Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 605

69 - Cinnabaris ~ 70 - Argentum vivum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Reperiri autem iam tum in Hispaniis, sed durum et arenosum. Item apud Colchos in rupe quadam inaccessa, ex qua iaculantes decuterent: id esse adulterum. Optimum vero supra Ephesum Cilbianis agris. Arenam cocci colorem habere, hanc teri, dein lavari farinam, et quod subsidat iterum lavari. Iuba minium nasci in Carmania tradit. Hermogenes et in Aethiopia. Sed neutro ex loco invehitur ad nos, nec fere aliunde, quam ex Hispania. Sed adulteratur multis modis, unde praeda societati. Nanque est alterum genus in omnibus fere argentariis, itemque plumbariis metallis, quod si exusto lapide venis permixto, non ex illo, cuius vomicam argentum vivum appellavimus, sed ex aliis simul repertis. Steriles etiam plumbi suo colore, nec nisi in fornacibus rubescentes, exustique tunduntur in farinam. Et hoc est secundarium minium perquam paucis notum, multum infra naturales illas arenas. Syncero cocci nitor esse debet. Probatur auri modo. Auro candente fucatum nigrescit, syncerum colorem retinet. Invenio et calce adulterari. Ac simili ratione ferri candentis lamina, si non sit aurum, deprehendi illico. hactenus de minio Plinius. Hinc igitur palam est antiquis minium et fossile, et factitium extitisse. Nec sane dubitaverim, quin in factitii genere acceperint ipsi cinnabarin factitiam, quae passim in seplasiariorum officinis invenitur. Id minium hodie appellant pharmacopolae, tum etiam pictores, quod veteres Graeci Sandycem vocavere, ex plumbo, aut cerussa in fornacibus perustis paratum. de quo etiam videtur intellexisse Plinius.

Cap. LXX
Ὑδράργυρος – ARGENTUM VIVUM

ARGENTUM vivum fit ex minio, quod abusive cinnabaris dicitur, patinis fictilibus imposita, ferrea concha cinnabarin continente, et calice cooperta, argilla superlita, carbonibus succendunt. siquidem detersa fuligo, quae calici insidet, refrigerata in argentum vivum coit. Quinetiam invenitur in argenti fodinarum tectis stillatim concretum. Alii per se in metallis inveniri tradunt. Servatur in vitreis, aut plumbeis, aut stagneis, aut argenteis vasis: siquidem aliam materiam omnem exedit, et defluere facit. Potum vim pernicialem habet: suo enim pondere interna exest. Remedio est lac multum subinde potum, et vomitionibus reiectum, aut vinum cum absinthio, aut apii decoctum, aut semen hormini, aut origanum, aut hyssopum cum vino. Auri limata scobs, id est, ramentum quam tenuissimum epotum mirabili est auxilio.

[Argenti vivi consider.] ARGENTUM vivum omnibus notissimum, corpus est e fossilium genere, liquidum, et aquae modo fluidum, colore argenteo, livescente, pellucidumque: substantia vero lenta, tenui, in qua tam frigiditas, quam humiditas exuperat. Haec igitur symmetria (ut chymistarum, qui se philosophos existimant, fert opinio) res est sane admodum disposita ad metallorum omnium generationem. quamobrem ipsorum tum originem, tum semen argentum vivum appellavere. Quinetiam non addensari putant, quod ei non insit caliditas, et siccitas tanta, quae ad id muneris obeundum suffictant (?). Addunt temporis defectu id etiam evenire: ideoque immaturum, indigestum, imperfectumque reddi. Caeterum relicta chymistis disceptandi materia, an ipsum metallorum quorumcunque prima fuerit materia, an aliter se res habeat, dicam, philosophorum tantum, qui de eo scripserunt, sententiam secutus, facile Argentum vivum esse materiam ad metallorum generationem proximam. Quippe cum facillime omnibus se coniungat metallis, palam nimirum fit, iis gignendis aptissimam esse materiam, iisque praesertim, quibus facilius contactu inhaerescit: quandoquidem in habentibus symbolum (ut vulgata propositio est) et in consimilibus facilis est transitus. [Quorundam error.] Hanc itaque ob causam eos hallucinari putaverim, qui dicunt, quod si argentum vivum in terrae visceribus usqueadeo decoctum esset, ut in aliquod fixum, firmumque uteretur metallum, in ferrum potius, et in plumbum verti deberet, quam in argentum, vel in aurum. Siquidem certum est, quod id facilius argento, auroque contactu inhaeret, quam caeteris. Hic autem est chymistarum ludus, qui tempus conterunt, et oleum et operam perdunt; id arte reficere existimantes, in quo natura ipsa defecit, quam (ut liquido constat) nemo unquam ita ad unguem imitari potuit, quin ab eius mira solertia aberraverit. Omnia metalla in argentum vivum coniecta, supernatant, ut lignum in aqua, praeter solum aurum, quod si iniiciatur, statim petit fundum, quod hoc magis amplexetur, quam caetera. Amplissima argenti vivi metalla (ut etiam in superiori capite diximus) visuntur in Hydria monte, qui quadraginta millia passuum a Goritia distat, ubi continuo copiosum elicitur e lapide quodam fragili, potius quam duro, colore ex nigro rufescente, et ad purpuram quadantenus vergente, ponderoso plumbi instar, et argento vivo scintillante. Hanc venam postquam effoderunt, conterunt, et in fictilia quaedam angusti orificii coniiciunt, et recenti arborum musco obturant: deinde fictile alterum huic simile, latioris tamen oris, in terram sepeliunt, et alterius pleni inversum orificium, in illud inserunt, et argilla circumquaque muniunt obturantque oscula, et vasa simul connectunt, et firmant, adeo ut vacuum fictile totum sub terra sidat, plenum vero totum superemineat. Itaque in aperta area quam plurima seriatim collocant fictilia, et deinde ignem in ambitu succendunt, cuius vi calefacta vena, argentum vivum guttatim distillat in substratum fictile. Hinc suo tempore eximunt, et in utriculos quosdam reponunt, quod vasa fere cuncta exedat, ac dilaceret, praeter vitrea, vel fictilia vitro circumlita. Quo fit, ut Dioscoridem mirari subeat, qui argentum vivum in argenteis, aut plumbeis, stagneisve, aut vitreis tantum vasis servari posse scribit, quod aliam materiam omnem erodat, nisi codex hic depravatus sit. Siquidem id falsum deprehenditur: nam argentum vivum exest, ac destrui omnia metalla, quibus inhaeserit. Ex quo potius, cum haec a Serapione non scribantur, qui tamen Dioscoridis omnia fere scripta bona fide reddit, plane suspicandum fuerit, huic capiti plura subesse menda. id quod etiam varia in hoc loco Oribasii lectio confirmare videtur. Reperiuntur autem in argenti vivi fodinis inter ipsius venam peculiares quaedam lapidis illius rufi zonae, quem fossores

69 - Cinnabaris ~ 70 - Argentum vivum