Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber quintus
pagina 634
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
Cap. CXIIII
Λίθος
σάπφειρος – LAPIS SAPPHIRUS
SAPPHIRUS lapis percussis a scorpione, potu prodesse existimatur. Contra intestinas exulcerationes bibitur. Excrescentia in oculis, uvasque, et pustulas inhibet, et ruptas membrana cogit.
[Sapphiri consideratio.] SAPPHIRUS gemma colore constat cyaneo, perquam translucido. Lapis est omnibus notus, quod anulis, et torquibus, quae collo gestantur, frequenter inseratur. Plinius Sapphiros aureis punctis collucere scribit libo XXXVII. cap. IX. Veruntamen hac aetate nullum hactenus vidi Sapphirum, qui aureis colluceret scintillis, sed colore tantum cyaneo, adamantis modo translucido. Quo fit, ut putadum sit aut nostri usus sapphiros esse cyanos gemmas sapphiri aemulas: aut hac in re errasse Plinium fatendum, quod fortasse coeruleum lapidem peculiariter vocatum, quem Mauritani azulum, vel lazulum dicunt, pro Sapphiro acceperit. Nam nullus praeter hunc inter gemmas aureis emicat scintillis. Sapphiri vires perquam breviter perstrinxit Galenus, cum tantum ad scorpionum ictus haustum prodesse scripserit. Caeterum adduntur hoc tempore in medicamenta ad cor facientia, et in antidota, quae adversus venena, et pestiferos affectus parantur, non modo sapphiri, sed smaragdi, carbunculi, granati, sardonii, hyacinthique: tametsi praeter medicorum spem, potantes plerunque fallant, quod rarae admodum sint seplasiae, quae huiusmodi gemmas agnoscant, at legitimas habeant. [Cautionem quaedam.] Caveant itaque medici, ne decipiantur. Id enim fiet, si ubi iis opus fuerit, peritissimos probataeque fidei consuluerint gemmarios. quippe gemmarum ramenta, quae in seplasiis habentur, adulteriis, et imposturis non vacant. Adde, quod plerunque alterum alterius vice supponunt. Putant enim chrysopatios aureo colore nitentes hyacinthos esse, qui tamen amethystum colore referunt. Praeterea observandum est, ut gemmarum ramenta, siqua legitima, praeclaraque inveniuntur, quin et margaritae, et corallia super lapide porphyrite tandiu atterantur, usquedum redigantur in pulverem tenuissimi pollinis instar. Et sane advertant medici, quibus curae est, ut plus honoris, quam auri lucrentur, ne corallia in aeneis mortariis, conterantur. Nam si id inconsulte fiat, derasis delimatisque aeneis mortariis, ferreisque pistillis, aeris, et ferri scobs coralliis admista, noxium et venenosum reddet medicamentum, magna aegrotantium iactura. Quandoquidem vidi ego saepius mulierculas, quae corallia et margaritas in aeneis mortariis contriverunt, et subinde suis aegrotantibus propinarunt, qui iis degustatis in maximum deducti sunt discrimen.
Cap. CXV
Λίθος
μεμφίτης – LAPIS MEMPHITES
MEMPHITES in Aegypto iuxta Memphin invenitur, calculorum magnitudine, pinguis, versicolor. Tradunt trito, et illito, quae urenda, aut secanda sunt, sine periculo obstupescere, ita ut non sentiant cruciatum.
Cap. CXVI
Λίθος
σεληνίτης – LAPIS SELENITES
SELENITES lapis, quem aliqui aphroselenon appellarunt, quoniam noctu invenitur lunae imaginem reddere, quae cum ea quidem augetur, et decrescit. Nascitur in Arabia, candidus, translucens, levis. Huius ramenta comitialibus in potu dari iubent. Eo ceu gestamine ad amuleta mulieres utuntur. Arbores adalligato eodem frugiferae redduntur.
[Memphitae, et Selenitae consideratio.] MEMPHITES lapis hodie, quod sciam, ad nos ex Aegypto non adfertur, tametsi vulnerariis medicis saepissime desideretur, ubi integra partium sectione sit opus. Seleniten vero etsi antea non videram; emi tamen hoc anno a peregrino quodam, qui e Galitia Hispaniae, ubi divi Iacobi templum inviserat, in patriam revertebatur. Hic lapis vitri modo translucet, et facile in tenues finditur laminas. quo fit, ut iis in locis, ubi frequentissimus habetur, vitri vices expleat, ad concludendas aedificiorum fenestras. Quidam, quod speculi imaginem reddat, Specularem lapidem vocant. Caeterum quoniam hic translucidus lapis Crystallum nobis in mentem redegit, cum expetatur id saepius in medicum usum, silentio involvendum non duximus. [Crystalli historia.] CRYSTALLUM itaque, (ut Plinius inquit libro XXXVII. cap. II.) gelu vehementiore concrescit, nec aliubi certe reperitur, quam ubi maxime hybernae nives rigent, glaciemque esse certum est, unde et nomen Graeci dedere. Haec Plinii de crystallo sententia. [Plinii sententia explosa.] Nos vero contra rationibus non obscuris innixi (quod etiam peritissimus Agricola sentit) Crystallum censemus nec glacie, nec nive fieri unquam: sed eo ipso humore, quo in terrae visceribus gignitur beryllus, adamas, et alii id genus lapides. Gigni autem crystallum ex humore omnium purissimo sane constat, quod omnium gemmarum clarissimum, translucidissimumque sit. Probatur sic gigni, non autem (ut Plinius inquit) ex glacie, vel nive: quoniam unaquaeque glacies quantumvis longo tempore concreta in algidissimis montibus, a quibus nec hyeme, nec aestate nix unquam recedit, etiamsi e profundis pa, liquescit tamen in calidis locis reposita, non modo ignis, sed solis etiam calore. Nanque id ipsum Crystallo eveniret, igni vel solibus admoto, si e nive aut glacie concresceret: reperireturque tantum in montibus perpetuo nivosis. Verum enimvero cum reperiatur etiam in marmorum, aliorumque lapidum, et metallorum fodinis in Hispania, Germania, Scythia, Cypro, Carmania, et in Nerone, et Chiti rubri maris insulis, quin et in agris, ubi seges seritur, ubi aratro saepius magnas crystalli glebas fodere bubulci, liquido sane constabit, ex alia materia gigni crystallum, quam glacie. Siquidem id, quod in praeruptis montium scopulis invenitur, superficie tenus cohaerens, ex purissimo lapidescente humore in visceribus terrae concrescere non dubitaverim: quod tamen tractu temporis a pluviarum impetu,