Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

22 - de Pygargo

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE PYGARGO.

PYGARGUS, [GR], genus aquilae sic dictum ab eo quod caudam habeat albam, [GR], Hesychius et Varinus.  Pygargus (ab albicante cauda dicitur, ac si albicillam nomines, ut Gaza de suo addit) aquila, gaudet planis, et lucis et oppidis. hinnularia ([GR]) a nonnullis vocata cognomine. montes etiam sylvasque suis freta viribus petit. reliqua genera raro plana et lucos adeunt, Aristot. Et rursus, Genera aquilarum non aeque omnia prolem fastidiunt: sed difficilior in alendo pygargus.  Multae aves quibus nutrimentum non sufficit pro omnibus pullis eiiciunt aliquos, et imprimis genus illud (scilicet aquilae) quod dicitur barbaium, Avicenna. Pygargus in oppidis mansitat et in campis, albicante cauda, Plinius.  Pygargus et alia quaedam aquilarum genera inaedificant nido lapidem aetiten, Plinius.  Aetites nomen habet a colore aquilae candicante cauda, Idem.  Pygargus Aristoteli maior est morphno, et melanaeeto quae minima est aquilarum: minor autem percnoptero et germana aquila quae magnitudine omnes excedit, etiam ossifragam.  Pygargo et melanaeeto aquilis non minorum tantum quadrupedum rapina, sed etiam cum cervis praelia. multum pulverem volutatu collectum insidens cornibus (haec vel illa) excutit in oculos, pennis ora verberans donec praecipitet in rupes, Plinius.

¶ Pygargum aliqui putant esse aquilam illam quam venatores regalem vocant, Niphus. Belisarius meminit milvi regalis, qui minus valeat viribus quam niger.  Post herodium (sic vocat aquilam germanam) apud nos nobilior aquila est quae anseres rapit, et cygnos et huiusmodi aves magnas, et etiam lepores et cuniculos, praecipue quando pullos habent. haec minor est herodio, varia ex albis et cinereis pennis intermixtis, sed in cauda penultimae extremae pennae videntur esse albae. et alba est in pennis ani, et est brevis admodum caudae, Albertus. videtur autem haec mihi veterum pygargus.  Pygargum (inquit Turnerus) literatores quidam inepte trappum a Germanis dictum (tardam, vel bistardam) interpretantur. Sed pygargus Anglorum lingua, nisi fallar, erna vocatur, an erne.  Ego ernam audio dici genus aquilae quod apud Frisios ad Oceanum Germanicum per hyemem degat, colore nigro, quod cornices quaedam ut ex escarum eius reliquis victitent sequantur.  Pygargus est forte quam Anglice dicimus ringetayle, Eliota. Sed Turnerus ringtalum Anglis dictum ab albo circulo caudam circumeunte, buteone minorem, subbuteonem Aristotelis esse suspicatur. Quod si minor est buteone, non poterit esse pygargus. ¶ Eustathius in commentariis suis in Homerum Iliad. decimo, pygargum (authore Zopyro) ardearum genus illud facit, cui in coitu oculi sanguine manent. sed Aristoteles pellon ardeam difficulter coire scribit, pygargum vero inter aquilas tantum recenset. sed Zopyri pygargus ardea, forte stellaris Aristotelis fuerit, quae et ocnos, id est ignava dicitur. nam argos et ocnos synonyma sunt.  Pygargum (inquit Caelius Rhodiginus) esse aquilae speciem sciunt omnes: inde Graecis rapacem quoque indicat vox ea. Sed et in Venerea proclivior sic item dicitur (per antiphrasim, Varinus) veluti cui minime sit pyga ociosa. nam [GR] vocant Graeci cessantem, Quin et timidum recte pygargum dixeris, quod albicans ei sit pyga;

cui diversum est proverbium, Melampygo necdum occurristi. Hic enim uti Hercules robore intelligitur insignis: proinde leucopygi imbellia infames concipi fere valent. Haec ille ex Varini Lexico ut videtur: ubi pro [GR]; lego, [GR], etc.

DE AQUILIS DIVERSIS APUD RECENTIORES.

ASTURES ex genere infimo aquilarum vel milvorum: falcones vero accipitrum nobile genus antiquis fuisse putamus, Paulus Iovius.  Nos asturem vulgo dictum, accipitrem maiorem esse docuimus. Caeterum ex falconum generibus maiores, ut sacrum et hierofalcum aquilis, (sacer quidem ad aquilam germanam proxime accedit:) minores vero, ut smerillum et lapidarem, etc. accipitribus adnumerandos iudico.

¶ Aquilae duo genera sunt, aquila absolute, et altera dicta zimiech vel zumach, Tardivus.

¶ Aquilae an accipitris genus sit ignoro, quod apud Germanos inferiores circa Oceanum CATUL appellari audio, accipitres maius, corpore vario ceu maculis aut punctis asperso, a quo gallinae et anseres rapiantur.

¶ De Aquila truncali Alberti, quae vulgo [GO] dicitur, lege supra circa finem historiae Melanaeeti.

¶ Incolae partis cuiusdam Scandinaviae aquilae (corvum ipsi vocant) quodam genere occiso, quod agnos et alia animalia praedatur, rostra praefecto regionis adferunt, ut testentur noxiam avem se occidisse, Olaus Magnus.

¶ IN alpibus quibusdam Helvetiae, ut circa Curiam Rhetiae oppidum, et circa Lucernam, avis rapacis genus (aquilae nimirum) ab agnorum raptu [GO] nominant.

¶ IN regione circa Tarnasari urbem Indiae, complura avium genera sunt, raptu praesertim viventia, longe aquilis proceriora. nam ex superiore rostri parte ensium capuli fabricantur. id rostri fulvum est phoeniceo colore distinctum. nihil sane visu pulchrius, nihil amoenius, aliti vero colos est niger, et item purpureus, intercursantibus pennis nonnullis, Ludovicus Patritius.

¶ IN India referunt avem esse rapacem, longe aquila maiorem, nigram purpureamque, intercursantibus pennis candidis: cuius rostrum fulvum, coeruleoque seu phoeniceo colore distinctum, adeo pulchre ut nil iucundis visu esse possit: unde et ob pulchritudinem et ob magnitudinem capuli ex rostro huius fieri solent. Constat autem praedurum hoc rostrum esse oportere. Hanc volantium avium maximam esse constat, Cardanus lib. 10. de subtilitate.

¶ INTER Misenam et Bresam Germaniae oppida, cum rustici multa pecora, vitulos et sues amissa in sylvis perquirerent, inventus est nidus ingens, per tres quercus extensus, tanto spacio ut currus sub illo converti potuisset, ex magnis arborum ramis et baculis vel palis constructus. Quare in urbe nunciata, homines multi ad nidum missi cum ascendissent, pullos tres maximos invenerunt, et in urbem asportarunt. e quibus mox unus mortuus est, cuius alae per transversum extensae, septem ulnarum mensuram aequarunt. ungues viri magni et corpulenti digitis nihilo erant inferiores. crura leoninis maiora. In nido multa vitulorum et ovium coria reperta, et hinnulus recens, et capita animantium varia, ut vir doctissimus et fide dignus Georgius Fabricius ad me perscripsit, anno Salutis quingentesimo supra sesquimillesimum, quo ipso hic nidus aestivo tempore inventus est.

DE AQUILA HETEROPODE.

AQUILAE  istius picturam ab Argentinensi quodam cive pictore accepi, homine diligentissimo et avium praecipue naturae studioso, qui tamen nihil certi super hac aquila referre potuit. hoc tantum dicebat ab aliis quibusdam pictoribus hanc picturam ceu veram se accepisse. Nos heteropodem appellare voluimus, quod in una hac avium (si vera est pictura) crura coloribus diversis insigniantur, sinistrum coeruleo, ut rostrum quoque dextrum fusco albicante. Venter fuscus est et punctis nigricantibus maculosus, ut pectus etiam et collum. reliquum corpus magis nigricat, oculi subrubent. pars etiam alarum fusca est, et punctis notatur nigris ut venter. capitis et cervicis pennae summae rigere videntur: et dorsi initium circa alarum summitates in gibbum attolli.

Haec subsequens figura Aquilae heteropodis est.

22 - de Pygargo