Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber quintus
pagina 635
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
quae in praeruptis montium universam deradunt terram, denudari crediderim. Quapropter non temere dixit Plinius, liquido se affirmare posse in cautibus alpium nasci adeo inviis, ut plerunque fune pendentes id extrahant homines. Huic alia accedit ratio, quod glacies per aquas innatet, crystallum vero illico subsidat. Praestantissimum illud existimant, quod album et aquae clarissimae modo pellucidum visitur. [Crystalli vires.] Vis crystallo adstrictoria: proinde datur in pulverem tenuissimum tritum utiliter dysentericis ex vino austero. Alba uteri profluvia sistit, lac vero nutricibus auget. quod a Tridentinis mulieribus didicimus. Fiebat quondam antiquis e Crystallo pila, qua adversis solis radiis exposita medici corpora urebant, igne inde concitato. Sed iis tantum id cauterii genus admovebant, qui candente ferro perterriti curari reformidabant. Sed et nos huiusce cauterii periculum fecimus, non sine aegrotantium, et astantium admiratione.
Cap. CXVII
Λίθος
ἴασπις – LAPIS IASPIS
IASPIDUM quaedam smaragdum imitatur: alia crystallum, colore similis pituitae: alia non dissimilis aeri, ob id vocatur aerizusa: alia veluti fumo infecta, quae capnias ex argumento vocatur. quedam lineis albis resplendentibus praecingitur, Assyrios appellata. alia terebinthinae similis, quae terebinthizusa dicitur. alia colore callaida gemmam aemulatur. Omnes amuleta esse traduntur, et accelerare partum femoribus appensae.
[Iaspidum genera plura, et vires.] IASPIDUM genera longe plura recensentur, quam quae a Dioscoride describuntur. Quandoquidem quaedam visitur coeruleo copioso, aut glauco pingui similis, id est viridis lacte suffusa. Alia purpurea, qualis nascitur in Phrygia. Alia rosea, et quasi floribus tincta, qualis in Ida monte profundissimis specubus foditur. Alia ex purpura coerulea, qualis invenitur in Cappadocia. Alia ex rubro nigra. Alia iecoris imitatur colorem, quae si saturatiore colore reperiatur, lineis eiusdem coloris diluti, et nigri cingi solet. Quaedam nivem imitata rutilis punctis respergitur. Quaedam onyche pungitur, aut ex altera parte iaspis est, ex altera onyx; proinde iasponyx vocata. Alia cuius altera parte sit purpurea, altera viridis, nec utrinque pellucens, sed qua parte virescit. In summa varia est Iaspidum natura. Suspensas ad plura valere aiunt, nempe ad omnem sanguinis fluorem, ad protegendum conceptum, et partum iuvandum, veneremque inhibendam, et febrem, et hydropem fugandam. Nec desunt superstitiosi, qui dicant Iaspidas homines reddere gratos, potentes, ac tutos, si quibusdam magicis verbis admurmurentur, priusquam suspendantur.
Cap. CXVIII
Λίθος
ἀετίτης – LAPIS AETITES
AETITES lapis est veluti praegnans, cum quatitur, alio in utero sonante. Gravidis continet partus, cum lubricae sunt vulvae, et parum tenaces, sinistro brachio adalligatus: sed parturientibus e brachio amoveatur, et feminibus alligetur, ut sine doloribus pariant. Furem deprehendit, si quis in pane conditum offerat: fur enim mansum devorare non poterit. Quinetiam concoctus furem coarguit: quippe decocta cum eo devorare non poterit. Tritus, et cerato exceptus, cyprino, aut gleucino, aut alio excalfaciente, comitiales magnifice iuvat.
[Aetitae lapidis historia, et vires.] AETITEN Graeci, Latini Aquilae lapidem dicunt, quod aliquando in earum reperiatur nidis. Variat lapis hic tum colore, tum magnitudine. Meminit Plinius libro XXXVI. cap. XXI. his verbis. Aetitae lapides ex argumento nominis magnam famam habent. Reperiuntur in nidis aquilarum, sicuti in decimo volumine diximus. Aiunt binos inveniri, marem, et foeminam: nec sine iis parere, quas diximus aquilas, et ideo binos tantum. Genera eorum quatuor. In Aphrica nascentem, pusillum, et mollem intra se, ac velut in alvo habentem argillam suavem, candidam: ipsum friabilem, quem foeminei sexus putant. Marem autem, qui in Arabia nascitur, durum, gallae similem, aut subrutilum, in alvo habentem durum lapidem. Tertius in Cypro invenitur, colore illis in Aphrica nascentibus similis, amplior tamen, atque dilatatus. caeteris enim globosa facies. Habet in alvo arenam iucundam, et lapillos: ipse tamen mollis, ut etiam digitis frietur. Quarti generis Taphiusius appellatur, nascens iuxta Leucadem in Taphiusa, qui locus est dextra navigantibus ex hac ad Leucadem. Invenitur in fluminibus candidus, et rotundus. Huic est in alvo lapis, qui vocatur callimus, nec quicquam tenerius. Hactenus de aquilinis lapidibus Plinius.
Cap. CXIX
Λίθος
ὀφίτης – LAPIS OPHITES
OPHITAE genera multa. quidam ponderosus, et niger. alter cinereo colore spectatur, punctis distinctus. tertius lineis quibusdam candidis intercinctus est. Omnes alligati contra capitis dolores, et serpentium ictus prosunt. Feruntur, qui lineas habent, lethargo, et capitis doloribus auxiliari.
[Ophitae lapidis historia.] OPHITAE lapidis meminit Plinius libro XXXVI. cap. VII. sic inquiens. Ex ophite columnae, sed parvae admodum inveniuntur. Duo genera, molle candidum, nigricans durum. Dicuntur ambo capitis dolores sedare adalligati, et serpentium ictus. Quidam phreneticis, ac lethargicis adalligari iubent candicantem. Contra serpentes