Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber quintus
pagina 617
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
ferreis, ligneisque instrumentis concretum in parietibus alumen diducunt, diductumque eximunt, et exemptum in vimineas fiscellas coniiciunt, et in quodam aquae alveo lavant, fiscellis in aquam demersis. Eximunt postea, et aqua excolata in acervum domibus asservant, salis modo. Ex his itaque omnibus apertissime cognosci potest, rupeum alumen nullam habere cum liquido cognationem. Quandoquidem asserit Plinius libro XXXV. capite XV. fieri liquidum ex aqua limoque, hoc terrae exudatis natura: corrivatum hyeme, aestivis solibus maturari. probari autem quod lympidum lacteumque sit, sine offensis fricantium, cum quodam igniculo caloris. Si vero adulteratum sit, deprehendi succo mali punici: quod syncerum ea mistura nigrescat. Sed haec non inveniuntur in rupeo, ut quod magis glaciem, crystallum referat, quam lac: fiat item ex durissimo lapide, non ex limo: nec affuso punici succo nigrescat, sed longe magis pelluceat. Hinc igitur fit, ut non modo a Brasavolo dissentiam; verum etiam a Fuchsio viro alioqui citra controversiam doctissimo, necnon a Cornario, quod hic in commentariis in Galeni libros de compositione medicamentorum secundum locos, ille vero primo de compositione medicamentorum libello, quem nuper edidit, Brasavolum fortasse utrique secuti, nulla dubitatione scripserint, Rupeum alumen, quod vulgo vocant Alume di rocca, esse liquidum Graecis vocatum. [Alumina cognita.] Verum enimvero liquidum Alumen, quin et scissile, rotundum, placites, et plinthites nuper ad me misit Bartolomaeus Maranta Apulus, medicus apprime eruditus, et medicae materiae studiosus, atque diligentissimus inquisitor, qui ex sese Puteolis Campaniae iampridem haec omnia aluminum genera comperit, quae sane nullis, ni me fallit iudicium, notis a legitimis dissident. Huic ergo viro eorum aluminum cognitionem libentissime acceptam refero, et quas possum ago gratias. Scio tamen iis ingentes deberi, qui ut ipse sua inventa cum aliis quoque communicare non gravantur. Liquidum item Alumen ex Ilva Tyrrheni insula advectum, quodque manibus ductum lentescit, antea ad me miserat clarissimus medicus Lucas Ghinus, Plinianae descriptioni notis omnibus respondens, adeoque adstringens, ut nunquam meminerim medicamentum aliquod degustasse, quod gustui tantum adstrictionis relinqueret. Porro quod rotundum Graeci vocant, tametsi non desint, qui sibi persuadeant, id esse quod officinae a sacchari effigie zuccharinum appellant, ex crudo alumine rupeo, ovorum albo, et stillatitia rosarum aqua paratum; cum tamen non inveniatur rupeum veteribus cognitum fuisse, cur eorum iudicio subscribam non habeo. praesertim quod legitimum nunc apud me sit. Quod praeterea Catinum appellant, ex cuiusdam plantae cinere, chali Mauritanis vocatae, conficitur ad vitra in fornacibus expurganda. Plantam hanc nos vulgo vocamus Soda. Provenit haec (ut alibi scripsimus) in litoribus maris, salso admodum sapore. Caeterum quod ex vini faece paratur, fit conformatis e faece panibus, deinde sole siccatis, et igne tandiu perustis, quousque candorem conceperint. Postremo Squamosum (sic enim voco alumen illud, quod vulgo dicitur Alume scagliola) ex squamoso quodam fit lapide, et vitri modum pellucidum, quem quidam falso specularem appellavit, quod fortasse selenitis modo speculi praebeat effigiem. nos Asini speculum dicimus. Hunc itaque in ignem coniiciunt, aut ferri laminis igne candentibus superimponunt. Incensus enim illico claritatem deperdit, dissilitque in tenuissimas laminas, et gypsi modo albescit, eiusque induit speciem. Quamobrem maxime falluntur, qui sibi persuadent, inter lapidem specularem, et Talcum vocatum nullam intercedere differentiam. Quippe (ut mihi quidem experientia compertum est) non sine magno labore, et flagrantissimo fornacis igne, Talcus inuri potest. Specularis lapidis pulvis nondum ignem experti, miris laudibus quibusdam effertur ad dysentericos, in vino austero potus: exustum enim non probaverim, quod gypsi specie induta, sumentes strangulet. [Aluminum vires ex Gal.] Aluminum vires paucis perstrinxit Galenus libro IX. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Stypteria, huius medicamenti nomen ab adstrictione deductum est: nam adest illi vehementissima. Caeterum cum sit crassarum partium, tenuior quodammodo est aliis aluminum generibus, quod vocatur schiste, hoc est fissilis: proxima est strongile, id est rotunda, et astragalote. Admodum autem crassa est tum liquida, tum placites, et plinthites appellata. Et libro quarto de compositione medicamentorum secundum genera, idem ait. Omnes aluminis differentiae ulcera satis exiccant generose adstringentes: quare nemo solis iis ad ulcera utatur. haec Galenus. [Opinio quaedam diluta.] Sed non desunt, qui Dioscoridem secuti, alumen omne non parum excalfacere opinentur: contra vero qui contendant id omnino esse falsum, potius frigefacere ipsum existimantes, Galeni authoritate freti. quippe qui libro IIII. simplicium medicamentorum scripserit, omnia quae adstrictoria sunt facultate, esse frigida, ac terrestria. Veruntamen si recte diligenterque expendantur aluminum quoruncunque effectus, et facultates, quibus in corpus nostrum agunt, nemo quidem inficias ire poterit, quam aluminis omne genus non obscure excalfaciat, quemadmodum chalcanthum, chalcitis, et misy: quae cum valenter adstringant, non tamen refrigerant, sed maxime excalfaciunt, ut idem testatur Galenus libro primo de simplicium medicamentorum facultatibus, dum inquit. Quin vero et Asclepiades Metrodorus tanquam illum etiam superatre contenderet afferendis de sensu mendaciis, cum alia quaedam, tum resinam, et bitumen excalfacere non denegat, atque adstringentia omnia refrigerare dictitat, cum si nihil aliud saltem chalcitis, chalcanthos, et misy, quae valenter adstringunt, tantam assecuta sint caliditatem, ut nos etiam exurant. Nihil est ergo mirandum si prolixa quaedam nugentur, seipsosque nonnulli fallant, cum de manifesto apparentibus, verum fateri non audent. Et libro IIII. de compositione medicamentorum per genera capite primo illud idem affirmavit, his verbis. Porro diphryges appellatum pharmacum ulceribus aegre humiditatis vitio ad cicatricem venientibus aptissimum est: valde nanque siccat, etsi modice mordeat. Enimvero id quoque praeter acrem tum qualitatem, tum potentiam vim habet adstrictoriam, quas tamen ambas fortiores, et chalcitis cruda, et chalcanthum repraesentat. Quin et alumen quodlibet ulcera satis exiccat generose adstringens. Ex quibus locis citatis palam est, etsi Galeno libro IIII. de simplicium medicamentorum facultatibus, scribit omnia adstringentia esse frigida; non tamen cum(?) eum(?) inter ea recipisse chalcanthum, chalcitin, misy, diphryga, aeruginem, et alia quaedam, ut alumen omne genus: praesertim quod facile compertum habeam, aluminis cuiuscunque stillatitiam aquam, maxime rupei, non modo carnem exedere, sed etiam metalla.