Conradi Gesneri
Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico
DE OSSIFRAGA.
OSSIFRAGUS sive phinis, et ut Aristoteles appellat phine, alienos foetus cum suis alit, quos aquilae nutriendi taedio eiecerint, Hermolaus Barb. Et rursus, Differt ossifragus ab ossifraga, etiamsi confundunt aliqui, quod ossifraga septimum est aquilae genus, quae barbara dicitur (harpe avis ab Oppiano sola barbata memoratur, et vel eadem cum ossifraga est, vel saltem cum ea confunditur. vide in Harpe) et sanqualis, ossifragus vero qualem indicavi, etc. Ego nullam huiusmodi apud authores differentiam invenio. Plinius masculino genere ossifragum profert: Lucretius ossifragam foeminino, Marcellus Empiricus utroque. Gaza ex Aristotele [GR] ossifragam reddere solet. Ego utro genere efferatur nihil interesse et eadem avem significari dixerim. Phinis (ut Hermolaus et Caelius scribunt) [GR], ut [GR], casu recto non inveniri puto, sed [GR] tantum ut [GR]. [GR], avis est aquilae similis, [GR] Eustathius. [GR], Suidas. Ossifraga vulgo appellatur avis quae ossa ab alto dimittit et frangit, unde et hoc nomen accepit, Isidorus. Aristoteles sex aquilarum genera facit, quibus ossifragam non adnumerat, nimirum tanquam degenerem, et ex haliaeetis nascentem ut mox dicemus. Aquila germana (inquit idem) maxima aquilarum omnium est, maior etiam ossifraga, [GR]. Sex aquilarum generibus quidam adiiciunt genus aquilae quam barbatam vocant, Thusci vero ossifragam, Plinius. Cabarum (inquit Avicennae interpres in historia animalium) id est ossifraga, lingua Arabica dicitur belez, et Persice, ut puto, hamoni. Arathamati, id est frangens ossa, Sylvaticus. apparet autem vox corrupta pro alrachame: quam vocem pro vulture positam reperio apud Avicennae interpretem in historia animalium. Raham vel racham, [HE], avis quaedam sic dicta quod sit benigna in pullos suos quam Iudaei nostrates picam interpretantur,. translatio nostra habet Porphyrio, Levitici cap. 11. Munsterus. Scio Hebraeis vocem raham significare misericordem et benignum: et cum ossifragae benignitas in alendis tum suis tum aquilae (quos e nido parentis eiectos suspicit) pullis celebretur, eandem esse avem credi potest. Aut forte ltius patet vocabulum racham, it ut vulturem, ossifragam et gypaeetum comprehendat. Vide supra in Gypaeeto. Avis quae Graece kym (corrupta vox a [GR]) Arabice cekar vocatur. quam Avicenna vocat kabin, eiectum aquilae pullum recepit et nutrit. Et hoc apud nos (quanquam in montibus nostris plurima sunt genera aquilarum) nunquam licuit experiri, nisi quod fama vulgaris est quod aquila quosdam pullos eiiciat: et alia quaedam parva aquila et nigra eiectos quum invenerit nutriat. qui cum adoleverint ita ut iam volare queant, devorent nutritores suos, Albertus. Et alibi, Pullos ab aquila eiectos dicunt aliam avem colligere quam Graeci fehit, (vox corrupta pro [GR]) Latini fulicam dicunt,
ut quidam interpretantur, sed falso. nam quae fehit vocatur avis consubae (sic habet) species est, quae aquilam non nutrit. fulica avem est mergus niger vocatus, et anate minor, quae similiter aquilam nullo modo nutrit, Haec ille. D. Ambrosius etiam et alii quidam recentiores [GR] fulicam non recte interpretantur. Avis quam cuni Graeci quidam vocant, revera est illa quam alii cyfred vocaverunt, et Latine vocatur ossifragus, deiicit enim ossa ex alto super saxa, ut eis confractis medullam edat, lbertus. Idem libro 23. ubi aves singulas ordine literarum describit, ossifragam vocat kyrii, vel ut alii legunt, kynium, supra kym scripsimus: quae vox pro kyni forte corrupta est, aut contra. nam m. litera et ni syllaba, facile inter se permutantur, in dictionibus barbaris praesertim: ego kyni duabus syllabis potius legerim, cum etiam cuni alibi scribatur: quae forsitan vox a Graeca [GR] corrupta est, ut aliae pleraeque a scriptoribus Arabicis ita detortae sunt a Graecis ut origo vix agnoscatur. ¶ Chym vel kym avis est aquila (alias vulture) maior: et hoc genus aquilae quidam gryphem esse putant, Albertus: qui alibi etiam nomen kym pro vulture ponit.
¶ Ossifragae magnitudo maior quam aquilae, color ex cinere albicans, Aristot.
¶ Parum oculis valet. nubecula enim oculos habet laesos, Aristot. Carnivora est, Idem. Accipitres, ossifragae, mergi, Longe alias alio faciunt in tempore voces, Lucretius. Ossifraga probe et foetificat et vivit. coenae gerula et benigna est. nutricat bene et suos pullos et aquilae. cum enim illa suos nido iecerit, haec recipit eos ac educat, Aristot. Plura lege in aquila C. de hac alite excipiente et alente eiectos aquilae pullos. Haliaeeti suum genus non habent, sed ex diverso aquilarum coitu nascuntur. id quidem quod ex iis natum est, in ossifragis genus habet, e quibus vultures progenerantur minores: et ex iis magni qui omnino non generant, Plinius. vide in aquila C. Phene avis non solum carnes sed etiam ossa rodit et frangit, Kiranides.
¶ [GR], Homerus Odyss. π. de Ulysse et Telemacho filio cum agnoscente, huius generis alitum erga sobolem suam amorem celebrans. Quem locum imitatus est Oppianus lib. I. de piscatione: [GR], etc.
¶ G. Ossifragi venter arefactus et potus (madefactus et appositus, in codice Marcelli empirici, quod non placet,) iis qui cibos non conficiunt, utilissimus, vel si manu tantum teneant capientes cibum. quidam adalligant ex hac causa, sed continuare non debent. maciem enim facit, Plinius. Unum est ossifrago intestinum mirabili natura omnia devorata conficienti. huius partem extremam adalligatam prodesse contra colum constat, Idem. huius pars extrema colligitur et reponitur, et cum opus fuerit, ventri laborantis alligatur. remedio miro omnes intestinorum dolores citissime sanat, Marcellus empiricus. Avis ossifragae partem crematam potu morbum comitialem tollere quidam referunt, Trallianus ex Archigene. Ossifragi ventrem arefactum contra calculos et alias difficultates vesicae commendant, Plinius. Ossifragi avis venter particulatim potus calculos cum lotio pellere proditur, Dioscorid. Idem remedium Kiranides scribit de ventre harpiae avis. Avis ossifragae ventriculus salitus ut servari possit, aut exustus et in pulvere redactus, cum vini potione datus, urinam efficaciter provocat, Marcellus. Eadem fere remedia etiam harpae avi attribuuntur, ut suo loco referam. ¶ Phenes os ad coxam suspensum, crissos, id est varices in pedibus curat, Kiranides. Fel eius cum melle albedinem (leucen) et lepram sanat, Idem. Stercus aridum tritum si quis biberit vel gestaverit, concoctionem perfectam reddet: et calculosae affectioni et dysuriae medebitur, Idem.
¶ H. a. Ossifragus, qui ossium fractura debilitat quempiam, Cassius Severus apud Senecam lib. 6. controversiam. ¶ [GR], mons ita dictus Suid. [GR], oppidum in Arcadia Stephano
¶ Ossifragam et harpam aves Minervae attribuunt, Gillius. Minerva e Pylo abiit [GR], id est ossifragae similis, apud Homerus Odysseae γ. ubi interpretes phenen avem aquilae similem faciunt. Honestior autem (inquit Eustathius) haec comparatio Minervae ad ossifragam est, quam illa, [GR]. nam [GR] videtur denominata [GR]. est autem Minerva [GR], id est lucifera. Caeterum anopaeam avem aliqui genus aquilae simile ossifragae esse tradunt: Vide supra in capite de aquilis diversis.
¶ Sanqualem avem atque immussulum augures Romani in magna quaestione habent. Immussulum aliqui vulturis pullum arbitrantur esse, (vide supra in Aquilis diversis plura de immussulo:) et sanqualem ossifragae. Massurius sanqualem ossifragam dicit esse. Quidam post Mutium augurem visos non esse Romae confirmavere. ego., quod verisimilius est, in desidia rerum omnium non arbitror agnitos, Plinius. Sanqualis avis est quae ossifraga dicitur, Festus. Alites volatu auspicia facientes istae putabantur, buteo, sanqualis, immusculus, etc. Idem. quod et alibi repetit, quem locum mutilum supra sub immussuli mentione inter aquilas diversas explevimus. Fuit diu quaestioni an sanqualis et immussulus inter aquilas consendi forent: quorum volatus licet aevo priore incognitus, secundissimos habere eventus censebatur, Alexander ab Alex. De augurio ex praepentibus avibus, ut buteone, sanquali, etc. vide in Aquila h. Sanqualis porta appellatur proxima aedis Anci, Festus. ¶ Immusculus (legerim immussulus) avis genus, quam alii regulum, alii ossifragam dicunt, Festus.
¶ Quintum aquilarum genus (inquit Albertus) apud nos est perparvum et varium, et a quibusdam vocatur frangens os, eo quod quando carnes ossium comedit, ossa in altum subvecta super
lapidem deiicit, et ex fractis ossibus medullam sugit, Haec ille. sed cum parvulam admodum hanc aquilam esse scribat, non potest esse ossifraga aut [GR], quam Aristoteles omnibus aquilis, excepta tantum germana, maiorem facit. Audio in montibus Helvetiae nostrae avem aquilini generis nominari [GO], hoc est ossifragam: ab aliis [GO], quasi dicas saxifragam: quoniam ossa (ut ex Alberto retuli) saxis iniecta confringat: de hac olim amicus quidam ex Clarona insigni Helvetiae pago sic ad nos scripsit. Ossifraga quam vidi annicula erat, capite nudo et flavo colore, rostro incurvo, plumis albis: alae hinc inde nigras habebant pennas veluti ciconia. affirmabat auceps eas crescere fere in magnitudinem vulturis, et omnino flavescere: et ex interioribu eius plumis, quae teneriores sunt, pelliculas pretiosas fieri, ut ex vulturibus quoque, ad fovendum nimirum debilem ac frigidum ventriculum, Haec ille. Rursus ab aliis accepi, hanc avem aliquanto minorem vulture esse, eiusque genus quoddam videri: colore fusco, cum vultur pectore, collo et capite magis flavescat: raro capi: et si quando a montibus propius ad domos et pagos advolarit, hyemem propinquam et asperam expectari. Item ab alio, avem esse tantam, ut spatium ab ala extrema extensa ad alteram, orgyiam sive ulnam excedat: varia animantium genera invadere, mures alpinos, rupicapras parvulas: nidificare in rupibus: singulas et solitarias agere, colore ex castaneo nigricante. Sed haec forsitan aquilae verae descriptio fuerit. ego nihil affirmo. ¶ Sabaudi aquilae quoddam genus nominant aigle courte, id est aquilam brevem: et avem diversam freynno: quam forte Aristotelis [GR] esse, non alio quam ex nominis collusione parum firmo argumento ductus, amicus quidam ad nos scripsit. ¶ Orfraye avis Gallice dicta, proprie ossifragus est: etsi quidam hoc nomen caprimulgo improprie tribuant, qui ab aliis rectius vocatur fresaye vel effraye, Bellonius in Singularibus. Et rursus, Graeci suam phenen scribunt praecipue benignae esse naturae, et tum suos tum eiectos aquilae pullos bene nutricare, etc. hinc factum et nomen (ut coniicimus) et figmentum de phoenice ave apud recentiores, quae avis super nido pingitur pectus suum dilanians, ut cruore proprio pullos pascat. quanquam vero Galli ophraye (alias orfraye) avem appellant, quae ex vocabuli vicinitate ossifragus videri posset, non ossifragus tamen sed haliaeetus est, et circa aquas praeda piscium vivit.