Geoponica

traduzione di Andrés de Laguna - 1541

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Gli autori sono stati emendati in base a
Geoponica sive Cassiani Bassi Scholastici De Re Rustica Eclogae
recensuit Henricus Beckh - Teubner – Stoccarda e Lipsia – 1994

Liber XV

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Argumentum Decimiquinti.

In hoc Decimoquinto libro de Re Rustica, agitur de naturalibus affectuum consensibus et discrepantiis, de solicitudine habenda circa apes, de opificio mellis, deque industria qua quis usus, ab apibus aut a vespis non infestabitur: ac denique de ratione extrahendorum fucorum.

De naturalibus affectuum consensibus
et discrepantiis, libri decimiquinti.
Cap. I. Ex Zoroastre.

Multa quidem sagax Natura invenit quae condolescunt mutuo, multa etiam, quae invicem rehiectantur, ut Plutarchus duodecimo de suis Symposiacis. Quocirca necessarium esse putavi, ex eis etiam, ea potissimum addere huic commentario nostro,

quae maxima admiratione videtur digna. Non enim curavi tantum, ut agriculturae amatores ex hisce nostris laboribus aliquem fructum colligerent, sed ut etiam haec commentatio mea foret studiosis omnibus quam aptissima. Discas igitur elephantem furentem mitescere ariete conspecto, eundemque voce porcelli audita inhorrescere. Conquiescit, mitisque redditur agrestis taurus alligatus ficulneae. Equus quem lupus momorderit, evadet bonus et pernix. Ovium etiam a lupo morsarum, carnes quidem, suaviores existunt, lana autem, gignit pedunculos. Haec enim a Plutarcho sunt prodita. Caeterum Pamphilus ait libro de Naturalibus, equis vestigia luporum calcantibus torpere atque stupescere crura. Lupus squillam contingens convellitur. Quare vulpes luporum ratione, in suis mansiunculis reponunt illam. Si hominem prior lupus conspexerit, eum imbecilliorem et mutum reddit: ut Plato in Politicis profitetur. Sin autem lupus videatur prius, languescit. Leo super folia prini gradiens torpescit: perhorrescitque gallinaceum gallum, eiusque vocem inarticulatam: quem si viderit, ad fugam se accingit. Naturali quadam ratione hyaena nocturnam canis umbram, quam Luna induxit, invadens, veluti per funem aliquem ab alto in eam sese demittit. Nestor autem ait in Panaceia sua, hyaenam, ubi conspexerit hominem, aut canem dormientem, ipsius dormientis corpori suum proprium extendere. Quod si viderit seipsam

maiorem esse animali dormiente, naturaliter sua longitudine illud desipiens reddere, illiusque vorare manus minime reluctantis. Sin vero minorem, confestim se arripere ad fugam vel citatissimis pedibus. Si te invaserit hyaena, cave ne a dextro eam latere impetas: nam torpesces, nec tibi poteris opitulari. Si a sinistro vero in te irruat, intrepide ipsam invade, prorsusque eam e medio tolles. Si quis hyaenae linguam manu contineat, maxime tutus erit a canum insultibus. Si cancro proiecerit polypodium herbam, statim abiicit brachia illa denticulata. Vespertiliones pereunt hedera in suffitum adhibita. Vultures fragrantia unguenti extinguuntur. Serpens vita defungitur quernis illi foliis proiectis. Qui quidem non movebitur, si Ibis alam illi proiicias. Vipera semel arundine icta stupescit. Saepenumero autem corroboratur. Vipera, si phagi ramulum illi admoveris, contremiscit. Testudo comedens serpentes aegrotat. Eadem ubi vorarit origanum, convalescit. Ciconiae, folia platani imponunt nidis, ut arteant vespertiliones. Hirundines apium, blattarum ratione. Palumbes laurum. Circi lactucam agrestem. Harpae hederam. Corvi agnam. Upupae amiantum. Cornices verbenacam supinam. Corydali in lectulo gramen flexuosum latitat. Turdus myrrum. Perdix arundinis folia. Ardeolae cancrum: Aquila denique Callitrichum. Theophrastus et Aristoteles innuunt, animalia ipsa non solum

ex se invicem gigni, sed etiam sponte nasci, atque ex terra computrescente. Ad haec etiam animalium atque plantarum nonnulla in alia converti. Etenim Campem aiunt in aliud alarum animal transmutari, nempe in vocatam psychem. Vermes etiam eos flexuosos qui a fico arbore oriuntur, verti in cantharidas, hydrumque in viperam, paludibus exiccatis. Sunt vero et quae secundum tempora permutentur, ut Accipiter, Upupa, Erythacus, atque eae etiam, qua Aestivae Ruticillae vocantur. Pari ratione Ficedulae, et Melancoryphi. Siquidem et ipsae bestiolae in se invicem transmutantur. Oritur tamen Ficedula Autumno. Melancoryphus autem statim post absolutam vindemiam. Marinae aves, si eis rostrum exulceretur, origano persanantur. Impositus raphanus perimit scorpionem. Si ictus ab scorpione erectus asino insederit, ad caudam conversus, asinus dolebit pro ipso. Cuius quidem indicium est, quod asinus perpetuo pedens dissolvitur. Si ictus scorpione in aurem asino dixerit, Scorpio percussit me, haud torquebitur amplius, ad asinum dolore translato. Formicae porro, ne frumentum ab eis reconditum germinet, et pullulascat, granorum viscera eximunt. Quae semina dum terrae mandantur, a bovis cornu tanguntur, ea non absumuntur igne, Cerasbolaque dicuntur. Lapis magnes, sideritesve vocatus, trahit ferrum. Exolvit autem, expiratque allio perfrictum. Ebullit atque fervescit perfusus sanguine hircino. Lapis dictus Electum, sive succinum,

paleatea omnia, leviaque ad sese trahit praeter ocimum. Aetites lapis duas naturas fortitur. Alius siquidem est robustus lapis duas naturas fortitur. Alius siquidem est robustus et solidus, alius porosus et rarus. Caeterum solidus ille alligatus mulieribus, conceptus ad absolutionem perducit. Corallius lapis, ab ea in qua fuerit domo, omnem livorem abigit, omnesque explodit insidias. Ebeni fragmenta, idem etiam moliuntur, ac praeterea radices asphalati, herba anagallis fragrans, ac denique arefacta squilla, atque in domus prostibulo collocata. Lapis gagates in suffimentum adhibitus serpens bestias exterminat. Idem lapis (ut Nestor in suis Panacaeis est author) frigida aqua perfusus ignique admotus, admodum splendide accenditur. Extinguitur autem iniecto oleo. Amiantus lapis ignem superat facultate. Quippe non comburitur, vel si in igne maneat diutissime. Similiter etiam et Salamandra, minimum animal, ex igne habet generationem, in eosque vivit, nec exuritur ab ipsa flamma. Si tauris oleo rosaceo inungantur nares, obtenebrantur. Hircus non fugiet, si illi barbam abraseris.

De apibus et qui ex bubus oriatur dicta Bugenia.
Cap. II. Ex Florentino.

Locus in quo apes futurae sunt, ad Hybernum, Vernumve solis ortum sit conversus oportet,

tum ut incalescant utroque tempore, tum ut auris inspirantibus recreentur et reficiantur. Ea autem aqua alvearibus videtur convenientissima, quae per asperos lapillos transcurrens, nulli putrefactioni, nullique procellae est obnoxia. Talis siquidem suam apibus sanitatem tuetur, mellisque puri est effectrix. Oportet extare saxa, petras, et ligna paululum eminentia ipsi aquae, ut ex illis apes facile bibere possint. Quod si ex terra minime scaturiat aqua, ex puteo illa haurienda est, atque in canales emunctos, aut in amplissima vasa, iniicienda: Quae quidem assistant proxime ad apes, ne redeuntes a potu defatigentur. Maxime oblectantur thymi pastura: qua fruentes abundatissime, plurimum mellis ferunt, pariuntque examina. Porro elelisphacus, thymbra (quam nonnulli satureiam appellant) atque cytisus, suavissima sunt apibus nutrimenta. Caeterum apes iuniores, potissimum haerent cytiso, ab eoque refocillantur multo minori negotio. Catacliseis autem ipsae, hoc est vasa ad excipiendas apes, ex tabulis conficiuntur oxernis ficulneisve. Haec siquidem sunt praestantissima. Similiter etiam ea quae ex pini aut phagi constant asseribus. Latitudo ipsorum vasorum cubitalis existat: Longitudo vero bicubitalis. Illinantur autem extrinsecus cinere et fimo bubu{bu}lo laevigatis, nec putrescent tam facile. Oblique etiam ea pertundere expedit, ut per foramina ipsa sensim venti inspirantes. araneas telas intus delitescentes, aliaque omnia, quae experiuntur cariem

et situm, exiccent, illisque refrigerium inducant. Verum enim vero, maximam tranquillitatem et quietem animal id desyderat, accessuque hominum indignatur. Quare is qui servaturus est apium examina, ex lapidibus raris septum quoddam conficiat, ut per foramina ipsa involantibus, liceat effugere apibus et rorem, et insidiantium avium iniurias. Amant apes semper consuetam pasturam, nec libenter sunt movendae. Quod si quispiam alucaria emens, aut ob aliam causam, necessario debeat transferre apes, is noctu, sensimque, vasa ipsa pelle aliqua amiciens, prius quam illucescat dies ea transferat. Sic enim, nec deturbabit favos nec apibus negotium facesset. Si apes pascantur tithymalo, atque eius succum gustaverint, corripiuntur diarrhoea. Quapropter herbam ipsam prope crescentem, e medio tollere expedit, atque extirpare: apibus autem mederi, putamine punici mali adamussim contrito, transmissoque per tenue cribrum, ex melle et vino austero illis porrecto. Morbo pediculari affectas sanabis, surculos mali et caprifici exurens, in fumumque dissolvens. At medeberis caecutien{tien}tibus, fumo foliorum origani. Caeterum quemadmodum bugeniae dictae, hoc est ex bove genitae, vicesima prima die animalia prodeunt, sic etiam et ligamenta earum pari dierum numero augentur. Apum autem imperatores, in favorum reperiuntur fastigio. Quorum quidem singulis examinibus ?????

?? unicum relinquentes, reliquos extinguere oportet. Congregatae siquidem iuxta singulos ipsae apes, maximam seditionem moliuntur, atque interim desistunt ab opere. Etenim inter Reges praestantissimi existunt flavi: quique magnitudine ad apes se habent sesquipla. Secundas partes obtinent picturati, ac paulum nigricantes: corporis autem mole qui ad apes sunt dupla. Porro ex loco quem colunt apes tithymallum oportet vellere: veratrum etiam, thapsiam, apsinthium, ficum agrestem, ac breviter omnia quae apes labefactare creduntur: imo ea etiam quae detrrimum mel producunt, a mellificii peritis alio transferri solent. Qua ratione et ea quae apibus insidiantur similiter exterminabis: qualia utique sunt, vespae, aegythali, meropes, hirundines, crocodili, lacertae, ac denique omnia alia quae labefaciunt apes, profligant, extinguntque. Hominibus accedentibus indignantur apes, in eosque insiliunt et invehuntur. Sed multo acerbiores se exhibent vinum et unguentum fragrans olentibus. Nec ipsis quidem mulieribus pareunt, sed quum grassentur in alias omneis, tum vel maxime in eas saeviunt aculeo, quae sunt lubricae, ad libidinemque proclives. Alvei apibus destinati, thymi aut leuces floribus perfricentur diligentissime. Sed potissimum nardi herbae, myrrhaeque pares portionem tundens, ac postea quadruplam mellis temperans, miscella ipsa, ut teneatur amore mansiusculae, vasa apum imbuito. Iubas ille Rex Lybiae, in urna lignea

ait oportere compingi apes. Democritus autem in domo aliqua, Varroque similiter sua R{h}omana lingua, id quod certe est praestantius. Caeterum modus est talis. Imprimis fit tibi domus altitudine decem cubitorum erecta. Cuius quidem latitudo etiam cubitos decem contineat, sintque omnia latera aequalia. Ingressus porro ipsius domus fit singularis, fenestrae tamen quaternae: singulis nempe muris una attributa. In hanc igitur domum ducens bovem viginta mensium, maxime corpulentum et pinguem, fac ut illi circumsistant complures adolescentes haud timidi, qui videlicet ipsum verberent, fustibusque persequentes interimant, contundentes simul ossa cum carne. Caveant autem ne cruentetur bovis pars aliqua. Siquidem ex ipso sanguine, apis neutiquam gigni possit. Quare mirtus cum primis statim ictibus adoriatur. Iam vero, vita defuncto bovi, linteis quibusdam mundis et delicatis, caeterum pice imbutis, confestim meatus omnes obturent: videlices oculos, nares, os, ac breviter ea omnia, quae natura ipsa, ad necessariam excretionem retrimentorum excogitavit: His obitis, substernentes copiose thymum, supinumque in eo constituentes bovem, atque egredientes foras, luto quodam impenetrabili ostium domus atque fenestras illinant, ut nec flatui, nec aeri ipsi pateat incursus, aut qualiscunque inspiratio. Tertia autem hebdomada omni ex parte convenit domum expandere, permittereque ut insiliant, tum lumen, tum aer purus. Undecunque tamen

spiritus descenderit vehemens, qui ad eam partem spectat aditus, omnis est occludendus. Ubi igitur materiae ipsae iam iam animari videantur, sibi sufficienti spiritu attracto, denuo luto obstruenda sunt omnia respiramenta, quemadmodum nuper diximus: Undecima vero die post hanc, ostium reserans, invenies immensas apes racematim invicemque coactas. Ex bove autem superesse cornus, ossa, pilos, et praeter haec nihil. Aiunt quippe ex cerebro fingi reges, ex carne caeteras apes. Conflantur etiam et Reges ex spinali medulla. Hi tamen, magnitudine, venustate, et robore, cedunt iis, qui a cerebro propagantur. Primam autem versionem carnis in animalia, ac veluti partum quendam, et generationem, sic deprehendes. Reclusa enim domo, exigua quaedam corpuscula, eaque candida specie, invicemque similia, sed nec absoluta, nec animalia prorsus, circa vitulum videbis numerosissima. Quae quidem omnia immobilia, paulatim crescunt. Videre etiam possis et alarum exortum iam iam articulatarum, ipsasque apes sibi asciscere colorem genuinum, necnon suo circumsistere principi, involareque exiguum, nimirum tremulis alis, tum ob imperitiam volandi, tum ob imbecillitatem membrorum. Incumbunt autem fenestris, obstrepera quadam bombitatione, seseque invicem pellunt, atque derrudunt, luminis desyderio. Caetrum commodius erit, perinde ut nobis est dictum, alternis diebus aperire fenestras. Siquidem vereri convenit, ne

apes diutius inclusae, in aliam naturam degenerent. Nam si locus ipse non fruatur opportuna aeris perspiratione, certe apes ceu suffocatae extinguntur. Prope domum ipsam sit paratum apiarium, hoc est, vas ad excipiendas apes idoneum. Quod quidem, dum evolarint aperta domo, thymi et cneori< >fumo suffumigandum est. Eas siquidem ad apiarium revocabis odore, ut quae florum suavitate alliciantur. Quare si ex floribus feceris suffimentum, illas, ultro alioqui adeuntes, impelles. Oblectantur enim mite, tum floribus, tum odorum fragrantia, ob idque haud immerito apes mellificant.

De Apibus rursus.
Cap. III. Ex Didymo.

Apis aliorum omnium est animal sapientissimum, artificiosissimum, humanoque sensui maxime accedens. Opus autem quod edunt apes est revera divinum commodissimumque mortalibus. Huius animalis respublica civitatibus optime inttituris??? est similis. Apes siquidem semper cum ductore egrediuntur, illius imperio atque iussui audientes. Iam vero, a floribus et arboribus lachrymas glutinosas ferentes, eis, ceu aliqua pinguitudine, pavimentum ipsum, aditusque perungunt. Aliae, ad mel conficiendum praeparant. Aliae denique aliud quippiam moliuntur. Est autem animal purum et nitidum, vel ad hyperbolem usque, utpote nulli graveolentium

aut sordidorum se immiscens, nec talium quippiam exedens. Nec enim carnibus, nec sanguini, nec adiposis inhaeret, sed iis tantum, quae dulci humore redundant. Nec item apis, aliarum opus deturbat: ulciscitu tamen eas acriter, quae ipsius labores labefacere et demoliri conantur. Verum imbecillitatis suae conscia, angustos admodum, eosque minime in rectum extensos, suae domunculae aditus fabrefacit. Insilientes igitur apes, ut iniuriam inferant, facile accurrentes plures, et circumstantes, eas e medio tollunt. Delectatur etiam huiusmodi animal melliflua quadam, suavique modulatione. Quocirca pastores apum, pulsantes cymbala aut manibus concinne plaudentes, dispersas ea cogunt, contrahuntque quo volunt. Hoc animal solum eligit ducem et principem, eum scilicet qui omnium subiturus sit curam. Quem quidem semper colit, observat, et reveretur. properatque alacriter. quo ille iusserit. Eum etiam laborantem affectu aliquo sublevat, atque si volare non possit, baiulat subvolans, et servat incolumem. Hoc animal otiosas et desides maximo persequitur odio. Quapropter, quas feriari vident, elaborataque populari et consumere, eas caeterae apes, communi omnium suffragio, funditus e medio tollunt. Apis porro solertiam et artificium, necnon affinitatem quandam mentis ratione praeditae, ex hoc vel maxime contemplari licebit, quod sua loculamenta conficit sexangularia.

Remedia ne fugiant apes.
Cap. IIII. Eiusdem.

Non fugient apes, si vituli recens nati stercore alveorum oscula illeveris. Assistente autem apium examine, ferenteque tributum, si furtim accipiens regem extremas illi alarum partes excideris, ipsumque reliqueris in apiario, illum apes non deserent. Apes etiam non fugient si agrestis atque domesticae oleae folia simul contundens, ex eis, iam advesperascente die, inunxeris alvearia: vel si ex melicrato parietes ipsos, apiariaque etiam infeceris. Apibus autem primigenis, oportet in scaphis quibusdam oenomel nutrimentum apponere, cui florescentis thymbrae folia permista fuerint: ne videlicet suffocentur. Alii staphidas contundentes, miscentesque illis thymbrae pauxillum, ac tandem apibus porrigentes massas, optime nutriunt examina, dum ob hyemis, aut incendii aestivi inclementiam intus delitescentes esuriunt. Veris autem decem transactis diebus, ad pasturam abigens apes, nempe fumo bubuli atque aridi stercoris, postea earum alvearia purgabis. Etenim foetor stercoris interturbat illarum opus, impeditque ut minus telae aracneae gignantur. Si vero multi favorum ordines compacti insint apiariis, deteriores extrahere expedit, ne ob loci angustiam vitientur. Ex unico autem vase plura quam duo examina eximenda non sunt, alioqui languida erunt et imbecilla.

Quando extrahendi sint favi.
Cap. V. Eiusdem.

Optimum tempus legendi mel atque favos circa Vergiliarum est ortum: nempe, R{h}omanorum supputatione, ad Maii principium. Vindemia autem secunda fieri debet Autumno adventantem. Tertia denique occidentibus nobis Vergiliis, nimirum circa mensem Octobrem. Non tamen praefinitarum dierum ratio nobis habenda est, sed absolutionis favorum. Si enim prius quam favi coalescant, eos extrahat quis, indignantur apes, prae sitique in medio relinquunt opus. Idem etiam faciumt, si totum fructum siti inexplebili abstuleris, vacaverisque alvearia. Decima enim favorum pars illis est relinquenda, tum Vere, tum ipsa Aestate. Hyeme autem tertiam partem accipiens, necessum est illis relinquas duas: quam iacturam non aegre ferent, nec alimenti conficientur inopia. Prius tamen quam eximantur favi, bubuli stercoris fumo abigendae sunt, aut certe malvae sylvestris masculae, quam vcoant [GR], hoc est, malvam arborescentem. Cuius succo etiam est inficiendus, is qui favos est extracturus, ne morsibus impetatur. Iuvat etiam ad id herbam Meliteon dicta, schinique flos, si inungantur

Ne vindemiator mellis pungatur.
Cap. VI. Ex Paxamo.

Torrefacti foenigraeci farinam succo agrestis malvae oleoque etiam permiscens usque ad crassitudinem mellis, inunge copiose faciem, parteisque corporis nudas. Ex ipsa etiam miscella portionem aliquam sorbes, eam in alvearia ter aut quater insuffla. Accendens autem aliquod telum in ollula, admovensque fenestriculis illud, permitte ut fumus insiliat semihorae tempusculo. Postea vero extra apiarium ollulam ipsam sublimen tene, ut profluat fructus, ac sic tandem eum collige. Pari etiam ratione si vesparum castra extrahere animus fit, medicamentum sic praepara, admiscens tamen totam lentium farinam.

De melle, mellisque cura.
Cap. VII. Ex Diophane.

Praestantissimum mel est Atticum. Caeterum inter Attica mella Hymettium obtinet primas. Est et egregium mel, quod etiam in insulis gignitur. Inter Sicula antecellit Hylaeum. Inter Cretica Acramammorium. Inter Cypria Chytrium, ac denique inter Coa Calimnium. Optimum autem mel, esse debet forma pellucidum, subflavum, aequale tangenti. Quinetiam dum ab aliquo trahitur, opus est ut coactum nimis, maneat in sese ipso, elevatumque sublime, paulatim defluat, elanguescens in tenuitatem quandam, abstergaturque tarde ubi semel adhaeserit, ac denique cum aromaticis coeat. Quum

autem discursu temporis omne mel exiccetur, Atticum mel semper humidum perseverat. Colore tamen nigrescit, Deterius igitur mel, si coquatur, longe melius evadet. Optimum autem, crudum comedito. Non enim tantum suavitatem conciliat utentibus, sed etiam vitam longaevam. Qui ergo senectute confecti, melle ex solo pane nutriuntur, vitam maxime prorogant. Mel etiam omneis sensus confirmat. Democritus autem interrogatus, qui homines vivere possent sani et diutissime, respondisse traditur, si externas quidem corporis partes, oleo, internas vero melle fovendas curarent. Si mel adulteratum non sit, ubi id laveris, facile contrectabis ipsum. Fuco enim quum vacet, non te inficiet vel si tetigeris.

Ut nec apiaria, nec agri, nec domus,
nec iumentorum stabula, nec officinae veneficiis
aut incantationibus inficiantur.
Cap. VIII. Ex Leontino.

Nigri asini ungulam dextri humeri ad limen ostii terra occultato infunditoque resinam, tum siccam, tum etiam humidam. Haec enim in Zacyntho nascitur, ex paludibusque defertur, quemadmodum etiam asphaltus ex Apollonia Doracinocensi, qui

similiter ex lacu sumitur. Salem praeterea, origanum Heracleoticum, cardamomum, cyminum, panis et squillae decoctum, vittam lanae candidae atque purpureae, agnum castum, sacram herbam, sulfur, taedas et picea, ac denique amarantum subrubeum, imponito singulis mensibus, inculcatoque, atque omnigena semina iniiciens, relinquito. [Leontinus superstitiones convellit.]

Ad extrahendos fucos.
Cap. IX. Ex Democrito.

Si velis fucos extrahere, alveariorum opercula ab intern parte, die advesperascente, aqua conspergito. Diluculo autem vasa reserans, inuentes fuco operculorum rori assudentes. Semper enim turgentes melle, siticulosi sunt. Quum autem aqua extinguere sitim non valeant, madorem operculorum non deserunt. Quare tunc facile licet omnes perimere, nullo effugiente. Sunt fuci corpore ingentes, privati aculeo, omninoque in otio degentes. Aristoteles memoriae prodidit, mel quod ex buxo nascitur, gravis odore existere. Ex quo quidem comedentes eos qui bene habent, in animi alienationem venire: epilepticos vero, statim explicari ab affectu.

Ne aliquis a vespa pungatur.
Cap. X. Ex Paxamo.

Si quis agrestis malvae succo se infecerit, non pungetur.

Finis libri Decimiquinti.

Liber XV