri lineae intercursantes conspiciantur. Est etiam auri ferax diversorum fluminum arena. Siquidem procul dubio constat in Hispania Tagum, in Thracia Ebrum, in India Gangem et Pactolum, in Pannonia Istrum, in Germania Rhenum, in Italia Padum et Ticinum, aureas ducere arenas, a quibus arte quadam aurum omnium probatissimum elicitur. veruntamen non omnibus eorum litoribus aureae eaedem sunt arenae. [Auri vires ex Avicenna.] Auri vires prodidit Avicenna secundo sui operis volumine, sic inquiens. Aurum in omnibus suis partibus aequale est. Inseritur medicamentis, quae atrabiliariis competunt morbis. Ad haec ubi actuali cauterio fit opus, ignitum aurum caeteris praestat metallis, quod ulcus inde exortum citius consanescat. In ore