Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber quintus
pagina 612
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
agro, ubi chalcitin, misy, soryque non ambigimus reperiri copiosa. [Brasavoli vana accusatio.] Sed cum haec non animadvertisset Brasavolus, vir alioqui huius aetatis clarissimus, dum imprudentiae Galenum accusare contendit, eius sane seipsum magis accusat. Quandoquidem ubi Galenum sibi examinandum proponit, eo scilicet loco, in quo scribit chalcanthum e Cipro a se advectum, tractu temporis consenescens, factum esse chalcitin, dicit et factitium vulgare nostrum illud idem efficere: veruntamen si in aqua resolvatur iterum in chalcanthum concrescere, quod manifeste indicat in veram non transiisse chalcitin: asserens hoc non expendisse Galenum. Verum in hoc videtur Brasavolus Galeni verba haud recte percepisse cum inquit, quod aqua, ex qua Cyprium fiebat chalcanthum, terram universam diluebat, e qua chalcitis, misy, soryque fiebant in terrae visceribus. Siquidem nil aliud dixisse voluit Galenus, quam quod chalcanthum esset chalcitis aqua dissoluta. Nam si chalcitis sponte proveniens in aqua resoluta chalcanthum efficitur, mirum sane non est, si ea quae tractu temporis fit ex chalcantho, eundem praebeat effectum. Neque his obstat, quod quis dicat Cyprium chalcanthum non solum ex chalciti fieri, sed ex misy simul, et sory. Quandoquidem (ut in proximo commentario dicemus) tria haec chalcitis, misy, sory, ex ipsius Galeni sententia, eiusdem tum generis sunt, tum etiam facultatis. Chalcanthum sponte, et per se in terrae visceribus conflatum, visu sane pulcherrimum misit nuper ad me Tridento Martinus Guidottinus diligens peritusque pharmacopola, in plures laminas per universam massam dissectum a misyos laminis aureis, scintillis fulgentibus, quae illas unam ab altera dividunt. Quod sane maximum praebet indicium, chalcanthum hoc nil prius extitisse, quam chalcitin, quae Galeno teste, misy semper superstat. Caeterum illud nil aliud nobis adfert, quod commendaverit Dioscorides chalcanthum potum ac devoratum ad latas alvi tineas, et ad fungorum venena, etsi medicamentum erodens, et septicae facultatis habeatur. Siquidem ad eosdem, et alios usus hoc tempore non modo chalcanthum ipsum quidam potui exhibent in pestilentia; sed etiam eius oleum, quod chymistae vitreis organis magna ignium vi ab ipso chalcantho eliciunt, nullo sane incommodo. Qui illud in peste propinant, quod vulgo vocant Copparosa, in aqua rosarum dissolvunt, et iterum cogunt, reiteratis tribus, aut quatuor vicibus: dantque obolum, vomitum concitantes.
Cap. LXXV
Χαλκῖτις
–
CHALCITIS
CHALCITIS praefertur similis aeri, friabilis, nec lapidosa, nec inveterata, intercursantibus oblongis venis, splendentibusque. Huic abstersoria vis inest, excalfaciens, et crustas ulceribus obducens: purgat, quae oculis, et eorundem angulis haerent. In genere leviter erodentium est. Ad ignem sacrum, et ulcera, quae serpent, efficax est. Sanguinem e vulva, et naribus erumpentem, cum succo porri sistit. Gingivarum vitia, depascentia ulcera, tonsillasque eius farina compescit. Usta, et cum melle trita oculorum medicamentis longe utilior redditur. Callum genarum, et scabritiam absumit, abstergetque. Fistulas tollit, collyrii modo in eas adacta. [Psoricon.] Fit ex chalcite medicamentum, quod Psoricon vocant, duabus eius partibus, cum una cadmiae additis, et ex aceto tritis. oportet autem in fictili obruere fimo diebus quadraginta, per Caniculae ardores: sic enim fit acrius. idem quod chalcitis potest. Alii pares utriusque portiones in vino terunt, et eadem prosequuntur. Uritur chalcitis fictili novo, vivis carbonibus superponito. Modus autem ustionis in humidioribus est, dum ipsa chalcitis bullas excitare desierit, et perfecte inaruerit: in reliquis vero, dum mutata in floridum colorem fuerit, et sanguineum aut miniatum colorem contraxerit, tum demum eximenda est. Insidens autem spurcitia flatu expellenda, mox reponenda. Torretur etiamnum perflatis carbonibus, usquedum luteo colore pallescat: aut fictili subditis candentibus prunis, subinde versata, donec igni conflagret, et colorem mutet.
Cap. LXXVI
Μίσυ
– MISY
MISY assumendum natione Cyprium, auri simile, durum, quod friando auri colorem imitatur, et stellae modo splendet. Vim habet, et ustionem, cum chalcitide eandem, praeterquam quod psoricum ex eo non conficitur, excessus, defectusque ratione tantum differens. Aegyptium autem caeteris praestat, utpote quod efficacius habeatur, sed ad ocularia medicamenta multo supradicto inferius.
Cap. LXXVII
Μελαντηρία
– MELANTERIA
MELANTERIA geminae est originis. quaedam in faucibus cuniculorum, quibus aes eruitur, salis modo concrescit. Alia vero in summa facie supradictorum locorum coit, quae terrena est. Quinetiam invenitur in Cilicia, et aliis quibusdam regionibus, fossilis quaedam. Praestat quae sulphuris colorem trahit, laevis, pura, aequabilis, et quae contactu aquae confestim nigrescit. Vim causticam eam obtinet, quam et misy.