Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 608

73 - Lemnia terra

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

honore sumeris, haud mactatis animalibus, sed tritico, atque hordeo piamenti gratia loco redditis, in urbem comportat: quam deinde aqua maceratam, atque in lutum humidum redactam, ubi valenter conturbavit, paulumque inde quiescere sivit, primum aquam, quae supernatat aufert, et mox quod sub ea est lutum tollit, ac reliquum duntaxat, quod ad imum subsedit, lapidosum scilicet, et arenosum relinquit, ut inutile, ac supervacaneum. Porro lutum illud pingue usque eo desiccat, dum mollis cerae consistentiam accipiat: huiusque exiguis acceptis particulis, sacrum Dianae signum imprimit. Ac postea rursum in umbra siccandum reponit, donec omnem plane humiditatem amittat, fiatque illud medicis omnibus cognitum medicamen Lemnia sphragis, sive sigillum. Sic enim quidam illam cognominant, ut dixi, ob impressam illi sphragida, hoc est, sigillum: ceu etiam nonnulli ob colorem Lemniam milton sive rubricam appellitant: eundem enim, quem rubrica, colorem habet. Verum ab ea differt, quod contactu non contaminet atque illa: et secundum collem in Lemno, qui totus colore fulvo est, t in quo neque arbor, neque saxum, neque planta nascitur, tantum huiusmodi terra visitur. Porro tres eius signantur differentiae: una quam posuimus terrae sacrae, quam alii nemini praeter unam sacerdotem contingere fas est: altera vero eius, quae revera miltos est, sive rubrica, utuntur autem ea potissimum fabri: demum tertia eius, quae extergit, qua utuntur, qui lintea, et vestes lavant, quibus utique collibitum est. Caeterum cum et apud Dioscoridem, et alios quosdam scriptum legissem, Lemniae terrae hircinum misceri sanguinem, atque ex luto, quod ea mistione conficiebatur, sacerdotem quas vocant Lemnias sphragidas tum conformare, tum consignare, cupiebam profecto et ipse mistionis modum inspicere, atque symmetriam. Itaque quemadmodum in Cyprum navigaveram videndorum, quae in ea sunt, metallorum gratia, et in cavam Syriam Palestinae partem profectus fueram, bituminis et aliorum quorundam inspiciendorum causa; ita nec in Lemnum enavigare piguit, ut quantum sanguinis terrae admisceretur, conspicerem. Nam cum iterum ex Asia Romam pedestri peterem itinere, per Thraciam, et Macedoniam, prius a Troade Alexandraea in Lemnum adnavigavi, nactus illic navem, quae ad Thessalonicam cursum destinabat. Conveniebam autem cum nauclero, ut in cursu Lemno appelleret. Et sane ille praestitit, sed ea non ad eam civitatem, ad quam oportebat. Antea enim nesciveram duas esse in insula civitates, sed credebam, ut Samus, Chius, Cos, Andrus, Tenus, et omnes adeo, quae in Aegeo sunt mari, unam duntaxat civitatem habent, toti insulae cognominem; ita et Lemnum unam nominis sui habere civitatem. Porro ut ex navi descenderam, intellexi civitati nomen esse Myrinae, nec in regione civitatis illius aut Philoctetis templum esse, aut sacrum Neptuni collem, sed in altera, quae vocatur Hephestias, nec civitatem eam Myrinae esse propinquam. Cumque me nauclerus expectare non posset, distuli, ut cum Roma in Asiam redirem, tunc Hephestiada viserem: id quod feci, prout speraveram, et proposueram. Nam ubi ex Italia in Macedoniam traiecissem, eamque pene totam pedestri itinere pertransiissem, pervenissemque Philippos, quae civitas est finitima Thraciae, inde ad mare descendi, quod proximum aberat centum viginti stadiis: primumque Thason transmisi, distantem plus minus ducentis stadiis, atque illinc in Lemnum septingentis, ac rursum ferme septingentis in Alexandream Troada traieci. Ac proinde sane ex industria tum de navigatione, tum de stadiis adscripsi, ut si quem eadem, quae me caperet Hephestiada visendi cupiditas, cognito eius situ, sic navigationem institueret. In tota nanque insula Lemno orientem spectat Hephestias, occidentem vero Myrina. Et quod a poet dictum de Vulcano est, qui Graece dicitur Hephestus, Decidit in Lemnum, propter collis naturam occasionem sumpsisse fabulae crediderim. Apparet enim combusto simillimus, tum colore ipso, tum etiam quia nihil in eo nascitur. In hunc itaque collem sacerdos, quo tempore ego ad insulam accesseram, egressa, certo quodam tritici, hordeique numero in terram coniecto, aliisque quibusdam pro religione patria perpetratis, plaustrum totum terra implevit. Atque ubi in urbem convenisset, quo dixi modo, illas fama hominum adeo celebratas Lemnias sphragidas praeparabat. Visum ergo mihi erat percontrari, nunquid unquam antea hircinum, aut caprinum sanguinem huic terrae misceri solitum, memoriae proditum accepisset. Quo audito, omnes in risum soluti sunt, nec ii sane quivis ex vulgo, sed viri oppido quam eruditi, cum in aliis, tum praecipue in universa patriae historia. Quin et a quodam librum accepi, quondam ab incolarum quopiam descriptum, qui omnem Lemniae terrae usum edocebat. Quamobrem nec me quoque piguit huius medicamenti periculum facere, acceptis sphragidum viginti millibus. [Lemniae terrae vires.] Sed et his, a quo librum dono accepi, inter principes habitus, ad multa hoc utebatur medicamine: siquidem ad vulnera tum vetera, tum cicatrici inducendae contumacia: ad haec ad morsus viperae, atque adeo omnes ferarum morsus, necnon adversus medicamenta lethalia, non ante modo exhibere, sed et post sphragide uti consueverat. Addebat porro sese periculum fecisse medicamenti, quod quia fructum iuniperi accipit, [GR] nuncupatur, cui utique indebatur et terra Lemnia; vomitumque ciere aiebat, siquis cum etiamnum in ventre lethale venenum haereret, alexiterium sive amuletum ebibisset. Et sane nos quoque huius fecimus periculum in lepore marino, et cantharidibus, cum sese tale quippiam accepisse homines suspicarentur: verum hausto, quod Lemniam sphragida habebat medicamento, protinus omne evomuerunt, nec postea ullum illis accidit symptoma eorum, quae ad leporem, et cantharides comitari consueverunt: tametsi convicta esset perniciosorum medicaminum exhibitio. Caeterum an ad alia mortifera medicamenta, haec inquam, quae vocant deleteria, eandem vim habeat medicamentum, quod ex fructu iuniperi, et terra Lemnia conficitur, mihi utique ignotum est. At ille ab Hephestiade profecto asserebat, adeo ut et rabientis canis morsum eam sanare diceret in vino diluto epotam: at ulceri ex aceto impense acri impositam. Sed et aliarum ferarum ictus, ex aceto sanare referebat, extrinsecus foliis herbarum insuper impositis, quae putredini resistere didicimus. In primis vero praedicabat scordium, deinde centaurium exile, inde marrubium. Porro si quando nos sane ad ulcera cacoethe, et putrida terram Lemniam adhibuimus, magnifice prosuit. Usus autem est, pro pravitatis ulceris magnitudine. Quippe id, quod graviter olet, impendioque laxum, molleque est, ac sordidum, sustinet ut vel per acerrimum acetum Lemnia terra in lutosam solvatur consistentiam, aliorum more pastillorum, quorum alius alio utitur: dico autem

73 - Lemnia terra