Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
sextus
pagina 702
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
corpus multis albis notis respersum. Sed aliter de Sepis forma, magnitudine, et gressu tradidit Pausanias, ut superius libro secundo suo loco adnotatum reliquimus. [Sepis morsus signa, et remedia.] Caeterum ab ea percussis (ut tradit Aetius) sanguis e vulnere manifestus excernitur, et paulo post sanies graveolens, tumor, et dolor segnis est: sed affectae partes putrefactae dealbantur, et totum corpus vitiligini, quae alphos appellatur, simili colore inficitur. Pili, capillique e toto corpore defluunt, atque intra tres, aut quatuor dies icti pereunt. Porro opem et hi sentiunt ex iisdem rebus, quae in viperae, et cerastae, et ammoditae morsu relatae sunt. Exhibenda est praeterea portulaca plurima in cibo, et vinum bibendum myrtites meracius. Conveniet item spongiam calido aceto imbutam, morsui imponere, et ex butyro cum melle locum illinire, aut milium cum melle, aut paleas una cum terra, quae eis adhaeret, exustas imponere. haec Aetius. Ex quibus facile coniici potest, cum ambae hae ferae e viperarum sunt genere, iis tuto antidotis earum venenum superari posse, quibus vipereum frangitur, et evincitur. [Acontiae historia, morsus notae, et cura.] Sed quoniam haec humanae vitae tam inimica animalia aliam admodum perniciosam feram mihi in mentem revocarunt, quae Graecis ideo ACONTIA appellatur, quod iaculi, vel sagittae modo in hominem prosiliat, cum nihil de ea a Dioscoride memoriae proditum sit, sciverimque et hanc in Italia reperiri, non alienum duxi de eius historia ac veneni curatione ea hoc loco commemorare, quae ex probatis authoribus excerpsi. Hanc itaque describens Galenus libro de theriaca ad Pisonem, inquit. Acontias serpens, ubi se multum extenderit, ceu iaculum quoddam corporibus insiliens, sic perimit. Haec, ut Aetius scriptis tradidit, serpens est duorum cubitorum magnitudine, figura autem crassa in tenuem abeunte, colore viridi, praesertim iuxta ventrem, ut milium colore referat, unde et cenchrias, hoc est miliaris, appellatur. Aiunt hanc fortiorem fieri, cum milium floret. Porro ubi se ad laedendum parat, extendit se ipsam, ac veluti iaculum vibratum corporibus involat, atque hoc modo verberat. Ab huius morsu omnia, quae de vipera dicta sunt, sequuntur accidentia, atque etiam graviora, adeo ut etiam putrefactiones et carnium defluxus consequantur, ac gravior item mors succedat. Caeterum remedia similiter eadem, quae ad viperae morsum his conducunt. Est qui referat inter recentiores non obscurus author, quod cum pastor quidam misellus, sub cuiusdam arboris umbra aestate media quietem somnumque caperet, cuius socii non procul oves pascebant, ab Acontia, quae in arborem ascenderat, ita percussus fuit in sinistram mammillam, ut illico perierit. At socii audito percussionis sonitu, viso serpente, quem noverant, super defuncti pectus, relicto grege in propinquum rus, pavore territi, aufugerunt. Reperitur hoc saevissimi serpentibus genus, ut quidam mihi retulerunt, in quibusdam Calabriae, et Siciliae locis, ubi ipsum incolae a sagitta Saettone vernaculo nomine appellant.
Cap. XLVIII
Σκυτάλη
καὶ ἀμφισβαῖνα
– CAECILIA ET AMPHISBAENA
CONSIMILIA supra dictis in vipera eveniunt iis qui a caecilia nomine, et amphisbaena demorsi sunt, eademque fere auxiliantur. quare hoc venenum privatam descriptionem sortitum non est, neque visum est dignum, quod alio genere comprehendatur. De iis autem mentionem hoc loco fecimus, quoniam fere remediis ad viperas scriptis, percussi ab eis adiuvari soleant.
[Amphisbaenae, et caeciliae consider.] NON desunt, qui scripserint, Amphisbaenam praeter naturae institutum duobus cum capitibus gigni, quae utranque serpentis extremitatem occupent: fierique ob id putent, ut fera in utraque partem repat. Quod tamen fabulosum censemus: nam et hydram poetae, septem capitibus constare fabulantur: id quod nihilominus falsum est. Veruntamen non negaverim ego id monstrose, et praeter naturae intentionem evenire non posse in omni serpentium oviparorum genere, quemadmodum et volatilium. Siquidem pluries compertum est, ex uno tantum ovo duobus vitellis referto, nasci pullum modo habentem quatuor alas, modo totidem crura, totidemque pedes: atque etiam lacertae visae sunt aliquando bicipites. Sed haec non utique statuunt, haberi aliquod serpentium genus natura biceps, hoc scitissime, et apertissime confirmat Aristoteles libro, et capite IIII. de generatione animalium, sic inquiens. Monstra raro admodum fiunt in iis, quae singulos pariunt, sed crebrius in iis, quorum partus est numerosus, et praecipue in avium genere, potissimum in gallinis. Iis enim partus numerosus, non modo quod saepe pariant, ut columbae; verum etiam quod multos simul conceptus intra se contineant, et temporibus omnibus coeant. Hinc gemina etiam pariunt plura: cohaerent enim conceptus, quoniam in propinquo alter alteri est, quomodo interdum fructus arborum complures. Quod si vitella distinguuntur membrana, gemini pulli discreti sine ulla supervacua parte generantur. Sed si vitella continuantur, nec ulla interiecta membrana disterminantur, pulli ex iis monstrifici prodeunt, corpore, et capite uno, cruribus quaternis, alis totidem. quoniam superiora ex albumine generantur, et prius: (vitellum enim cibo iis est) pars autem inferior postea instituitur. quanquam cibus idem, indiscretusque suppeditatur. Iam serpens etiam biceps visus est, videlicet eadem de causa: nam id quoque genus ova parit, et multa numero. haec Aristoteles. [Amphisbaena biceps non est.] Quae sane mihi facile persuadent, ut credam, omnino falsum esse, quod Amphisbaena ex sui generi natura biceps perpetuo nascatur. Verum quandoquidem hoc serpentis genus terrestrium lumbricorum modo utrisque extremitatibus, capite scilicet et cauda, acuminatis gignitur, adeo ut difficillime possit caput a cauda discerni, existimavere quidam hanc feram duobus constare capitibus. Proinde Aetius libro XIII. cap. XXVII. scribit, Scytalam (hanc alii Caeciliam interpretantur) et Amphisbaenam animalia esse inter se similia. Non enim, inquit, ex crassis in caudam tenuem abeunt, sed aequalis crassitudinis in universum existunt, ut neque cognoscant videntes ea, iuxta utram partem caput aut cauda sint sita. Quod equidem tum in terrenis et alvi tineis, tum in erucis quibusdam, tum etiam in hirudinibus conspicitur. Quod equidem tum in terrenis et alvi tineis, tum in erucis quibusdam, tum etiam in hirudinimus caput aut cauda sint sita. Quod equidem tum in terrenis et alvi tineis, tum in erucis quibusdam, tum etiam in hirudinibus conspicitur. Differt autem, ut idem tradit, amphisbaena a scytala, quod illa ex utraque parte progrediatur, unde a Graecis illi