Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
sextus
pagina 703
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
nomen inditum est. Galenus porro libro de theriaca ad Pisonem, Amphisbaenam bicipitem esse existimat (si tamen liber is adscriptitius non est) ut haec verba, quae in eo leguntur, aperte ostendunt. Amphisbaena (est autem animal biceps, quemadmodum sane et navigia utrinque proram habentia, cui natura ex superfluo substantiae bina capita est largita) hoc inquam animal, aiunt, si mulier gravida supergressa fuerit, male abortum facit. haec ille. [Utriusque morsus signa, et curatio.] Caeterum, ut ipse Aetius scriptum reliquit, ab utraque demorsis contigit morsum obscurum esse, ac vix apparere, veluti sunt muscarum ictus. quapropter etiamsi mordeant, non enecant tamen, sed inflammationem excitant, ut apum et vesparum stimulus. Quare transferantur ad hos quoque, quae de illis sunt relata, verum facultate intensiore. Ex his etiam Aetii verbis coniici potest, cum horum animalium ictus admodum tenuis, et obscurus sit, Amphisbaenae caput inesse terrenis vermibus, vel alvi tineis persimile: ac proinde adeo etiam caudae aemulum, ut alterum ab altera non nisi difficile discerni possit. Caeciliam autem Hetrusci vulgo appellant Lucignola. Amphisbaenae corium, authore Nicandro, oleastri baculo circumvestitum, si manibus frigore torpentibus tractetur, calorem statim adfert, articulorumque nexus dissolvit.
Cap. XLIX
Δρύϊνος
–
DRYINUS
A DRYINO morsis pustulae, molestique dolores incidunt, praesertim qua dilutae saniei emissarium subest: quinetiam erosio, torminaque consequuntur. Ab eo ictis convenit aristolochia cum vino pota, trifolium herba, radix hastulae regiae similiter assumpta, et fructus ex omni glandiferarum arborum genere: et tusae ilicis radices, et illitae parti ictae auxiliantur.
[Dryini historia, et eius ictus notae ex Nican.] DRYINUS, ut in theriacis testatum reliquit Nicander, in quercubus latebras parat, aut alicubi in concavis fagis, in montibus versatur. Appellant eum alio nomine etiam hydrum, sed et alii chelydrum, qui relictis bryis, palude, suaeque naturae idoneo lacu venatu intercipit in pratis molurides, et ranas. Hic si a myope musca illa quaevis animantia provocante, petatur, insuetum illum impetum suscipiens, cum concavae quercus robur celeri saltu subit, structo sibi in imo cespite cubili. Candet tergo, caput illi aequale, adeoque hydro simile: gravis autem foetor a corpore eius evaporat. Quemadmodum quando incurva, necnon abrasa corii praesegmina sub teretibus ferramentis circa humentes equorum exuvias, et pelles hument. Si quempiam is vel in talum, vel pedis plantam percusserit, a corpore icti hominis difficilis odor sparsus fertur, atque circa ictum niger in acutum surgit tumor, mentemque moerentis angor, et tristitia, quibus detinetur, obscurant. Species nimio dolore conflaccescit, et perit: cutis cum corpore admodum male olet, adeo ipsum atrum venenum semper depascens consumit: quin et caligo lumina eius obfuscans, occultansque, male affectum perdit. Alii a dryino icti caprarum instar seu ovium balant, ac omnino difficiles redduntur, impendioque cruciantur. Urina eis decutitur, et pallescit. Ipsi vero dormitantes stertunt, frequentibus singultibus correpti, alias per collum vomitum felli similem, alias cruentum eructantes, ipsumque malum acrem sitim generat: postremo laborantibus membris tremorem effundit. haec Nicander. Caeterum Dryini nomen huic ferae mortiferae inditum est, quod in quercuum cavernis, quae prope radices sunt, stabuletur. Graecis enim quercus [GR] dicitur. [Ex Galeno.] Proinde Galenus libro de theriaca ad Pisonem, de dryino ita scribit. Dryinus serpens sic nominatus, quod in radicibus quercuum vivat, tam malignus ad perdendum proditur, ut eius, qui supergreditur imprudens, cutis a pedibus excorietur, tota crura admodum intumescant, et quod magis mirificum est, manus quoque ipsae curantium eodem modo periclitentur. Si autem quis aggrediatur eum perimere, olfactu adeo mulctari aiunt, ut quemlibet gratum odorem pravum esse existimet, nec alterius praeterea rei queat sentire. hactenus Galenus. [Dryini descriptio, et morsus curatio.] Dryino, ut Aetius inquit, abundat Hellespontus. Is latibula in quercuum radicibus habet, atque adeo foetidus est, ut etiasi quis eum non videat, foetore loci cognoscatur. Est autem cubitorum duorum longitudine, obesus, ac asperrimis squamis circa universum corpus munitus. Porro qui ab eo percutiuntur, his tumor insurgit nigricans, dolor vehemens, nomae, delirium, corporis siccitas, singultus, biliosus vomitus, aut omnino simplex, urinae suppressio, tremor, interceptio vocis, stupor, scissura, et mortificatio percussorum locorum: plurimi etiam intereunt. Porro et hi quoque ex iis, quae in viperae morsu dicta sunt, opem sentiunt: itemque ex communibus remediis iuxta consequentium accessionum proportionem adhibitis.
Cap. L
Αἱμόῤῥοος
καὶ διψάς –
HAEMORRHOUS ET DIPSAS
AB HAEMORRHOO ictis vehementes cruciatus accidunt, qui angusta, contractaque corpora ex continuo dolore reddunt. Ex plaga copiosus sudor effluit, et quacunque parte corporis cicatrix ulla fuerit, ea sanguine manat. Excrementa per alvum cruenta eiiciuntur, profluensque sanguis in globo coit. A pulmone sanguinem extussiunt, et in vomitiones effusi sine remedio commoriuntur. Quos vero dipsas percussit, solutus ac non constrictus tumor premit, sitisque usque eo pertinax, ut satiari non possit, ac sine ulla intercapedine excruciet: et si potum pleno ore affatim trahant, illico in eandem sitim relabuntur: proinde toto habitu similes sunt iis, qui antea potus nihil hauserint. quare propter continuam sitim, et prester, et causon, aut dipsas appellatur. Haemorrhoi, dipsadisque morsus velut immedicabiles a plerisque maiorum deplorati relinquebantur. quare si peculiaribus contra dipsadem remediis, egeamus, communia experiri operaepretium erit. Protinus autem scarificatione uti, ustionem facere, et si locus patiatur, extremorum amputatione