Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber quintus
pagina 618
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
Cap. LXXXIII
Θεῖον
–
SULPHUR
SULPHUR optimum existimatur vivum, quod apyron vocant, nitedulae modo splendidum, perlucens, minime lapidosum. Probatur in genere sulphuris ignem experti, quod viret, ac praepingue spectatur. Plurimum in Melo, et Lipara gignitur. Supradictum sulphur calfacit, discutit, et celeriter concoquit. Prodest tussibus, suspiriosis, purulenta extussientibus in ovo sumptum, aut suffitum: praeterea partus usti nidore extrahit. Lepras, lichenas, scabros ungues, cum resina terebinthina mistum aufert: cum aceto autem illitum, ad lepras efficax est: vitiligines tollit. Scorpionis ictibus, addita resina, medetur: cum aceto vero, draconis marini, scorpionisque plagas sanat. Pruritus toto corpore erumpentes, cum nitro detersum sedat: regium morbum emendat, insparsum fronti cochlearis mensura, aut in sorbili ovo sumptum. Facit ad gravedinem, et destillationes: sudores quoque conspersum inhibet, podagricis cum aqua et nitro illitum, conducit. gravitatem auditus, suffiti nidorem raptim per fistulam hausto, sanat. Lethargicos suffitu excitat: erumpentem undecunque sanguinem sistit. Contusis auribus, cum vino et melle illitum, medetur.
[Sulphuris consideratio.] SULPHUR tam sponte et per se nascens, quod vivum appellant, quam arte in fornacibus factum, frequentissimum habetur in Italia: sed non omnibus unus tantum color. quippe aliud viride, aliud luteum, aliud cinereum, aliud pallidum spectatur. Quod autem sponte fit, vivum appellatum, exterius colore est subcinereo, interius vero cum frangitur, subluteo, nitedulae modo splendens, ut Dioscorides inquit: iisdemque oritur locis, ubi factitii vena foditur. Est autem Sulphur fossitium medicamentum e pingui quadam terrae substantia prognatum, ut in compluribus visitur locis, quae impense calida sit, et sicca: adeo ut a chymistarum authoribus, igni natura simile Sulphur dicatur. Vocant id ii masculum semen, et primum naturae agens ad omnia metalla procreanda. Cum autem calidum sit, et siccum, quinetiam pingue (ut diuturna constat experientia) maximam cum igne trahit cognationem: siquidem non flammae ignium modo; sed prunis quoque admotum, statim accenditur, nec unquam accensum extinguitur, quousque pinguis, et oleosa eius substantia in universum igni absumatur. Verum enimvero etsi prae se ferat Sulphur temperamentum non obscure calidum, et siccum; non tamen credendum fuerit tam puram, synceramque id esse materiam, ut per se tantum consistere queat. neque etiam cogitandum, ei non esse necessarium, ut sibi humiditatem asciscat, qua formam congruam suspiciat, quemadmodum mista quaelibet exposcunt. Id enim nobis indicat eius velocissima, ac facillima diffusio, cum statim igni admotum colliquescat, metallorum modo. [Sulphuris faciendi ratio.] Foditur aperto undique coelo, non autem in cuniculis, et subterraneis specubus. In his nanque tum vehementi calore, tum foetidissimo terrae halitu, fossores illico deperirent. Porro effossa Sulphuris vena, fictilibus quibusdam magnis imponitur Romanis hydriis non absimilibus. longo ab ore dependente rostro, intus vacuo, ac in humum spectante, vitrei pilei instar, quo stillatitiae aquae conficiuntur. His itaque fictilibus sulphurea vena repletis, fictilibus pariter operculis ad id diligenter conflatis, conteguntur, stipanturque tenacissimo luto, creta, et equino stercore composito, ne tantillum quidem expirare possit sulphureus vapor. His peractis in fornacem crates duas ferreas intus habentem fictilia deferuntur, et in superiorem cratem firmantur, eodem luto undique stipata, adeo ut ignis flamma, qui in infima accenditur crate sub fictilium fundo, nullo pacto in sublime ferri possit. Ad haec fictilium rostrum in aliud vacuum fictile inserunt, per quoddam in latere orificium, et eadem creta quam diligentissime circumlinunt, obducuntque maxime. Demum ignem succendunt sub fictilium fundo, cuius vi depuratum sulphur in sublime fictilium fertur, et per rostri concavitatem in vacuum sibi adnexum descendit receptaculum: a quo tandem fluens eximitur, aperto in fundo foramine, et aliis vasis excipitur, ubi in magnos coit globos. Hac sane ratione Sulphur fieri conspeximus in agro nostro Senensi in montibus non longe a balneis divi Philippi, et in maritimis apud Petriolum. [Sulphuris vires ex Gal.] Sulphuris vires memoriae prodidit Galenus libro IX. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Sulphur omne trahendi vim possidet, estque temperamenti calidi, aquae essentiae tenuis, adeo ut ad multa venenatorum animalium resistat. Siquidem ego adversus pastinacam marinam, et draconem saepenumero eo sum usus, et cum id piscatores quosdam docuissem, reverso post aliquantum temporis magnifice medicamentum hoc commendarunt. Usus eius est, ut et siccum ictui inspergatur medicamentum, et cum saliva mistum: nam cum et hoc excogitassem, ab experientia comprobari reperi. Sed et urina maceratum idem effecturum excogitavi. Docebam enim piscatores medicamenta maxime parabilia, dixique pulchre illos et cum oleo veteri, et melle, et resina terebinthina usuros. Et sane horum omnium experientia iudicium praestitit. Quin et psoras, et lichenas, et lepras, non raro hoc medicamento cum resina terebinthina sanavi. Extergit enim omnes id genus affectus, absque ut in profundum repellat, cum alia multa medicamenta, quae illos curant, mistam habeant potentiam, nempe ut digerant pariter et repercutiant. Praeterea, ut idem Galenus inquit libro VI. capite II. de compositione medicamentorum per genera, in compositione emplastri [GR], Sulphur tanto calore praeditum est, ut ubi diutius inhaerat, procul dubio exulceret.
Cap. LXXXIIII
Κίσσηρις
– PUMEX
PUMICIS probatio, ut magnopere levis, spongiosus, scissilis, nec arenosus, item teri facilis, et candidus. Crematur flagrantissimis carbonibus obrutus, et ubi canduerit, extractus, vino restinguitur odorato: iterumque incensus, restinguitur: et tertia ustione exemptus, et per se refrigeratus,