Geoponica

traduzione di Andrés de Laguna - 1541

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Gli autori sono stati emendati in base a
Geoponica sive Cassiani Bassi Scholastici De Re Rustica Eclogae
recensuit Henricus Beckh - Teubner – Stoccarda e Lipsia – 1994

Liber XVIII

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Argumentum Libri Decimioctavi.

In hoc libro de Re Rustica decimo octavo agitur de electione ovium, probatione, coitu, partu, atque omnimoda curatione et solicitudine.

De electione ovium,
probationeque marium et foeminarum.
Cap. I. libri decimioctavi. Ex Florentino.

Praestantissimae eae foetae sunt, quae multa ac molli lana vestiunt quaeque totius corporis villos, maxime colli et cervicis, densos forniunt ac totum ventrem hirsuta quadam densinidinae lanae munitum, Lana autem ipsa sit multa, mollis, nec coloribus variis distincta. Ipsas autem oves oportet magnos habere oculos, perplixa(?) crura, caudamque similiter. Tales siquidem sunt praestantiores ad agnorum educationem. At arietes esse debent bene compacti, aspectu pulchri, splendicantes oculis

fronte hirsuta, venustis cornibus sed exiguis armati, auribus autem ipsis lana densissima intectis, lato dorso, testiculis magnis, colore per universum corporis habitum semper simili. Quod vero ad aetatem pertinet, arietum atque foetarum ovium, tunc sane probandi sunt, dum tertio anno consistunt. Porro unus tantum aries erit sufficiens, ut vel quinquaginta oves gravidas reddat: homoque unicus, ut subeat curam ovium viginti, si modo habeat puerulum cui imperare possit. Ovis gerit utero menses quinque. Optimae oves sunt, quae tenuem fluidamque possident lanam. Quae enim incrispantur lanugine, eae quidem natura languidae habentur.

De cura, atque mansione ovium.
Cap. II. Eiusdem.

Ovium stabula debent esse plura et latiora. curandumque ut calida et sicca permaneant. Pavimentum praeterea ipsum oportet declive sit, lapidibusque ad rectam lineam extructum. In eius autem superiori regione praesepia sunt collocanda, supra quae etiam scalae infigendae, ut scilicet dum oves nutriuntur, arceantur maxime, ne ipsum pabulum insilientes conculcent. Aestate oves sub dio nutriuntur, stabulanturque. Caeterum invalescente sole, in umbram sunt subducendae: alioqui nequaquam. Maxime siquidem contaminantur frigore. Ne a bestiis depascentibus circumveniantur oves, in earum

stabulis suffitum moliri convenit: nempe ex capillis mulierum, aut galbano, aut cornu cervino, aut caprillis unguibus, aut pilis, asphalto, et casia, aut conyza, aut alio denique graveolentium, aut per se solo, aut cum pluribus aliis contuso. Ad gregis autem stratum utendum calaminthe, asphodeloque, aut pulegio, aut polio, aut conyza, aut abrotono. Haec siquidem fugant bestias. Oves porro nutrire convenit ex cytiso, herba Medica, aut foenograeco, aut bremo, necnon ex culmis leguminum atque hordei. Qui quidem multo praestantiores redduntur, si in arca ipsa respergantur salsugine. Ex ficubus etiam, excidentes quidem atque domesticae, quas olynthus vocant, atque arida folia, oves commodissime nutriunt. Sunt autem ducendae ad pastum, Aestate quidem, prius quam sol exoriatur, rore adhuc minime resoluto. Oportet etiam prospicere, ut oves semper solem habeant a cauda, utque earum impar sit numerus, ceu quod habeat quandam vim naturalem, ad incolumitatem atque salutem gregis.

De coitu et partu.
Cap. III. <Didymi.>

Arietes duobus ante congressum mensibus secernendi sunt, largiorique pabulo explendi. Ubi autem corpulenti iam redditi, vires collegerint, oves invadere sunt permittendi. Commodissima ad coitum in arietibus aetas est, a secundo anno usque ad octavum: in ovibus similiter. Scire tamen convenit,

arietes potius persequi oves seniores, utpote coeuntes citius, iuniores vero post illas. Tardius autem coendum non est. Nocet siquidem. Sunt qui toto anno lac et agnos habere studentes, coeundi tempus in singulas anni constitutiones digerunt multifariam. Arietes reddentur validi ad coitum, si cepae eorum nutrimento misceantur, necnon polyphoros, et polygonos herba. Quae quidem, pecora caetera, ad Venerem etiam excitant. Volunt praeterea arietes, perpetuo aqua eadem uti, non peregrina et aliena. Si quis masculum malit nasci quam faeminam, is ipse arietes admittat, dum contra flatus Septentrionales, die existente tranquilla, grex pascitur. Sin vero faeminam, retro Austro spirante. Videtur autem in hisque, et in animalibus universis idipsum habere locum. Si dexter etiam testiculus deligetur, ut dictum in bobus est, nascetur foemina: sicuti si sinister, masculus. Partus ipsos, ubi lacte fuerint expleti, separatim servare oportet. Conculcantur enim unam relicti cum matribus. Ante duos menses lac emulgendum non est: melius autem erit si nunquam. Sic quippe agni evadent maxime succulenti. Caeterum primo genitus partus abstrahere oportet, ceu ineptos ut conserventur.

De ovibus ut sequantur.
Cap. IIII. Eiusdem.

Earum aures lana obturato.

Ne incurrat aries.
Cap. V. Eiusdem.

Proxime ad aures ipsas, cornua eius pertundito.

Ut ove existente gravida,
praenoscas quali colore tinctus sit foetus.
Cap. VI. Ex Democrito.

Ovi dilatans os, si inveneri nigricantem linguam, nigrum emittet foetum: Sin albam, candidum. Si distinctam coloribus, partus similiter variegabitur.

Ne agni morbo laborent.
Cap. VII.

Hederam in pastum apponito curriculo septem dierum, nec morbis infestabuntur.

Quando et qui tondere oves conveniat.
Cap. VIII. Ex Didymo.

Nec frigore invalescente, nec Aestivo tempore, sed medio vere, oves tondendae sunt. Quae autem inter tondendum excitantur vulnera, pice humida inungere convenit, at universum corpus oleo cum vino, aut coctorum succo lupinorum amaricantium. Sed multo praestantius fuerit ex vini amurcaeque portionibus paribus, aut ex oleo et vino albo cerae et adipi mistis, inungere. Hoc siquidem efficit lanam innocuam, scabiem discutit, ulceraque

prohibet ne fiant. Curandum autem est, ut post horam diei primam abstersae oves, exiccatoque vapore illo, quem noctu lana contraxerat, praecipue ad solem tondeantur. Nam quum ovis, quae tondetur, tunc sudet, facile colligitur sudor ex lana, lanaque ipsa evadit tum nitidior, tum mollior.

De Capris, et Hircis.
Cap. IX. Ex Florentino.

Caprae quidem gaudent locis montanis, estque ovi similis capra multis nominibus. Subigitur quippe iisdem temporibus. Quinque mensibus ingravescit foetu, perinde ut oves. Geminos etiam parit, ut plurimum. Partus nutrit, ac denique magna exhibet vectigalia: quae nimirum a lacte, caseo, carne, et pilis proficiscuntur. Necessarii siquidem earum sunt pili, quum ad funes conficiendos et saccos, ad aliaque his consimilia, tum vel maxime ad rudentes nauticos, quum neque rumpantur facile, nec naturaliter computrescant, nisi admodum negligantur. Oportet autem ex capris foetificantibus, bene compactas eligere, magnas etiam et musculosas, corporisque superficiem lenem et aequalem habentes: hirsutas praeterea, ac eas etiam, quae magna ubera, turgidaque fortiuntur. Tales siquidem diutius servantur. Est autem, natura sua, frigoris impatiens hoc animal, utpote nunquam non naturaliter febriens. Quod si quando febris idipsum reliquerit, perit

acturum. Ex hircis vero eligunt magnos: lateribus confirmatos: coxendicem habentes maiusculam: hirsutos: pilis longis atque albis vestitos: eosque breviter, qui gravem et crassam possident cervicem et collum, asperamque arteriam prolixam. Est porro commodissimum tempus ut haec animalia coeant, quod Hybernum solstitium praecedit. Non fugiet hircus, si illi barbam totonderis.

Ut caprae plurimum lactis gignant.
Cap. X. <Eiusdem.>

Herbam pentadactylon dictam, prius quam bibant, quinque dierum spatio illis vorandam dato. Plurimum etiam lactis conficient, si earum ventribus dictamum alligaveris.

Ut nec caprae nec oves peste inficiantur.
Cap. XI: Quintiliorum.

Si ex ciconiae ventriculo, aqua intrito, singulis cochleare unum infuderis, peste minime corripientur.

De lacte, utque pecora plurimum lactis gignant.
Cap. XII. Ex Africano.

Omnia pecora reddent immensum lac, simulque embryonem enutrient, si cytisum comederint, aut si etiam ventri illis ipsum lac applicueris. Lac tepefactum ad ignem, ac surculo ficulneo agitatum,

concrescit. Oxigala autem, seu acidum lac, oleo iniectum, aut in terminthi folia, mitescit, atque subtile redditur.

De ovium medela.
Cap. XIII. <Ex Leontino.>

Prospicere maxime in ipso principio convenit, ne in morbum pestilentem incidant oves. Vere igitur adventante, elelisphacum montium, prasiumque herbam simul contusam, intervallo dierum quatuordecim, in potu eis temperato: id quod etiam totidem diebus faciendum est et Autumno. Quod si iam eas occupaverit morbus, iisdem remediis uti conveniet: iuvat etiam cytisi caulis comestus, arundinisque durissimae radices tenerae madefactae, atque in affectam partem admotae. Oportet autem infectas oves in alium locum transferre, ne scilicet earum labes sanis etiam communicetur. Ipsae vero, dum alia aqua, spirituque alio fruuntur, roborantur et convalescunt.

De venatione Lupi.
Cap. XIIII. Ex Diophane.

Modus venandi lupos est hic. Blemmi sunt marini quidam pisciculi, quos nonnulli lupos appellant. Hi igitur nobis suggerunt venationem terrestrium luporum, in hunc modum. Ubi vivos huiusmodi pisces plurimos expiscatus fueris, eos in pila, mortariove probe contundito. Postea vero,

in monte, in quo diversantur lupi, maximum ignem extruens, videlicet statu aliquo perspirante, accipe portionem aliquam dictorum pisciculorum, eamque in pyram iniicito. Cruorem praeterea atque ovillas carnes minutim scissas, cum piscibus comminutis confundens, reliquensque a locis illis discedito. Quippe rogo ipso gravem odorem edente, ipsius regionis incolae, omnes lupi congregabuntur. Postea autem ipsis carnibus, aut etiam solo odore fruentes, vertiginosi obdormiscent. Quo tempore, ceu stupidos et costernatos eos iugulato.

De scabie.
Cap. XV. Ex Diophane.

Scabie oves nunquam infestabuntur, si eis quae a nobis praedicta sunt, quispiam oves tonsas inunxerit: Sin autem ob negligentiam tuam, scabie tuae foedentur oves, eas curabis hoc modo. Amurcae insulsae, aquae in qua amari lupini maduerint, faecisque vini albi, singulorum aequas portiones in vase aliquo miscens, et calefaciens, miscella ipsa ovem inficito, eamque sic in unam et alteram diem relinquito. Tertia vero die, marina aqua, aut muria calida lavanda est: ac post id, aqua potabili. Quidam cupressi sphaerulas aqua maceratas affundunt. Alii ex sulphure, iunco quadrato, cerusa, atque butyro, mistis, scabras oves inungunt. Sunt qui ex luto orto ab urina quam asinus in via excrevit,

illinant oves. Nonnulli autem rectius facientes, non prius admovent aliquod remediorum dictorum, quam totonderint partem scabidam, eamque lotio antiquo perfunderint. In Arabia porro, vel sola cedriae inunctione scabies discutitur, ut in camelis et elephantis videre licet. Scabiem ovium compesces, si lotio praeluens, sulfure atque oleo fricueris.

De morbo pediculari.
Cap. XVI. Ex eodem.

Si pedunculi, crotonesve molestent oves, radix sphendami tundenda, atque in aqua elixanda est. Ubi autem a capite usque ad extremam spinae partem lanam totonderis, tepidam ipsam aquam infundito, donec penetret universum corpus. Nonnulli in tali affectu cedria tantum utuntur. Aliis etiam in usu est radix mandragorae. Cavendum autem est ne gustetur. Est enim periculosa. Alii, cyperi radices coquentes, decocto earum abluunt partes scabidas.

De variis morbis.
Cap. XVII. Ex Anatolio.

Si oves ab ardenti sole {labefectentur} <labefactentur>, cadantque assidue, nec edant, agrestis betae succus est extrahendus, infundendusque. Cogendae etiam sunt solas betas comedere. Si vero laborent dyspnoea, ferro illis aures forandae sunt, ipsaeque oves traducendae alio. Si {oussient} <tussient>, amygdalae repurgatae, contusaeque, ac tribus

vini cyathis distemperatae, per nares infundi debent. Caeterum si ob pastum insalubriorem ovibus venter tumeat, sanguinis detractione curabis illas, tundens nimirum eas venas, quae et supra labrum, et sub ipsa cauda, circa sedem, constituunt. Infundere etiam convenit sesquiheminam illis humani lotii. Quod si vermes una cum herbis voraverint, idem faciendum est. Si autem hirudinem hauserint, acetum acre et calidum, aut oleum est infundendum. Si abscessus corporis superficiem obsideat, {aperiundus} <aperiendus> est, vulnerique torrefactum sal atque tenuissimum, ex humida pice imponendum. Si qua reptilium bestiarum ovem momorderit, percusseritve, melanthium ex vino illi offerendum est : ac breviter, ea omnia facienda admoliendaque sunt, quaecunque in historia boum, aliorumque animalium tradidimus. Pecora minime invadet lupus, si ductori dicto squillam appenderis.

De caprarum grege.
Cap. XVIII. Ex Berytio.

Eadem nobis et circa capras, quae circa oves, habenda solicitudo est, tum in nutriendi modo, tum in morbosis affectibus. Discrimen autem et discrepantiam, qua animalia haec dissident inter se, impraesentiarum excipere convenit. Non enim caprae, perinde ut oves, pascuntur simul, sed maxime saltantes, et exilientes, dispersaeque, vastissimis

pascuis praecipitiisque oblectantur. Quod vero caeteris animalibus rationis expertibus acutiorem capra sensum obtineat, hinc potissimum liquido ostenditur, quod ubi coecutiens est, marinos iuncos invadens, se ipsam pungat.

Casei conficiendi ratio.
Cap. XIX. Eiusdem.

Multi quidem caseos coagulant eo quod primo aliqui appellant ὀῤῥὸν. Plurimi tamen agricolarum idipsum vocant coagulum. Est autem coagulum optimum, id quod ab hoedis sumitur. Caeterum lac etiam cogunt, sal torrefactum, succus ficulneae, eiusque coliculi teneri, aut etiam folia. Pili praeterea illi, qui a cinarae internodiis oriuntur, esui prorsus inutiles, necnon piper, interiorque gallinacei ventriculi tunica, instar corticis ambiens stercus, cogendi casei vim possident. Si pecora nutriantur striphnis, lac pulchrius gignent, generosiusque adhuc, si cytiso. Servabitur lac in tres dies, si pridie quam debeat transferri, id in aliquod vas infundens, coquensque, ipsum in aliud postea transfuderis, atque agitaveris ferula, arundineve, donec frigescat, pauxiliumque salis insperseris. Caseus durabit diutius tener, si cnici semen cum aqua tepida dissolutum, aut cum melle similiter tepido, ei misceatur. Plurimum etiam durabit caseus, si ablutus aqua potabili, postea exiccetur ad solem, in vasisque fictilibus reponatur,

ubi thymbra et thymus herbae fuerint impositae. Casei tamen separandi a se invicem sunt, posteaque illis acetum dulce, aut oximel infundendum, donec humidum ipsum fluitans excellat. Sunt qui caseum in aquam iniicientes marinam conservent eum. Caseus autem diu manebit candidus, in muriam iniectus. Sed durior et acrior fiet, fumo expositus. Videtur etiam omnis caseus futurus firmior, inter legumina, sed potissimum inter cicerculas, atque pisa, reconditus. Si vero ob vetustatem nimiam durus aut amarus evaserit, imbuendus est polenta hordeacea. Caeterum ipsa polenta fiat ex hordei farina minime torrefacti. Aquae autem ipsi inspergatur pollen, ex quo quidem, id quod natat in superficie extrahere convenit.

De probatione lactis.
Cap. XX. Eiusdem.

De lacte periculum facies, marinum iunctura demittens, extrahensque, ac tandem ex lacte ipso guttulam in unguem destillans. Quae quidem si cito effluxerit, aquae mistionem lac ipsum expertum est. Sin vero adhaeserit, est syncerum et impermistum.

Melcae praeparatio brevis.
Cap. XXI. Ex Paxamo.

vocata melca facile conficietur, et melius, si in vasa fictilia et nova acre acetum infuderis, ipsaque vasa in cineribus calidis, aut lento igne, hoc est supra prunas, posueris reliquerisque. Ubi autem parum acetum ipsum ferbuerit, ab igne id extrahens, ne a vasculis combibatur, in vasa lac tunc iniicito, eaque reponito in arcula, armariove, aut illic breviter, ubi quieta et immota permaneant. Qua industria postridie habebis melcas multo meliores iis, quae magna arte parari solent. Vasa porro ipsa, ubi eis semel atque iterum usus fueris, sunt permutanda.

Finis libri decimoctavi.

Liber XVIII