Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber quintus
pagina 616
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
furfures, cum ervo, et pice illita abstergunt: ad lendes, pediculos, ambusta, cum aqua illita auxilio sunt. Contra tumores, et grave alarum, inguinumque virus illinuntur. Ex Melo autem advectum, mulieribus praestat ne concipiant, ante coitum ori vulvae inditum: partus quoque extrahit. gingivis, si caro excrevit, uvis ac tonsillis accomodantur: ori, auribus, et verendis, cum melle illinuntur.
[Aluminum consideratio.] TAMETSI scripserit Dioscorides plurima esse Aluminis genera; non tamen plura, quam tria hoc loco statuit recensenda, nempe scissile, rotundum, et liquidum: quod fortassis suo tempore iis tantum uterentur medici. Veruntamen hac aetate officinae complura habent genera, quanvis rotundo, et liquido careant: nimirum Rupeum, quod vulgo vocant Alume di rocca: squamosum, quod vulgo dicunt Alume scaglioso: item e vini faece confectum: necnon illud, Catinum iisdem vocatum: quibus accedit, quod plumeum appellant. quod tamen legitimum scissile non est, etsi iandudum cum caeteris rei metallicae studiosis crediderim scissile alumen nil aliud esse censemus, quam lapidem amiantum: quod gustu non sit adstringenti, sed acri, quodque igne nunquam comburatur, quod est amianti lapidis proprium. Legitimum alumen scissile Pisis misit ad me hoc anno clarissimus medicus Lucas Ghinus, notis omnibus refertum, quas illi reddidit Dioscorides, et gustu admodum adstringens. Quo postea factum est, ut diligentius exploratis plumei aluminis tum notis, tum qualitatibus, facile deprehenderim plumeum hoc non esse scissile. [Brasavoli opinio reprobata.] Caeterum Brasavolus de alumine disserens in suo simplicium medicamentorum examine, nil aliud liquidum esse contendit, quam rupeum. Sed ab eo, licet viro eruditissimo, variat opinio nostra. Nam quod ego in Alumeriis Pontificis maximi in Romano agro prope Tolfam per biennium moram duxerim, eo nimirum tempore, quo Augustinus Chisius opulentissimus mercator civis meus, illas aluminis fodinas a Pontifice emerat, ampla sane mihi fuit facultas tum videndi, tum etiam discendi, quo artificio, quave ratione, rupeum conflaretur alumen. Quamobrem facile testari possum rupei aluminis materiam liquidam, fluxilemque non reperiri, sed lapideam: quinetiam non exponi aestivis solibus exiccandam, ut putat Brasavolus, quod sic (ut ipse inquit) scripserit Plinius liquidum fieri et addensari. [Aluminis rupei faciendi ratio.] Fit itaque Rupeum alumen ex durissimo quodam lapide, cuius duo observavimus genera: alterum durius et rufescens: alterum vero mitius, et candicans. Quod autem e candido fit lapide, albedinem servat et crystalli instar translucens conspicitur. Alterum vero contra rufescit, et maiore acrimonia pollet, visiturque sordidius. Expetitur candidum sericeorum staminum infectoribus: item iis, qui praestantiora lanarum vellera coccineo colore tingunt, quod altero nitidius, minusque acre habeatur. Foditur aluminis lapis e rupe quadam aperto undique coelo, non autem in concameratis cuniculis. Ingens ibi fossorum caterva perpetuo commoratur, qui partim mucronatis ligonibus ex validissimo chalybe temperatis, partim ferreis malleis, ipsisque ingentibus, partim acutissimis caelis, cuneisque hunc lapidem frangunt, lacerant, scindunt, conterunt, ac diducunt, ea demum ratione, qua lapicidae operantur in ingentibus lapidum, marmorumque fodinis, quae ad magna effodiuntur aedificia. Transferuntur deinde confracti lapides in fornaces calcarii similes, ubi validissimis ignibus, eo sane modo, quo calx, nocturno praesertim tempore inuruntur duodecim, aut ad summum quatuordecim horarum spatio: quippe si diutius urerentur, cuncta aluminis materia inaresceret. Postquam autem refrixerint, plaustris in amplissimas areas sub dio, et solibus eos comportant, ibique in planos componunt acervos, hortorum toris persimiles, sed longe, lateque grandiores, latiore fundamento, quam vertice. Compositis igitur hoc modo in areis acervis, aquam quae utrinque continuo excurrit, in lapidum acervos mittunt, quibusdam excavatis instrumentis, e ligno conflatis, iis perquam similibus, quibus nautae suis e scaphis aquam eximunt; id tribus, aut quatuor vicibus quotidie repetentes, donec diuturna aquae affusione, perusti lapides usqueadeo macerentur, ut in terram quandam lentore madidae argillae similem, permutentur: quod tamen non fit, nisi aqua perluantur, ad trigesimum sextum, aut quadragesimum usque diem. Excavant praeterea ligonibus terram hanc, et ad fornaces cortinasque, quas caldarias vocant, curribus item convehunt. Sunt autem caldariae sic dictae cortinae admodum capaces, et super amplissimum aeneum fundum patinae instar, suppositam fornacem prius extructam undique operientem, ex lateribus, et calce fabricatae, et crusta quadam pertinaci undique circumlitae. Has itaque aqua replent, aquaeductibus eo deducta: deinde in subsidentem fornacem, validissimum succedunt ignem, ut demissa ferveat aqua. Hoc cum factum fuerit, comportatam ex areis terram in ferventem aquae alveum coniiciunt. Astant utrinque bini robustissimi artifices, qui veluti remigantes, magnis quibusdam ligneis instrumentis (palas vocant) continuo immissam terram aquae commiscent, quousque aqua omnem aluminis materiam in se conceperit. Subinde terrae recrementum, instrumentis iam dictis trahunt ex alvei fundo, et per propinquam ibi fenestram in quendam aquae rivulum proiiciunt alio deducendum. Quo facto iterum novam superindunt terram, modo quo diximus commiscentes, et recrementum auferentes. quod tandiu prosequuntur, quousque intelligant aquam tantum aluminis materiae sibi ascivisse, quantum sat fuerit. Demum parumper, quiescere dimittunt, ut si quid recrementi sit, in imum descendat. Mox calentem aquam alumine refertam extrahunt. et suis aquaeductibus ad id paratis in magna quasdam capsas ex querna materie factas transferunt. Ibi enim octo dierum termino alumen conficitur internis parietibus inhaerescens adamantinis mucronibus simile, et crystalli instar pellucidum, ad quatuor, aut quinque digitorum crassitiem. Alumine porro ita concreto, lixivii reliquum (sic enim vocant decoctum) a quo secessit alumen, iisdem aquaeductibus e capsis illis eximentes, ad caldarias ita eis vocatas, remittunt, id scilicet, quod clarum defaecatum sit: nam turbidum, et recrementitium, aperto foramine in receptaculi fundo, tanquam inutile per rivulum deferri, et delabi sinunt. Post haec aluminosum recrementum, quod minutis particulis granorum tritici instar ad fundum resedit, ad cortinas illas magnas iterum discoquendum comportant. Demum captae fundo scopis omni ex latere mundato, quibusdam