Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber sextus
pagina 683

35 - Venenata

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

quibus solis ac per se manentibus, effectus quoque ipsi manent. Talia quidem receptissima sunt causarum discrimina, quorum nulli phthoropoeon subiici potest. Evidens enim causa non est, quoniam morbus ipse permanet, nec ipsa a corpore separatur. Nec continens causa dici potest, cum magna ex parte hic adsit: quemadmodum accidit iis, qui a rabioso cane sunt demorsi. Quod si neque evidens causa, neque continens fuerit, neque per se, neque alterius consortio causa erit. Quod si a nulla causarum differentia phthoropoeon deducere possumus, consequitur, ut neque causam esse fateamur. Quod autem asserunt, vocabula quaedam in se non habere partes rerum significatrices, sed nuda et simplici pronunciatione ficta esse, fateri necesse est. Verum non omnia, sed perpauca talem nancisci conditionem existimandum est: neque enim [GR] in hoc nomine [GR], perinde atque assumptitia profertur, sed longe principem obtinet significationem. Quemadmodum enim [GR], id est corruptionis, nomen mutationem in peius significat; sic hoc verbum [GR] sumi debet, ut nihil amplius ex eo quod hanc dictionem [GR] secum habeat, declaret. neque prorsus id significat, quod omnes palam audiunt, et huic simile redditur, [GR]. Si dant a corruptione sanis fieri morbum, concedunt utique vim in huiuscemodi verbo [GR] subesse: siquidem aliquid est, quod corruptionem efficiat. Omne autem quod aliquid efficit, ostenditur per singulas causas, quae corporibus subiiciuntur, idque tam in lethalibus venenis, quam in iis quae corporibus ingeruntur. Verum nonnihil subiacere causarum differentiis produnt. Quinetiam esse partim praeparantem, partim continentem asserunt, ut inguinum ulcus, et inguinariam febrim, et quae effectui tum assistat, tum etiam separetur, ut a fractis praecipitatio. In summa quoties quidpiam suapte natura causa fuerit, nec ulla divisione comprehenditur, vitiosum est, neque causae adscribitur, eorum quae idem genus sortiuntur. Sed quod phthoropoeon causa sit, nomen ipsum argumento est, et in iis quae contingunt, apertius ostenditur. Quid aliud causae arbitrantur esse post impressum a serpentibus ictum, quam ex animante vim, et illapsum in corpora virus? Neque enim frigus, neque aestum, neque sectionem corporis, neque cruditatem, neque aliud quicquam simile causari possunt. Verum quoniam causarum differentiis gaudent, et aliquas continentes, alias evidentes appellant, ipsis dicendum, utroque istorum modorum evidentem quidem causam esse, quod affectum praecedit, et quod corporis substantiam praeoccupat: continentem vero, quod morbis praesentibus adest, qua separata recedunt, quae cum ipsa evenerant. Sed de iis hactenus. Statuendum itaque mortiferam vim intrinsecus manifestissimam esse causam, ipsamque principem facere scopum oportet. Et antequam ad ima decumbant morbi, variis modis est certandum, donec vis tota corporibus excutiatur. Modo etiam revocari debet ea parte, qua pestis intraverit: modo aliqua alia, praesertim principatum non obtinente, ante coerceatur, quam altius irrepens viscera tangat: aut eius pernicies eluatur, retundaturque, cum iam membratim pervagatura est. Itaque venena si hausta sint, crebris vomitionibus: si morsu impressa, scarificatione, affixis cucurbitulis, exuctu, carnis circunscriptione, nonnunquam amputatione extrema partis, evocantur. Retinentur vero infusione, et impositu medicamentorum acrium cohibentur. haec simul utique arcere virus, et eluere possunt. Restinguuntur, et evincuntur meraciore potu, aut passo nulla aqua diluto, vel contrariorum esu, quae acrimonia sint praedita. Postremo deiecto alvi, evocatus sudor, et alia quaedam in commune, quae membratim demonstrabimus, auxiliantur. Verum enimvero non lethiferam modo materiam; sed et magnitudinem, et tempus, pro scopo considerare oportet. etenim ab iis remedia quam plurimum discrimen capessunt. A magnitudine quidem, cum nonnulla ex venenis, et virosis animalibus pericula minantur: alia putredines altas, aut exteriores excitant: alia vehementissimos dolores, aut caecos cient: alia vix medicamentis cedunt, et magis minusve molestias excitant. Oportet autem ea, quae pericula ferunt, pervicacioribus auxiliis expugnari: et minus infesta, mitioribus. Quippe absurdum fuerit in gravioribus, segnioribus medicamentis homines in discrimen adducere: in minoribus vero, vehementium auxiliorum iniuria molestias adducit: illud vero sensim, et dilatas in diem longam, aut breviorem producit. Itaque in acutis quidem confestim multa simul auxilia repraesentari oportet: reliquis, paulatim. Haec quadam artis formula breviter definita sint. Iam membratim rem prosequamur.

[Ratio tractatus de virulentis animalibus.] CUM hactenus tradiderit Dioscorides de his privatim venenis, quae epota aut in cibis sumpta, corpora nostra permutant, corrumpunt, destruunt, et denique in perniciem agunt, ut hac in re nihil amplius desiderari posset, statuit deinceps de his etiam sibi esse disserendum, quae virulenta animalia ictu, vel morsu relinquunt. Quod utique probe sciret, haec non minora, quam illa repraesentare discrimina, imo etiam maiora: quandoquidem eveniant haec ex tempore, et praeter opinionem, plerunque in campestribus, et montibus, ubi nullum auxilium, nullaque vel rara remedia. Quamobrem de his non minus diligenter disseruit, quam de aliis, quae corporibus ingeruntur, argumento satis manifesto, quod universalia horum remedia non una tantum praefatione, sed pluribus scriptitaverit. Quod cum animadverterint recentiorum quidam, haud dubie existimarunt, hoc sextum volumen in quatuor libros esse dividendum, nempe

35 - Venenata