Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 613

78 - Sory

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. LXXVIII
Σῶρυ – SORY

SORY existimarunt aliqui melanteriam esse, aberrantes: siquidem sui generis est sory, ei non absimile. verum sorei virus inest grave, et nauseam movens. Invenitur etiam in Aegypto, et aliis quibusdam regionibus, ut in Libya, Hispania, et Cypro. Praefertur Aegyptium, quodque frianti nigrius apparet, in multa foramina dehiscens, suppingue, insuper adstringens, et olfactu devorationeque magnum virus olens, ita ut stomachus in vomitiones effundatur. Quod autem friatum scintillas misyos modo non emittit, et alterius generis esse, et invalidum, censendum est. Vim, et ustionem supradictis similem habet. dolori dentium cavernis inditum medetur, eosque labantes firmat: ischiadicis ex vino infusum auxiliatur: illitum cum aqua, varos extinguit. Medicamentis admiscetur, quae capillos denigrant. Haec autem fere omnia, et alia, quae ustionem experta non sunt, perustis validiora esse existimantur: praeter salem, et vini faecem, nitrum, calcem, et consimilia, quae cruda remissiora sunt. combusta enim viribus efficaciora redduntur.

[Chalcitis, misyos, soreos, et melanteriae consider.] Chalcitis, Misy, et Sory, longis iam seculis latent, adeo perpauci, vel potius nulli sint in Italia, qui haec legitima se vidisse affirment. Et quanvis ego iandudum pluribus in specubus, cavernisque, ubi aeris vena foditur, diligentissime investigaverim, atque nullum ex his, praeter melanteriam, fuerim consequutus; hoc tamen anno Misyos frustum sane pulcherrimum, aureis emicans scintillis, quin et Chalcitidis, et Soryos, quibus etiam chalcanthum adiunctum erat, misit ad me Tridento Martinus Guidottinus pharmacopola rei herbariae, et metallicae studiosus. Inventa autem haec sunt in quibusdam chalcanthi fodinis in Tridentino agro, quibusdam montibus non longe a Levigo pago. Verum legitimam Melanteriam iandiu invenimus, in compluribus metallorum tumulis. [Brasavoli error.] Porro putat Musa Brasavolus, medicus nostri temporis celebris, chalcanthum nobis Romanum vocatum, verum esse Misy, quod tamen veritati, et rationi maxime repugnare videtur. Quandoquidem praeter id quod aurum colore minime refert, minusque cum frangitur, aureis fulget scintillis, sed vitream tantum refert substantiam, palam certe omnibus est, Galeni testimonio, Misy factitium non esse medicamentum, sed sponte, et per se factum in terrae visceribus. Ipse enim libro nono simplicium medicamentorum, de chalcantho scribens inquit. Memineris autem, quod ad sinistram manu ingredientibus conspectum nobis dixerim metallum soreos, chalciteos, et misyos: ut ex his coniicere liceat, aquam pluviam totius collis terram illam colluere, atque abluere, ex qua sponte quidem fiebat sory, chalcitide, et misy disserens testatur (ut latius inferius patebit) dum in eorum ingrederetur metallum, quasdam intus se conspexisse veluti zonas, alias super alias in longum porrectas, numero tres: quarum infima erat ipsius soreos, super quam erat altera chalciteos, suprema vero misyos. Id quod manifeste ostendit, tria haec sponte in terrae visceribus fieri, non autem ullo artificum ingenio, ut Romanum chalcanthum fieri nemo non intelligit. Constat praeterea nullam factitii chalcanthi speciem esse posse misy, quod scripserit Galenus chalcitin transire in misy, non autem misy in chalcitin. Idcirco cum Galeni testimonio, et vulgari experientia omnibus perspicuum sit, non tantum Romanum chalcanthum, sed omne, cuiuscunque generis tractu temporis degenerare in chalcitin, nullo pacto fuerit censendum, Romanum chalcanthum esse misy. Unde rectius fortasse dicere potuisset Brasavolus, chalcanthum soreos magis speciem referre, quam misy, ita et sory transit in chalcitin. [Misyos, et cognatorum historia, et vires ex Galeno.] Sed ut omnibus huiusce facultatis studiosis haec admiranda naturae vis clarius innotescat, audiant, quaeso, Galenum de re hac disserentem lib. IX. simp. med. his verbis. In metallo Cypri, cuius modo mentionem feci, in montibus Solorum, domus erat ingens, cuius ad parietem dextrum, sed ad nos utique qui ingrediebamur sinistrum, introitus erat in ipsum metallum, in quo quasdam conspexi in longissimum porrectas veluti zonas, alias super alias numero tres: infima erat ipsius soreos, super quam erat altera chalciteos, suprema misyos. Caeterum id temporis praefectus metalli his commostratis: Sicut, inquit, nunc advenis in cadmiae fornacariae inopia, ita horum trium admirandas has vides divitias. Itaque ego cum eius multum accepissem, primum quidem in Asiam, deinde Romam attuli, et usque modo habui, elapsis iam annis plus minus triginta. Et forte quadam absolutum fuit hoc opus ad usque octavum librum, ante annos viginti, nec adiectus fuit nonus hic, partim quod lapides quosdam nondum conspexissem, partim ab alia negotia, quae mihi interea temporis obvenere. Nunc autem cum nonum hunc librum caeteris addere pararem, interea forte fortuna mihi accidit res spectatu longe pulcherrima, ac si quispiam eo studio, ac industria magno cum artificio effecisset. Nam cum misy opus haberem, ad medicamen quodpiam praeparandum, bolum eius accepi, quam fere plena manu teneas, qualem condensationem, bolo facta extimum quidem misy circunquaque reperi, eius quod intus erat, velut efflorescentiam. Porro sub eo inter chalcitin videlicet, et misy, quiddam erat medium vergens ex chalcite ad misy, ex dimidio iam commutatum: principio enim bolus fuerat chalciteos: caeterum quod in alto erat, perfecta erat chalcitis, nullam dum alterationem experta. Hoc igitur ubi vidissem, cogitatione repentes, et in metallo ita super chalcitin nasci ipsum misy, ut aerugo super aes, in mentem subiit inspicere, quod servabatur adhuc apud me relinquum ipsius soreos, nunquid et ipsum ullam accepisset mutationem in chalcitin: et nonnihil certe apparuit suspicionis, ut videretur et ipsum forte longo tempore mutationem in chalcitin posse accipere. Itaque mirum non est tria haec medicamenta eiusdem genere facultatis esse, sory dico, chalcitin, et misy, tenuitate, et crassitudine partium inter se diversa. Crassissimum enim est inter ipsa sory, tenuissimum misy, mediam utriusque Facultatem habet chalcitis. Adurunt universa haec tria, et escharas quas vocant,

78 - Sory