Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
sextus
pagina 682
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
etiam sua illa distributione partium eos complectuntur, qui in pestilentis coeli statu morbo nondum correpti sunt: pesti tamen, propter observantes aeris occasionem, opportuni, et in morbum proni redduntur. Dicere forsitan quis posset, salubris institutionis praecepta non aliud esse, quam arcendorum morborum rationem: quippe cum firma reddere corpora, et minus vitiis obnoxia nitamur, ut inoffensa valetudine degant, nec morbis conflictentur. Neque id silentio praetereundum, quod maxime praecipuum, et tanquam caput rei est, non oportere medicinae partium distributionem, totidem corporis constitutionibus respondere, sed naturas singulorum suis notis seorsum scrutari, ac explorare, ut suis locis ostendimus. Cum iis igitur non pluribus agendum. Illud magis adnotare convenit, affectus, qui a virulentis animalibus, venenisque contrahuntur, vocari caecos, id est, quorum ratio minime iniri potest. Quin et ea, quae eisdem auxiliantur, nulli pariter sunt addicta causae. quapropter quaestionibus observatoriae artis, et eius quae ratione fulciatur, annumerari solent. Neque prorsus verum deprehenditur, affectus huiusmodi caecos esse. nam quod semper se protrahit, et nullum in quibusdam necessariis usum exhibet, haud facili coniectura colligi potest: etsi naturae proprietate prorsus caecos eos affectus concedimus, qui ab exitialibus venenis, et animantibus, quae virulento morsu saeviunt, contrahuntur. Nam quod ad opus nonnullum usum praebet, datque medendi occasionem, neque imperceptibile, neque caecum, nullive causae obnoxium reputatur: sed magis ab ipso quis impulsus, demonstrationem se habere, et opinionem de abditorum cognitione confirmare poterit. Nam etsi saepe minora sunt, quam ut sensibus percipiantur; evidenter tamen ex ipsis inter se collatis deprehenduntur. Diocles autem in eo commentario, quem Plistarco dicavit, satis modos perstrinxit, ad verbum ita scribens. Nosse quis hoc potest cum in aliis non paucis, tum in viperis, et scorpionibus, et reliquis id genus, secum animo reputans, ut quanvis exiguo sint corpore, vixque conspectui subiiciantur; magnorum tamen discriminum ac dolorum causas inferunt: quorum nihil praeter quandam corporis exiguitatem, vimque prae caeteris animantibus datam illis, facile fuerit spectare. Quanta enim ra moles corporis est, quae a scorpii ictu, et aliorum id genus venenatorum, quae nos morsu conficiunt, attingitur? quorum aliqua vehementes cruciatus excitant, alia erodunt, et putredines cient, nec desunt quae praesentaneam perniciem moliantur. Aut quantulum est quod a phalangii morsu ingeritur, et universum corpus excruciatur? neque enim quis magnitudinem ipsorum deprehendere posset, cum prorsus exigua mole constent. Ergo quod haec ad affectus referantur, constitit inter omnes. Verum quod exacte deprehensum sit, vim quandam ipsis inesse mortiferam, quae insinuata corporibus, molestiarum, quae exoriuntur, nobis causa sit, in confesso est, et omnium consensu persuasum. Nec quisquam invenietur usqueadeo contentionis studio flagrans, qui aliunde exoriri molestias asseveret, quam a materia mortifera partem corporis attingente. Porro id erat, quod inter utilia artis opera in omni opere dicere oportuit, quaenam res opus hoc efficiat, ut nihil prorsus nos laedat, incomprehensa communis causae quae propriis inest ratio: quandoquidem tum evidenter indicari possit, cum deprehensa est. Ideo Erasistratus empiricorum pertinaciam gravi cavillatione incessens, caecis affectibus causas assignavit, inficiatus his communem, et supremam morborum causam incomprehensibilem esse: et hanc in eo, quem de causis scripsit, commentario aptissime prodidit, candido signatam lapillo. Nec ferendos eos esse censuit, qui se dicant in quibusdam, ut in venenis, serpentium ictibus, et caeteris id genus trita medendi ratione contentos esse. neque satisfacturam sibi observationem eam, quae a causarum comprehensione separata est: primum enim genere comprehendi facile possunt. Quod autem sit lethifera vis, corporaque permutans, ita ut perimat, ex iis quae per genus, non per speciem vagantur, curationem indicat, qua haec hebetare, et prorsus expugnare liceat. Cum vero subiungit. Ad aquam dulcem, et potui idoneam venit quis, et ante observationem ad vomitum, ad vulneris dilatationem, ad demorsae partis suctum, cucurbitulas adfixit, partem incidit, urentia medicamenta, aut ea quae vim eandem adipiscuntur, admovit, postremo partem amputavit: secum reputavit medicamina, quae per summam cutim ferre, et applicari solita, immissae ad intima perniciei repugnarent. Haec itaque, quae disseruit Erasistratus, veritati consentanea sunt, nec arti refragantur. Sed methodicos demirari licet, qui mortiferam vim corporibus illapsam, negotiorum, quae ipsa facessit, esse causam diffiteantur: verum rudiuscule nomine attendunt. Nam apud ipsos palam immissa vis [GR], id est mortifera, nominatur: [GR] autem nullius officii alius esse potest, quam causae. Aiunt haec nomina, [GR], et [GR], esse reliquis omnibus similia, in quibus partes quaedam dictionum non pro virtute, sed nuda enunciatione comprehenduntur. Enimvero quemadmodum in his vocibus [GR], et [GR], partes neque certos, neque principes retinent significatus; sic in hoc verbo [GR], partes productionis gratia, non pro virtute coaluerunt. Hinc ad causarum differentias transeunt, affirmantque causarum aliquas evidentes esse, quae dum adversam valetudinem crearunt, separantur: cuiusmodi sunt frigus, labor, aestus, et similia. quasdam continentes, quae permanent, postquam morbum excitarunt, hoc est, quibus praesentibus, et effectus eorum adsunt: increscentibus, affectus augentur: decrescentibus, minuuntur: et cum desinunt, iidem finiuntur: