Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 636

119 - Lapis ophites ~ 120 - Lapides in spongiis ~ 121 - Lithocolla
122 - Lapis ostracites ~ 123 - Smyris lapis
124 - Arena litoralis ~ 125 - Lapis naxius

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

autem a quibusdam laudatur, praecipue ex his quem tephriam appellant a colore cineris. haec Plinius. [Ophites marmor.] Verum Ophites marmor, quod vulgo vocamus Serpentino, porphyritae fere lapidis instar durissimus est, colore minime nigricante, nec candido, nec cinereo, ut in suo requirunt Dioscorides, et Plinius, sed viridi saturato dilutis eiusdem coloris maculis resperso. Ex quo sane constat antiquorum Ophiten a nostrate maxime fuisse diversum.

Cap. CXX
Λίθοι ἐν τοῖς σπόγγοις – LAPIDES IN SPONGIIS

LAPIDES in spongiis inveniuntur, qui vesicae calculos rumpunt, in vino poti.

[Lapidum spongiarum vires ex Galeno.] LAPIDES in spongiis reperti, omnibus notissimi sunt: quippe quod rarissime sint spongiae, quae hisce lapidibus vacent. Horum vires retulit Galenus libro nono simplicium medicamentorum, his verbis. Lapides, qui reperiuntur in spongiis, frangendi vim obtinent, non tamen ita validam, ut lapidem in vesica comminuant, unde qui id scriptum reliquerunt, mentiti sunt: verum qui in renibus consistunt rumpunt, velut qui ex Cappadocia convehuntur, quos in Argeo nasci aiunt. Solvuntur autem hi in succum colore lacteum. ex quo liquet, quod extenuandi vim obtinent, absque ut insigniter excalfaciant.

Cap. CXXI
Λιθοκόλλα – LITHOCOLLA

LITHOCOLLA glutinum, quo lapides coniunguntur. conflatur autem ex marmore, lapide Pario, et taurino glutine. Potest candente specillo admotum, incommodos oculis pilos replicare.

Cap. CXXII
Λίθος ὀστρακίτης – LAPIS OSTRACITES

OSTRACITES testae similitudinem habet, crustosus, et in laminas fissilis. quo mulieres ad detrahendos pilos, pro pumice utuntur. Menses drachmae pondere potus ex vino sistit. Si quatuor diebus a purgatione bibatur sicilici pondere, foeminis praestat ne concipiant. Cum melle autem impositus, mammarum inflammationes lenit, et nomas cohibet.

[Ostracitae lapidis consid. et vires.] OSTRACITEN lapidem, quo pumicis vice usa est antiquitas, hactenus mihi videre non licuit, quanquam reperiri hunc in Hildesheimio circa antrum a nanis appellatum, colore subrubeo, et ostracorum testis similem, libro quinto de natura fossilium scribit Agricola. Eius vires tradidit Galenus lib. nono simplicium medicamentorum, sic inquiens. Porro ostraciten vocatum lapidem praedicare quosdam audio, quasi desiccandi valenter facultatem obtineat, temperatam ex adstrictione, et acrimonia, velut et Geoden nomine, pupillas expurgare, et uberum testiumque phlegmonas sanare, ex aqua videlicet inunctum.

Cap. CXXIII
Σμύρις λίθος– SMYRIS LAPIS

SMYRIS lapis est, quo anularii scalptores lapides expurgant, ad erodendum, et urendum utilis: gingivis, quas humor vexat, prodest: dentifricio commendatur.

Cap. CXXIIII
Ἄμμος αἰγιαλῖτις – ARENA LITORALIS

ARENA e litoribus sole fervefacta, hydropicorum tumores exugit, si capite tenus in ea obruantur. Torreri solet ad aridos fotus, pro milio aut sale.

[Smyridis consider. et vires ex Galeno.] SMYRIS nobis Smeriglio, notissimus est lapis, praesertim quod eius pulvere expoliantur gemmae, et armorum omne genus. Vitrum quoque Smyride lapide finditur, quemadmodum et adamante, tanta inest ei durities. Huius vires Galeno libro nono simplicium medicamentorum, his verbis describuntur. Sed et Smyris vocata, quod multum abstergentem habeat facultatem, clarum est vel ex eo quod dactylioglyphi, hoc est, qui anulos exculpunt, cum in usum illo utantur. Quinetiam quod dentes puros efficiat, experti sumus.

Cap. CXXV
Ἀκόνη ναξία  – LAPIS NAXIUS

E COTE Naxia, quod exacuendo ferro deteritur, illitum alopecias ad pilum reducit. virginum mammas cohibet, nec increscere patitur. Potum ex aceto lienem absumit, et comitialibus prodest.

119 - Lapis ophites ~ 120 - Lapides in spongiis ~ 121 - Lithocolla
122 - Lapis ostracites ~ 123 - Smyris lapis
124 - Arena litoralis ~ 125 - Lapis naxius