Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber quintus
pagina 633
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
Cap. CX
Λίθος
ἀλαβαστρίτης – LAPIS ALABASTRITES
ALABASTRITES vocatus onyx, crematus, resina aut pice exceptus, duritias discutit. stomachi dolores cum cerato levat: gingivas comprimit.
[Alabastritae consider.) ALABASTRITES notissimus lapis est iis, qui Romana inviserunt aedificia. Hallucinantur tamen, qui credunt lapidem illum Alabastriten esse, e quo hac tempestate torno varia finguntur vasa, quibusdam subnigricantibus venis discurrentibus, pellucido laevore, materie vero adeo imbecilli, ut parum collisa facile frangantur. Quandoquidem lapis hic Alabastritae species non est, sed potius gypsi materia. Alabastrites enim, quem antiqui ad vasa unguentaria cavabant, quo diutius unguenta a rancore vindicarent, nascitur (ut Plinius inquit lib. XXXVI. cap. VIII.) circa Thebas Aegyptias, et Damascum Syriae. Hic caeteris candidior. Probatissimus vero in Carmania, mox in India, iampridem et in Syria, Asiaque. Vilissimus autem, et sine ullo nitore in Cappadocia. Probantur quam maxime mellei coloris in vertice maculosi. haec Plinius. [Alabastritae vires ex Gal.) Huius facultates memoriae prodidit Galenus libro nono simplicium medicamentorum, sic inquiens. Et alabastrites vocatus unguis in medicinae usum ingreditur combustus. Quidam eum bibendum dant stomachicis.
Cap. CXI
Λίθος
θυΐτης – LAPIS THYITES
LAPIS nomine thyites, in Aethiopia gignitur, subviridi colore iaspidem imitatus: cum diluitur tamen, lacteum succum reddit. Vehementer mordet: tenebras, quae pupillis observantur, expurgat.
THYITEN lapidem neque ipse hactenus inveni, neque ab alio compertum scio. Qui fortasse ex Aethiopia tantum petendus est, ubi eum gigni prodidit Dioscorides.
Cap. CXII
Λίθος
ἰουδαϊκός – LAPIS IUDAICUS
IUDAICUS lapis in Iudaea nascitur, glandis effigie, candidus, scita admodum configuratione, lineis aequaliter inter se distantibus, quasi industria detornatis. Solutus nullam qualitatem manifestam gustui repraesentat. Potest ciceris magnitudine tritus ad cotem, ut collyrium, cum calidae aquae cyathis tribus, potu difficultati urinae auxiliari, et calculos in vesica comminuere.
[Lapidis Iudaici vires ex Galeno.] LAPIS e Iudaea allatus, unde et illi nomen, passim in officinis habetur. Utuntur eo medici non modo ad vesicae calculos; sed etiam ad eos, qui in renibus fiunt, Galenum secuti, qui libro nono de simplicium medicamentorum facultatibus, eius faciem ac vires descripsit, his verbis. Est alius lapis viribus valentioribus in Palaestina Syria proveniens, colore candido, specie concinna, lineas habens ceu torno ductas. Appellitant eum a loco, in quo nasci consuevit, Iudaicum, utunturque ad vesicae lapides in cote solventes, et ex aquae calidae tribus cyathis potui praebentes. Sane in quibus nos experti sumus, profecit nihil, quod ad lapides vesicae pertinet: verum ad eos, qui in renibus haerent, efficax est.
Cap. CXIII
Λίθος
ἀμίαντος – LAPIS AMIANTUS
AMIANTUS lapis in Cypro nascitur, scisso alumini similis. quo, utpote flexili, telas et vela tantum spectaculi gratia texunt, quae ignibus iniecta ardent quidem, sed flammis invicta splendidiora exeunt.
[Amianti lapidis consid.] LAPIDEM Amiantum (ut in alumine retulimus) officinae ac medici Alumen plumeum vocant, id esse existimantes, quod Graecis scissile dicitur. Sed, meo quidem iudicio, fallantur, cum plumeum alumen iis vocatum nulla adstringenti vi polleat, sed acri, nec in ignem coniectum comburatur, quod Amianti est proprium. In hac vulgari opinione, ego quoque una cum plerisque rei metallica studiosis iampridem versatus sum, donec clarissimus medicus Lucas Ghinus legitimum alumen scissile Pisis ad me misit, facie adeo Amianto simile, ut nisi adstrictoria vis, qua pollet, ipsum ab Amianto plurimum differre gustui indicasset, alterum sane ab altero discernere nescivissem. Nihilominus et ex eo discrimen cognoscitur, quod hoc in ignem proiectum statim exuritur, ille vero nequaquam. Hinc itaque fit, ut haud dubie credendum sit Alumen plumeum vocatum legitimum esse Amiantum. [Fraus impostorum.] Caeterum non desunt impostores (ut autor est Brasavolus Ferrariensis) qui lapidem Amiantum simplicibus mulierculis ostendant, vendantque saepenumero pro ligno Crucis Servatoris nostri. Id quod facile credunt, cum igne non comburatur, quodque ligni modo plurimis constet lineis intercursantibus. Meminit Amianti Plinius libro XXXVI. cap. XIX. ubi sic inquit. Amiantus alumini similis nihil igni deperdit. Hic veneficiis resistit omnibus, privatim magorum.