Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

44 - de Corvo 

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE CORVO.

A.

CORVUS est avis maior et perfectior in suo genere, Albert. Complectimur autem corvini generis appellatione ( ut Aristoteles nominat) corvum, cornicem, et monedulam sive graculum. Cornix et corvus congeneres sunt, Theon Scholiastes Arati. Corvus et graculus eiusdem generis sunt, Crescentien. ¶ Hebraeis corvus oreb, [HE], dicitur: pro qua voce Deuteron. 14. Chaldaeus transtulit [HE], ureba: Arabs, [HE], gerabib: Persa, [HE], calak. Septuaginta [GR]: Hieronimus, corvus. Videtur autem (ut doctus quidam apud nos coniicit) omne genus corvinum hoc vocabulo indicari, ut praeter corvum, cornix, graculus, pyrrhocorax, etc. nam Deuteron. 14. legitur, Omnis corvus iuxta genus suum. Orebim, id est corvi, numero plurali, Levit. 11. Psalmo etiam 147. et Esaiae 34. pro oreb corvus a Graecis et Latinis redditur. Regiel algerab, pes corvinus, herbae nomen apud Avicennam 2. 568. Sed Bellunensis in Glossis Avicennae Monchar algorab, rostrum cornicis transfert. Sylvaticus gorab corvum vertit. conciliari possunt, si gorab vel oreb, generis vocabulum esse dicamus. Alchorab, id est corvus, initio hyemis parit quatuordecim diebus, etc. Albertus ex Avicenna. Verum Aristoteles id de alcyone scribit, quod et Albertus agnoscit: sed forte, inquit, Aristoteles de corvo marino sentit, ut alcyon a coloris similitudine hoc nomen tulerit. Sed in hoc etiam errat. neque enim alcyon nigra est avis. Rursus alibi idem Albertus, Corvus abka (inquit) est corvus communis magnus: hunc milvum interimere scribit. ubi Aristoteles habet, non corvum, sed cornicem occidere tapynum, de hist. anim. 9. 1. Pes alacona, id est pes corvi, Sylvaticus. ¶ Corvus apud veteres Graecos [GR], hodie vulgo [GR] dicitur. Italice corvo vel corbo. Hispanice cuervo. Gallice corbeau. Germanice [GO] vel [GO], quae vox ab Hebraica orab vel gorab facta videri potest per aphaeresin. Flandris, [GO]. Anglice a raven, vel crowe, quanquam et cornicem sic interpretatur Eliota. Illyrice, hawran.

¶ Albertus cornicem alibi cum corvo, alibi cum monedula confundit, Avicennae interpretem barbarum sequutus. Idem coronen, id est cornicem, Graecae linguae ignarus corvum interpretatur.

¶ Corvi veri et maiores Germanice (Saxonice) dicuntur [GO] a sono vocis, qui pullos per quadragesimam excludunt. altera species corvi a Saxonibus dicitur [GO], quae aestate circa solstitium excludit pullos, de quibus loquitur hoc carmen: Corvus maturis frugibus ova refert, Christoph. Encelius.

B.

Theophrastus tradit in Asia invectitios esse corvos, Plinius. In Cranone Thessaliae duos tantum corvos in civitate esse dicunt: qui cum pullos aediderint, discedant, et alios duos se genitos relinquant, Aristot. in Mirabilius et Plinius. Haec apud Eustathium Crannon ni. duplici scribitur, civitas quae alias Ephyre. Cranon in Thessalia, ut Hecataeus inquit, oppidum iuxta Tempe, ubi nunquam plures duobus corvi sunt. Fuit et in Epiro Cranon, etc. Hermolaus in Plinium. ¶ Corvus maior est cornice, Turnerus. In Aegypto minores quam in Graecia fiunt, Aristot. ¶ Corvus avis est nigerrima, Perottus. Totus est niger, rostro et corpore validis, Albertus. Corvi pennae per magna frigora interdum albicant, Aristot. Et alibi, Iam perdix visa est alba, et corvus, etc. Arcesilao regnante apud Cyrenaeos corvus albus apparuit, de quo triste oraculum ferebatur, etc. Heraclides in republica Cyrenaeorum. Corvus albus de raris inventu dixit Iuvenalis hoc hemistichio, Corvo quoque rarior albo. Ammianus in Epigrammate, [GR]. Id est, Aut albus corvus prius, aut testudo volucris Invenietur. Galenus libro de naturalibus facultatibus primo, Itaque Lycus (inquit) dum palam est eum neque vera loqui, neque eadem cum Erasistrato, similis videtur albo corvo, qui nec ipsis corvis admisceri possit ob colorem, nec columbis ob magnitudinem. Conveniet in hominem sui ingenii et alienum a sensu communi. Sunt enim quos pudet usquam cum quoquam consentire, quasi nihil verum sit, nisi diversum sit, Haec Erasmus in Proverbiis. Phoenices in Rhodo civitatem Achaeam obtinebant duce Phalantho. eam cum Iphiclus Graecorum dux obsideret, obsessi negligentiores erant, quod nunquam futurum sperarent se expugnatum iri, propter oraculum quo eis promittebatur civitatem tandiu in eorum potestate futuram, donec corvi albi et in crateribus pisces apparerent. Hoc cognito Iphiclus, capto cuidam Phalanthi familiari qui ex urbe aquatum prodierat, persuadet ut pisciculos ex proximo illic fonte captos in urna secum deferret, et eos in craterem e quo vinum Phalantho miscebatur, immitteret. Id ita factu est, eodemque tempore Iphiclus corvos aliquot gypso illitos dimisit. His visis Iphiclus territus, et oraculo iam satisfactum existimans, conditionibus ab Iphiclo acceptis urbem tradidit, etc. Athenaeus lib. 8. In veteribus memoriis observatum, Boeotia Thracum impetu, et bellico furore devastata, redditum iis, qui stragibus superfuerant, ex intimo specu oraculum, Ibi sedem firmaturos, ubi corvos albentes conspicati forent. Id vero in Thessalia mox factum ad Pagaeaticum sinum. Illorum nanque oblati aspectibus sunt, Soli qui dicebantur sacri corvi, quos vino madentes pueri gypso litos emiserant, Caelius. Eadem historia copiosius ex Erasmi Chiliadibus recitabitur infra in Proverbio, Ad corvos. Fabula corvi ex candido in nigrum mutati, describitur ab Ovidio Metam. lib. 2. fingit autem ab irato Apolline colorem atrum ei inductum, quod in causa fuisset ut Coronidem (quae Aesculapium ex eo conceperat) nunciato ipsius cum iuvene Aemonio concubitu,

subita ira commotus sagitta conficeret. Vide Higinum in Hydra. Ipsi apud Alphonsum Siciliae regem, dum Neapoli sub Callisto pontifice essemus, vidimus corvum ei a rege Britanniae missum, miro candore conspicuum, Perottus. Olaus Magnus scribit in regionibus Septentrionalibus quibusdam corvos albos abunde conspici. Monedulas iam vidimus propter frigus regionis nasci albas, et similiter corvos: figura quidem indicante eas aves vere esse de specie monedularum et corvorum, Albertus. Corvum album in Norvegia videre raritas nulla est, Gybertus Longolius. Io. Carus qui cum Hispanis in novum orbem navigavit, albos corvos et merulas istic se vidisse adserit, Idem. Corvus dealbabitur, ut quidam (nugator, ut videtur) nobis retulit, si ovum corvi pinguedine vel cerebro felis illitum, gallinae albae loco frigido incubandum supponatur. ¶ Corvum viridem ex India advectum Monaci (quod oppidum est Bavariae) nuper sibi visum quidam nobis retulit. Corvus aetatis initio minus nigricans est, quum coelesti rore pascitur, ut scribit Cassiodorus et propheticus perdocet psalmus, Caelius.

¶ Corvini generis avibus robustum et praedurum rostrum est, Aristot. aptum scilicet ad frangendum cibum et ad pugnandum, Albertus. Qui nasum habent aduncum a fronte statim, ([GR].) impudentes sunt, instar corvorum, Aristot. in Physiog. Quibus oculi lucidi sunt, ([GR],) ii libidinosi ([GR]) habentur, ceu qui gallos et corvos hac parte referant, Ibidem. ¶ Corvus pro ingluvie gulam habet patentiorem propius ventriculum, Aristot. Aves quaedam carent sinu illo in quem ex gutture demittunt concoctione maturata, sed gula patentiore utuntur, ut graculi, corvi, Plinius. ¶ Corvis, aliis ventri, aliis intestino fel iungitur, Aristot. Fel renibus, et parte tantum altera iungitur intestino, in corvis, coturnicibus, etc. Plinius.

C.

Cornix ac corvus insigniter aquis oblectantur, ut Theon Arati interpres scribit. nam cum earum alitum corpora admodum sicca sint, humentia expetunt. quin et solitudinis amicum animal corvus est proverbio suffragante, [GR], Caelius. ¶ Corvi carnivori sunt. Frequenter cibos venantur, sed carne morticina, hoc est animalis per se mortui vescuntur, ut vultures et aquilarum genera, Grapaldus. Cadaveribus vescuntur, Scholiastes Aristophanis et Author de nat. r. Hinc proverbium [GR]: et illud Horatii epistola 7. Non pasces in cruce corvos. id est, non suspenderis. Delphini cum pompylum gustaverunt, inefficaces stupidique redditi fluctu in littora est (ut Cato vocat) colore pulla, temperatae ubertatis, mollis facilisque culturae, etc. quam recentem exquirunt improbae alites vomerem comitantes, corvique, aratoris vestigia ipsa rodentes, Plinius Corvi et cornices multiplici. cibo utuntur, omnibus cadaveribus inhiant, universisque seminibus insidiantur, fructus arborum persequuntur, Macrobius. Corvus aetatis initio minus nigricans est, quum coelesti rore pascitur, ut scribit Cassiodorus et propheticus perdocet psalmus, Caelius. Nos corvi pullum aliquando nutrivimus carne cruda, pisciculis, et pane ex aqua madido. ¶ Corvus quod aestivo tempore alvi relaxatione se laborare plane sciat, idcirco ab humidis cibis se continet, Aelianus. at Simocatus non ab humidis cibis, sed a potu corvum aestate abstinere tradit propter ventris profluvium. Apud Ovidium secundo Fastorum Phoebus corvo minatur: At tibi dum lactens haerebit in arbore ficus, De nullo gelidae fonte bibantur aquae. Siti aegrescit antequam fici coquantur autumno. Quandiu ficus concoquuntur negatur bibere posse, quod guttur habeat pertusum illis diebus, Higinus. Ebrietatem quoque sentit, ut dicam in E. ¶ Merdas albas corvorum Horatius dixit Serm. 1. 8.

¶ Corvus avis est valde clamosa, Albertus. Alitum a suis vocibus nominantur, ut cuculus, corvus, Varro. Corvus crocitat, Author Philomelae. A corvi voce fit factitium verbum croco, a quo crocito. Inde vero crocatio et crocitatio deducuntur. item crocio, a quo crocitus quartae declinationis. Simul radebat pedibus terram, et voce crocitabat sua, Plautus. Nonius eundem Plauti locum ex Aulularia citans, pro crocitabat legit crocibat. Crocitum (inquit idem) propriam corvorum vocem veteres esse voluerunt. Et rursus, Crocire cum sit corvorum, Plautus Aulularia cantare eos dixit. Crocatio, corvorum vocis appellatio, Pompeius lib. 3. Mutant cum tempestatibus una raucisonos cantus cornices, corvorumque greges, Lucretius. Corvus avis clamosa nihil aliud sonare novit quam cras, cras: diversas tamen voces format, scilicet sexaginta quatuor ut dicit Fulgentius, Author libri de nat. r. Maxime omnium avium multos clangores et varias voces fundit. nam institutus cum humanam vocem mittit, tum eius locutio alia quaedam est ludentis, alia longe serio agentis. Si enim quod pertineat ad deum agit, hic tibi sacrum quippiam et divinationis plenum loquitur, Aelianus. Cicuratus aliquando loquitur, Albertus. Et rursus, Voces hominum imitatur, et cantus avium domesticarum. Vide infra in Psittaco ex Plutarcho. Corvi loqui et salutare addiscunt, ut pluribus recitabitur mox in D. Ovantes gutture corvi, Vergilius 1. Georg. Corvi singultu quodam latrantes, seque concutientes, si continuabunt, ventos portendunt. [GR] aut [GR] verba apud Graecos dicuntur de voce cornicis aut corvi (per onomatopoeiam) propter asperitatem vocis quam aedunt, Varinus in [GR]. [GR], Idem Vide supra in Cornice C. ¶ Cur animalia quaedam mutantur, alia non ? ut corvus qui semper incommutabilis persistit. An quorum natura vincere perdomareque humorem non potest, ut avium, quae vesicam

quoque nullam ob eam rem obtinent, haec nusquam mutari possunt ? Aristoteles problematum 10. 8. Corvus et pica pennas suas paulatim mutant, accipitres vero uno tempore pariter, Albert. ¶ Noctuae et corvi ([GR], sed video erratum esse ac legendum nycticoraces) interdiu non vident, Athenaeus lib. 8. tanquam ex Aristotele in epistola Epicuri. ¶Corvus ante tempus vernum (semper Martio mense) ova parit et fovet, ante tonitrua, Albertus. Et rursus, Corvus coit, parit et nidificat mense Martio, timens, ut dicunt experti, tonitruum. hoc enim aiunt ova eius perdere. Corvi mares non coeunt cum foeminis, priusquam cantu quodam ceu nuptiali et hymenaeo eas demulserint. hae vero maribus ita conciliatae, admittunt, Oppianus lib. 1. de aucupio. Corvinae speciei aves minus Venere valent, et raro solent coire, Aristoteles. Albertus hoc de gracocenderon ave scribit, nempe omnium minime eam coire, et semel tantum anno. sed apparet eam vocem corruptam a Graeca [GR], quae corvinum genus significat, non unam aliquam avem. Corvum vulgus, ut Plinius scribit, ore parere et coire arbitratur: ideoque gravidas si ederint corvinum ovum per os partum reddere atque in totum difficulter parere si tecto inferantur. Aristoteles negat, sed exosculationem illam in iis esse, qualem in columbis saepe cernimus. Sunt qui corvos et ibin (inquit Aristot. de generatione anim. 3. 6.) ore coire opinentur: inter quadrupedes etiam mustelam ore parere. Haec enim et Anaxagoras, et alii quidam naturales authores scribunt simpliciter valde et inconsiderate: qui in avium genere ratiocinatione illa falluntur, quod raro corvorum coitus cernatur, rostrorum coniunctio saepenumero, quae omnibus id genus avibus solita est. quod in monedulis, quas mansues alimus, planum est. genus etiam columbinum hoc idem facit. Verum haec, quoniam coire quoque visuntur, ea fama caruerunt. corvinum genus libidinosum non est, quippe quod parum foecundum sit. coire tamen id quoque visum est. Sed< >enim non cogitasse quemadmodum semen per vulvam deveniat ad ventriculum, qui semper quod ingestum est concoquat, ut patet in cibo perficiendo, absurdum omnino est. Vulvas autem id quoque avium genus, et ova habere cernitur iuxta septum, Haec Aristot. Albertus hunc locum enarrans, Avicenna (inquit) diligentius considerans, scribit se vidisse coire duos corvos non aliter quam aliae aves coeunt, raro autem in hominum conspectu coeunt corvi. itaque multi cum vident eos oscula inter se conferre, coire putant. Mihi vero videtur has aves forte ante lucem vel in crepusculo coire, quo tempore ab hominibus non videntur, nec observatur eorum coitus, Sic ille. Corvi pariunt cum plurimum quinos. Ore eos parere aut coire vulgus arbitratur. Ideoque gravidas, si ederint corvinum ovum, per os partum reddere: atque in totum difficulter parere, si tecto inferantur. Aristoteles negat, non hercule magis quam in Aegypto ibim: sed illam exosculationem quae saepe cernitur, qualem in columbis esse, Plinius. Multae aves ore concipiunt et coeunt, ut corvi, exosculatione facta, ut fit in columbis: licet hoc negat Aristoteles, nec ego multum adfirmo, quia non vidi coeuntes. coeunt enim corvi circa aequinoctium vernum, loquor de veris et magnis corvis, qui a sono vocis [GO] dicuntur, et per quadragesimam excludunt pullos et fovent. nam ipse aliquoties in Saxonia circa festum paschatis illorum pullos vidi et habui. Altera vero species corvi, quae dicitur a Saxonibus [GO], aestate circa solstitium excludit pullos, de quibus  hoc carmen: Corvus maturis frugibus ova refert. Et potest fieri ut corvi isti veri ore coeant in frigore. nam si vulgari modo avium coirent, frigus semen una incidens in matriculam corrumperet. et profecto ea species quae templa incolit, monedula dicta, ore coit tempore verno, Christophorus Encelius. qui et bonosas et urogallos (ut in illarum avium historia recitavi) et omnes fere gallinas sylvestres ore coire scribit: cui fidem habeat qui voluerit, mihi sane non persuaserit: et frivola est ratio, quod corvos in frigore ore coire scribit, ne cum semine irrumpens in matriculam frigus id corrumpat. cur enim non etiam per os irrumpere aeque ac in matricem posset, cum multo amplior hic meatus sit? Sed his in rebus ubi an sint affirmare non possumus, cur sint inquirere stultum est. Corvum ore coire et parere vulgus arbitratur, ad quod respiciens Epigrammatarius poeta in Apophoretis scriptum reliquit: Corve salutator, quare fellator haberis? In caput intravit mentula nulla tuum, Grapaldus. Parit corvus quatuor et (aut) quinque, Aristot. Et alibi, Non modo bina, ut aliqui volunt, parit, verumetiam plura. Incubat autem viginti diebus, et pullos nido expellit. quod idem et aliae complures volucres faciunt. quibus enim partus numerosior est, unum saepe eiiciunt, Aristot. taedio nutriendi, Albertus. Quinos aliquando parit corvus, Plinius. Foeminae corvorum ova solae incubant, et mares eis escas administrant, Author libri de nat. rerum. Corvus turres incolit, in quibus etiam nidificat, Idem. Pulli corvorum septem diebus absque ulla cibi alimonia degere feruntur. septima vero die nigrescunt, Idem. Pulli corvorum, ut fertur, antequam nigrescant a parentibus utcunque neglecti, inedia affecti, huc illucque vagantur in nido, et ciborum expectant aperto ore subsidium. Unde etiam scriptum est, Iob. 38. Quis praeparat corvo escam? etc. Sed cum nigrescere illi coeperint, tanto eis alimenta praebenda corvus ardentius requirit, quanto illos alere diutius distulit, Gregorius in Moralibus. Sunt qui non a matribus pullos corvorum nuper natos, sed a muscis praetervolantibus ali putent. Plinius dicit corvos obliviosos esse, et plerunque minime ad nidos suos reverti: sed quadam ratione naturae congerunt ad suos nidos quae vermes possint creare, ex quibus relicti eorum pulli aluntur interdum. Horum oblivionem probat etiam ex rebus, quas quum absconderint, derelinquunt, Servius in primum Georg. ¶ Aves

quae in urbibus solent precipue vivere, semper apparent, nec loca mutant aut latent, ut corvus et cornix, Aristot. Corvi toto anno manent, Demetrius Constantinop. ¶ De diuturnitate vitae corvi, leges quae scripsimus in Cornice C. Retulit mihi quidam fide dignus, corvos a temporibus quorum non extat memoria, hoc est amplius annis centum, in turri quadam mansisse apud civitatem Galliae quae Corvatum vocatur: et quotannis pullos nutrivisse: et quanquam subtraherentur illi locum eam ob causam non mutasse, Albertus. ¶ Corvus ab aestate in autumnum morbo conflictari dicitur, Plin. Aestivo tempore potu abstinet, quod tum scilicet alvi profluvio obnoxius sit, ut superius hoc in Capite scripsimus. Siti aegrescunt, antequam fici coquantur, autumno. ¶ Corvus erucae semine occiditur, Aelianus. Eruca corvum interimit, Philes.

D.

Moses Iudaeis corvum in cibo prohibuit, improba ingenia et animos tenebrosos hoc interdicto traducens, Procopius. Corvos obliviosos esse, ex Plinio et Servio scripsi supra in D. Corvus cicuratus furatur multum aliquando coartata per comminationem, (apparet locum esse corruptum.) Albertus. Corvus natura proclivis est ad furtum, ut experientia Erfordiae docuit, ubi corvus cicur paulatim de mensa in qua pecuniae iacere consueverant, in hortum vicinum sub lapidem numos aliquot, qui pretio quinque vel sex florenos aequabant, abdidit, Obscurus.

¶ Corvus longaevus citissime fit domesticus, Author libri de nat. rerum. Aegyptii corvi, Nilum accolentes, navigantibus quasi supplices esse videntur, sibi quippiam largiri efflagitantes. quod eis si quid dono detur, petere cessantes, nihil molesti amplius sunt: sin autem horum quae postularint nihil impetraverint, in navis rostro insidentes, insequuntur nautas, funes arrodunt, ac vincula conscindunt, Aelianus. ¶ Tempore quo apud Pharsala hospites Mediae periere, corvi locis Athenarum Peloponnesique defuerunt, quasi sensum haberent aliquem, quo inter se rerum eventa significarent et moverentur, Aristot. Scientissimus est mutationum aeris nuncius, etc. ut in E. dicetur. Quantum cum sterili ferax ager differat, plane noscunt: in uberrimo enim gregatim feruntur, per sterilem agrum et infructuosum bini volare assolent, Aelianus. Locis arctioribus, et ubi non satis cibi pluribus sit, duo tantum incolunt; et suos pullos, cum iam potestas volandi est, primum nido eiiciunt, deinde regione tota expellunt, Aristot. Corvi robustos foetus suos fugant longius. itaque parvis in vicis non plus bina coniugia sunt: circa Cranonem quidem Thessaliae singula perpetuo: genitores soboli loco cedunt, Plinius. Tradendum putavere memoriae quidam, usum corvum per sitim lapides congerentem in situlam monumenti, in qua pluvia aqua durabat, sed quae attingi non posset: ita descendere paventem, expressisse tali congerie quantum poturo sufficeret, Plin. Corvi Libyci sese inclinantes rostrorum aduncitatem quoad possunt in vasa intrudunt, atque inferunt, quae homines sitis metu aquae compleverant, ac (ne rumperentur) supra tecta ad servandum aeris beneficio aquam posuerant. itaque portione fruuntur. Cum aquam deficere vident, calculos ore et unguibus apportantes, in vasa inferunt: atque calculi quidem in fundum detruduntur, ac desident, aqua vero de vasis fundo ex subsidentium occupatione calculorum allevata, superiorem vasis vacuitatem replet: qua solerti machinatione corvi aquam contingentes, potione referciuntur: non ignorantes, quae sunt penitius in media philosophia recondita atque abdita, unum et eundem locum duo corpora capere non posse, Aelian. Idem hoc corvos in Africa facientes visos sibi Aristotimus refert apud Plutarchum in libro Utra animalium, etc. Reddatur et corvis sua gratia, indignatione quoque populi Romani testata, non solum conscientia. Tiberio principe ex foetu supra Castorum aedem genitus pullus, in oppositam sutrinam devolavit, etiam religione commendatus officinae domino. Is mature sermonis assuefactus, omnibus matutinis evolans in rostra, in forum versus, Tiberium, deinde Germanicum et Drusum caesares nominatim, mox transeuntem populum Rom. salutabat, postea ad tabernam remeans, plurium annorum assiduo officio mirus. Hunc sive aemulatione incitatus manceps proximae sutrinae, sive iracundia subita, ut voluit videri, excrementis eius imposita calceis macula, examinavit, tanta plebei consternatione, ut primo pulsus ex ea ragione, mox et interemptus sit, funusque innumeris aliti celebratum exequiis, contrastum lectum super Aethiopum duorum humeros praecedente tibicine, et coronis omnium generum, ad rogum usque: qui constructus dextra viae Appiae ad secundum lapidem, in campo Rediculi appellato fuit. Adeo satis iuxta causa populo Romano visa est exequiarum ingenium avis, aut supplicii de cive Romano in ea urbe, in qua multorum principum nemo deduxerat funus: Scipionis vero Aemiliani post Carthaginem Numantiamque deletas ab eo, nemo vindicaverat mortem. Hoc gestum M. Servilio. C. Cestio Coss. ad V. kalend. Aprilis, Plinius. Exprimit corvus sermonem humanum miro modo. cum ex Actiaca victoria reverteretur Augustus, occurrit ei inter gratulanteis quidam, corvum tenens, quem instituerat proferre haec verba: Ave Caesar victor imperator. Miratus Caesar tam officiosam avem, viginti millibus eam emit, (hoc est quingentis aureis solatis, Robertus Cenalis) multasque praeterea simileis comparavit. Quo exemplo motus pauper sutor instituere ipse quoque aggressus est corvum ad parem salutationem, sed impendio exhaustus ad avem non respondentem dicere solebat, Opera et impensa periit. Coepit tamen aliquando corvus optatam salutationem exprimere, ac forte audita, dum transiret Augustus, respondissetque, Satis talium salutatorum habeo domi, superfuit corvo memoria, ut et illa, quibus dominum querentem solebat audire, verba subiungeret, Opera et impensa periit. Ad quod

subridens Caesar, emi avem iussit quanti nullam aliam emerat, Perottus. Vide Macrobium libro 2. Saturn. cap. 4. Corvi loqui et salutare discunt: Vide supra in C. ¶ Columbae coniugium inter se mutuum servant fidum ad mortem usque: et altero defuncto coniux alter viduus permanet. quod idem corvi etiam faciunt, Athenaeus ex Aristotele. Foetus suos nutritos, et aetate procedente firmos, acriter insectantur nidoque expellunt. Quamobrem filii corviculi deinde ea quae sunt ad vivendum necessaria inquirunt, genitoresque suos minime alunt, Aelianus interprete Gillio. Corvi pullos suos cum iam potestas volandi est, primum nido eiiciunt, deinde regione tota expellunt, Aristot. Corvus iam aetate affecta cum pullos alere non potest, seipsum eis cibum praestat. hi autem comedunt patrem: unde proverbium esse natum ferunt, Mali corvi malum ovum, Aelianus. alii aliam huius proverbii originem adferunt, ut in h. referemus. ¶ Corvi nidis suis (agnum, id est) amerinam ([GR], Philes) imponunt amuleti gratia, Aelianus.

¶ Corvus tauro et asino adversarius est: quippe qui advolans feriat, et eorum oculos laceret, Aristot. et Aelianus. Corvus vulpi amicus est. pugnat enim cum aesalone. unde fit, ut huic cum ab illo percutitur, auxilietur, Aristot. Aesalon parva avis, ova corvi frangit, cuius pulli infestantur a vulpibus. invicem haec catulos eius ipsamque vellit. quod ubi viderint corvi, contra auxiliantur velut adversus communem hostem, Plinius. Si quod animal corvus contra vulpem pugnare animadverterit, subsidio ei venit, amicitia adductus quae illi cum vulpe intercedit, atque ulciscitur, Aelianus. Sed non veram amicitiam inter corvum et vulpem intercedere, ex Alberto et Avicenna recitavimus in Vulpe D. Lepus corvorum et aquilarum vocem metuit, et adversus harum avium insidias in dumeta se abdit, Aelianus. In regione quadam ad Septentrionem remota capita corvorum (liber Germanicus habet aquilarum, quod placet) praesidi regionis pro tributo adferuntur, in signum occisae avis noxiae quae illic agnos et oves interimit, Olaus Magnus. Corvus occiso (a se et gustato, Solinus) chamaleonte, qui etiam victori nocet, lauro infestum virus extinguit, Plinius. ¶ Milvus et corvus hostes sunt, Aelianus. Milvo est quoddam bellum quasi naturale cum corvis, Cicero 1. de Nat. Corvuum milvus impugnat. eripit enim milvus a corvo quicquid tenet, ut qui et unguibus sit praestantior et volatu. ita fit, ut eos quoque victus ratio faciat inimicos, Aristot. Corvus et milvus dissident, illo praeripiente huic cibos, Plinius: ac si corvus milvo praeripiat, ut Perottus etiam scripsit, his verbis, Corvus milvo volanti praeripit escas. Ego cum Aristotele et interprete eius Gaza, potius dixerim milvum corvo praeripere. Ictinos (inquit Albertus, quanquam codex eius impressus perperam habet acrinoz et lartinoz) parvum genus est milvi, quod vocatur apud nos milvus risus, non rapit ova vel pullos corvorum, sed potius quod invenit de cibo praeparatum, corvo extorquet, eoque pugnat cum ipso. nam robore unguium et volatu pernice corvo praestantior est. Praeteritis temporibus (inquit Niphus) apud Apuliam ingens bellum annotatum est inter corvos et milvos, quod tribus diebus noctu diuque, ut fuit narratum perduravit: ubi tandem milvi superati fuerunt. Et non multo tempore post in eadem regione non defuit bellum acerrimum inter Hispanos et Gallos: ubi Gallis superatis, interficitur prorex Gallorum.¶ Mutuo uterque in alterum odio pelagius accipiter et corvus flagrant, Aelianus. ¶ Falconum et corvorum praelium ex Aenea Sylvio descripsi in Falcone D. ¶ Percnopterus aquila degener est, et a corvo etiam verberatur, Aristot. et Plinius. ¶ Pugnam ciconiarum et pelecanorum, adversus cornices, corvos, vultures, aliasque carnivoras, descripsimus in Ciconia C. ex Kiranide. ¶ Pugnant corvus et chlorio (alias chloreus) noctu invicem ova exquirentes, Plinius ex Aristotele de hist. anim. 9. 1. ubi Graece legitur, [GR], Gaza vertit pipo et lutea. pipram autem Aristoteles alibi dryocolapten, id est picum nominat. Choretes (vox corrupta pro chloreus) contra corvos pugnat, Albertus. Turturem chloreus odit, chloreum corvus, Philes: qui in omnibus Aelianum sequitur. atqui Gillius ex Aeliano aliter, Cum turture corvus et circus inimicitias gerunt, et turtur vicissim hostili odio ab utroque dissidet. ¶ Corvum aliquando alaudam iuvenem devorasse observavimus, Albertus. ¶ Corvus interdiu praevalet, bubo nocte, et vicissim alter alterius ova vorat, Author libri de nat. rerum, sed Aristoteles hoc de cornice et noctua scribit. vide in Cornice D.

¶ Apud Celtas aiunt pharmacum (herbam venenosam) esse xenicum dictum, quo citissima mors inferatur. eo sagittas inficiunt. adversus hoc inventum ferunt remedium corticem quercus, (Dioscorides hoc remedium contra toxicum commendat.) alii folium quoddam (herbam quandam) diversum, quod coracium ([GR]) nominent. eo quod corax, id est corvus ab eis observatus sit, qui cum xenico gustato periclitaretur, quaesito hoc folio devoratoque convaluerit, Aristot. in Mirabilibus. Videtur autem mihi xenicum illud non aliud esse quam venenosissima herba, tora hodie dicta: et coracium quae antitora nominatur, de quibus copiose docui in Lupo a. ¶ Cadente fulmine corvi ex sua natura lumen ferre (forte, fugere) videntur, Hermolaus Barbarus.

E.

Corvi quomodo reti capiantur, Crescentiensis docet lib. 10. cap. 20. Item corvi et cornices quomodo inviscentur, eiusdem libri cap. 27. ut iam supra in Cornice scripsimus. Vidi ego canem spatio horae interiisse, qui carnes nucis vomicae pulvere aspersas devorarat. corvi etiam eiusmodi carnes comedentes, per breve spatium volantes decidunt, Brasavolus. Corvi et canes herba oenutta devorata inebriantur. et sic inebriati corvi etiam capiuntur, Athenaeus ex Aristot. lib. de ebrietate.

¶ Traditur ingruentis mali certissimum haberi praesagium, ubi exercitum vultures insequantur. corvos equidem ipsum hoc quandoque factitasse compertum est, Caelius.

¶ Corvus scientissimus est mutationis aeris nuncius: et alia crocitationis voce praesagit auram tranquillam, alia tempestatem, Author libri de nat. r. Mutant cum tempestatibus una Raucisonos cantus cornicum secla vetusta, Corvorumque greges, ubi aquam dicuntur et imbres Poscere, et interdum ventos aurasque vocare, Lucretius. [GR], Nicander, id est, Corvus pluviam crocitando praesagiens. Cornix et corvus, eiusdem generis aves, cum corpore admodum sicco sint, plurimum gaudent humectantibus. cum igitur initium tempestatis ([GR]) senserint, et aer corpora earum humectarit, tunc etiam innatant aquis, ceu quibus valde gaudeant, Theon Arati Scholiastes. Corvi et graculi cum gregatim apparent, et similem accipitribus vocem aedunt (id est acuta voce clamitant. talis enim accipitrum vox est, Scholia) pluviam praedicunt. Corvi praeterea imminente pluvia magnas pluviae stillas voce imitantes, et proferentes (subinde) [GR]. vel cum confusam habent vocem instar stillarum, pluviam significant. vel gravem (magnam) vocem ingeminant, (subinde repetunt,) et pennis omnibus concussis vehementer perstrepunt, Ex Arato et Theone Scholiaste. Imbrium guttas corvus effingere conatur, Aelianus. Avienus priorem partem loci ex Arato iam recitati, sic transfert: Agmine cum denso circunvolitare videtur Graculus, et tenui cum stridunt gutture corvi. Corvus excitato et volubili sono crocitans, et alarum plausu se concutiens, tempestates praemonstrat. Rursus si corvus, cornix, graculus, crepusculo vespertino vocales sint, tempestatis adventum praedicunt, Aelianus. Notandum cornicem rauca voce, et solam, (iuxta carmen Vergilii, Tum cornix plena pluviam vocat improba voce,) pluviam praedicere: corvos vero et plures, et voce tenui et purissima contra naturam suam, Tum liquidas corvi presso ter gutture voces, Servius. atqui Vergilius primo Georgicorum hoc de corvis carmen inter serenitatis signa ponit, ut paulo post recitabimus. Corvus si in serenitate non consuetam vocem aediderit, et nimium clamosus fuerit, aquam significat: item si pediculos sibi eximat super olivam, Obscurus. Corvi singultu quodam latrantes, seque concutientes, si continuabunt, ventos: si carptim vocem resorbebunt, ventosum imbrem praesagiunt, Plinius. Et pastu descendens agmine magno Corvorum increpuit densis exercitus alis, Vergilius primo Georg. inter pluviae sig{i}na: ex Arato, ut apparet, qui tamen non corvorum habet, sed [GR], id est graculorum. ¶ Corvi stantes adversus Solem, si rostra aperiant, calorem significant, Obscurus. Corvi et cornices per initia tempestatis ([GR]) gaudent, in progressu vero crescente frigore non amplius gaudent. incipiente deinde aestate rursus gaudent. excessus enim temporum non ferunt. Itaque cornix cum placida (non aspera) variaque voce laetitiam suam testatur, signum est serenitatis, Theon Arati Scholiastes. Aratus inter Prognostica, [GR] etc. id est, Sereni et tranquilli coeli signum faciunt etiam corvi, quando primum quidem seorsim clamant et geminant vocem: deinde universi ([GR]: ubi Scholiastes, [GR]:) et plures gregatim collecti, cum multo (pleniore) clamore, ([GR]: ubi Scholia, [GR]) gaudentibus similes (ut ex placida et remissa voce coniici potest) somnum ineunt, ([GR]: ubi Scholia, [GR].) Multi etiam corvi (Scholiastes addit, circa matutinum tempus) super cortice (trunco) arboris, vel ramis eius considentes, et volatu eam repetentes, (qui motus gaudentium est, crocitantes interim cantantesque) pennas concutiunt, (vel arbori insidentes laxant et remittunt alas,) Haec ex Arato et Scholiis. Hunc Arati locum Vergilius primo Georgicorum sic reddidit, inter signa serenitatis:

Tum liquidas corvi presso ter gutture voces
Ut quater ingeminant, et saepe cubilibus altis
Nescio qua praeter solitum dulcedine laeti,
Inter se foliis strepitant: iuvat imbribus actis
Progeniem parvam, dulcesque revisere nidos.
Haud equidem credo, quia sit divinitus illis
Ingenium, aut rerum fato prudentia maior.
Verum ubi tempestas, et coeli mobilis humor
Mutavere vias, et Iuppiter humidus austris
Denset, erant quae rara modo: et quae densa, relaxat:

Vertuntur species animorum, et pectora (alias pectore) motus Nunc alios, alios dum nubilia ventus agebat, Conspiciunt. hinc ille avium concentus in agris: Et laetae pecudes, et ovantes gutture corvi, Haec Vergilius. Servius addit, ex ventura propinquitate serenitatis corvos laetari.

¶ Corvus longaevus citissime fit domesticus, corvosque sylvestres invitos retinet ac seducit, Author libri de nat. r. Vidi aliquando corvum venaticum, qui perdicem cepit et alios corvos sylvestres: sed corvos non capiebat nisi fretus auxilio hominis propinqui, Albertus. Ipsi apud Alphonsum Siciliae regem, dum Neapoli sub Callisto pontifice essemus, corvum vidimus missum a rege Scytharum, aucupio mirabilem: siquidem alios corvos et phasianas cum eo capere solebat, Perottus. Corvorum et milvorum pulli apud Indos quomodo cicurentur et instituantur ad praedam hominibus adferendam, scripsi in Aquila E. ex Aeliano. Recens est fama Crateri Monocerotis cognomine, in Erizena regione Asiae, corvorum opera venantis, eo quod devehebat in sylvas eos considentes corniculis humerisque. illi vestigabant agebantque, eo perducta consuetudine ut exeuntem sic comitarentur et feri, Plinius. Perottus aliter legit, In Troccena regione Asiae Craterus corvorum opera venari solitus proditur, quos devehebat in sylvas insidentes humeris. illi vero corviculos vestigabant agebantque, etc.

¶ Scripserunt quidam, porcos sequi eos a quibus cerebrum corvi acceperint in offa. Plin. Cerebellum corvi de pane collectum scrofae si dederis comedere, sequetur te quocunque ieris, Sextus.

F.

Corvus iuxta genus suum, id est quaevis corvini generis avis, in cibis damnatur Levitici 11. et Deuteron. 14. Reprobat legislator, inquit Procopius Gazaeus, maligni ingenii et tenebrosi (atri) homines, qui per huiusmodi aves qualis corvus est, indicatur. Corvo in lege prohibito avaritia ([GR]) prohibetur, Clemens Stromat. 5. ¶ Corvi aut cornicis carnem nunquam dabis accipitri. valde enim nocet, etc. vide supra in Cornice F.

G.

Multa remedia sunt ex ansere, quod miror aeque quam in capris (alias corvis.) nanque anser corvusque ab aestate in autumnum morbo conflictari dicuntur, Plinius lib. 29. in fine capitis 3. Gelenius in annotationibus suis docet vetustos codices non in corvis, sed in capris habere, quod et ipse probat, etc. Corvus vivus sepultus in fimo equino, et per dies quadraginta putrefactus, deinde combustus, et in ceroti formam redactus, podagricos sanat perfecte, Kiranides. Medicus quidam celebris nostra aetate, corvos duos mense Martio e nido combustos in laevissimum pollinem redactos, epilepticis propinabat, bis vel ter in die drachmae pondere exhibito cum aqua decoctionis castorei. Aliqui corvum excoquunt, et nocte concubia in plumbeum vas condunt, ad denigrandos capillos, Plinius. ¶ Sanguis corvorum subtiles reddit capillos, Rasis. Sunt qui sanguine et cerebro corvi utuntur cum vino nigro ad denigrandos capillos, Plinius. ¶ Sevum corvi nigri et rutam recentem cum oleo misce, quo inuncti capilli nigrescent, Rasis. ¶ Quidam sanguine et cerebro corvi utuntur cum vino nigro ad denigrandos capillos, Plinius. Cerebrum corvi cum stillatitio liquore verbenae haustum epilepticis prodesse nuper amicus quidam ad nos scripsit tanquam experimentis probatum remedium. ¶ Fel corvi mixtum cum oleo de aliviule et corpori toti illitum, solvit hominem ligatum ne coeat, Rasis. Oportet aliquando hominum cogitationes fallere medicum, et persuasioni eorum etiam falsae se accomodare, et remedia quaedam etiam contra rationem permittere in quibus illi confidant. Memini ego quendam virum nobilissimum iurasse, se esse ligatum ne cum mulieribus coiret. quem cum ab hac persuasione nulla arte revocare possem: finxi me quoque omnino credere ipsum esse ligatum: et remedium ostendi ex libro Cleopatrae de informanda foeminarum speciositate: in quo promittitur, si ita ligatus fel corvinum cum sesamelaeo misceat, ac corpus totum inungat, adiutum iri. Hoc ille audiens confisus est libri verbis, et cum id fecisset, liberatus coeundi libidinem recepit, Constantinus in libro de incantatione. Quidam suffiebat se (felle corvino, ni fallor, de hoc enim proxime dixerat) ut redderet capillos albos, quod quidem consequutus est, Rasis. ¶ Si pes corvi ad collum tussientis pueri suspendatur, multum prodest, Rasis. ¶ Corvi fimus suffitus alphos albos et albam lepram sanat, Kiranides. Dentium dolorem statim abire tradunt fimo corvi lana adalligato, Plinius. Fimus corvi lanula obvolutus denti cavo infulcitur minutatim, ac sine dolore eum discutiet, Marcellus. Cavo denti fimum corvi si imposueris, dentem rumpit et tollit dolorem, Sextus. Constantinus Afric. in libro de animalibus de cerebro corvi hoc scribit. Fimum corvi lana adalligatum infantium tussi medetur, Plinius.

¶ Ovum corvi gravidis cavendum constat, quoniam transgressus abortos asperos facit, Plinius.

Ova eius denigrant capillos, Kiranides. si pilis rasis a capite illinantur, Rasis. Corvi ovum (corvini ovi interiora, Marcellus) in aereo (Cyprio, Sextus) vase permixtum, (et diu cogitatum, Marcellus. donec mutet colorem, Sextus) illitumque deraso capite (in umbra per peniculum pictoris, Marcellus. donec ovum consumatur, Sextus) nigritiam capillis affert. sed donec inarescat ) siccetur infectio, Marcellus) oleum in ore habendum est, ne et dentes simul nigrescant, (tanta enim solet esse vis eius, ut etiam dentes dum siccatur inficiat. Et sevo cervino faciem perungi oportet, ne distillantibus guttis maculetur, Marcellus.) idque in umbra faciendum, neque ante triduum abluendum, Plinius. vel ut Sextus, medicamento illito caput ligabis, et post diem quartum solves. et hoc efficit ut nec cani unquam exeant. Quarto die (inquit Marcellus) caput lavari oportet post medicamen impositum. Eadem fere Aelianus et Constantinus in libro de animalibus scribunt. Ova etiam avis tardae, (alhabari,) et alocloae (alochloch, ciconiam intelligo) apud Avicennam capillos denigrare legimus. Ova corvorum ab Arnoldo Villanovano ad epilepsiam commendantur. Cum epilepsia fit ex melancholia, stercus columbinum tritum, cum ovis corvorum misce, et ceu cataplasma spleni impone, appositis prius sanguisugis. hoc enim cataplasma materiam trahit a capite ad splenem, et generat febrem, et sic epilepticum liberat, et maxime si fiat in autumno, Arnoldus Villan. Tres gustae sanguinis de spatulis patientis epileptici per scoriationem {(sacrificationem)} <(scarificationem)> extractae cum ovo corvi, patiente adhuc existente stupido, in potu datae multum prosunt, Idem. ¶ Ut pili fiant albi: Vermes corvorum vel cornicum iugulatarum et positarum sub fimo, etc. vide in Cornice G.

H.

a. Corvus dicitur a Graeco [GR], Perottus. [GR] Romani vocant quos Graeci [GR], fortassis a verbo [GR], Suidas. Corax vox Graeca pro corvo nove ponitur a Cicerone lib. 3. de Oratore, citante Nonio: Quare Coracem istum vestrum patiamur nos quidem pullos suos excludere in nido, qui evolent clamatores odiosi ac molesti. Phoebeius ales pro corvo, Ovidius 2. Metam.

Corvum satyram avem dixit in Valerii Corvini historia L. Florus: cuius nominis causam sunt qui ad fellationem referant, de qua Martialis, Corve salutator quare fellator haberis? In caput intravit mentula nulla tuum. Et Plinius lib. 10. corvos, inquit<,> ore parere aut coire vulgus credit: Aristoteles negat. Quid si ad Saturam paludem seu Satyram relatum malis? ea vero Pontina est, vigintiquatuor olim urbium locus capax, cuius meminit Vergilius Aeneid. 7. in agro autem Pontino rem gestam auctor idem Florus est, nec non A. Gellius ac T. Livius, etiamsi apud hunc Pomptino legitur, Caelius. Alii apud Florum non Satyram, sed satyriam (quatuor sillabis) avem legunt. Corviculus, diminutivum a corvo, si recte Perottus sic apud Plinium legit. vide supra in fine capitis 5.

¶ Corvus Graece [GR] a colore nigro dicitur. [GR] etiam nigrum est, Caelius ex Oppiani Scholiaste. [GR] (paroxytonum. Caelius ultimam acuit, quod placet ut differat a substantivo [GR], quod est saties: praesertim cum et alia colorum nomina in ος oxytona sint,) id est a nigro colore. vel a magnitudine capitis, [GR]. Alectoridas Persae etiam corvos vocant, Hermolaus. vide in Gallo B. [GR], Hesychius. Corvus Celtice [GR] dicitur, Plutarchus in libro de fluviis. Phalangia, ligna rotunda, (nostri [GO] vocant, quod volvendum apta sint, cylindri forma:) [GR], Hesych. Phalanx et phalangium, arancus est. [GR], Etymologus et Suidas. [GR] nomen est generale ad omnes alites carnivoras, ut vultures, corvos, ut poetarum interpretes docent. Migerus, id est corvus avis, Kiranides 1. 12. [GR], corvi, Hesychius et Varinus. [GR], genus corvi, aut columba fera, Idem. [GR], genus corvi, Idem. sed posterior haec vox corrupta videtur. de oenade ave inter columbas scripsimus.

¶ Epitheta. Loquax corvus, Ovidius 2. Metamorph. Oscen, Horatius 3. Carm. Salutator, Martialis. Phoebea ales, Silius. Phoebeius ales per antonimasian Ovidio 2. Metam. Praeterea apud Textorem, latrans, niger, nigrans, vocalis, crocitans, garrulus, querulus, vividus, increpitans, Delphicus, vilis, feralis.

¶ Aegilops malum est in angulis oculorum, quod Avicenna garab vocat, Haliabas corvum, Manardus. Mentiris iuvenem tinctis Lentine capillis, Tam subito corvus, qui modo cygnus erat, Martialis. Magi eos qui sacris iisdem initiati sunt, leones appellant: ministrantes vero corvos, Porphyrius. Germani quidam Februarium corvorum mensem vocitant, Hadrianus Iunius. Fieri nequit ut ex albo in nigrum mutatio fiat, nisi per medios colores, imo et per medias substantias. norunt hoc Chymici, per multitudinem colorum ad desideratum illud, quod caput corvi vocant, pervenientes, quum tamen in rem simpliciter albam non operentur, sed cui sit croceum aliquod admixtum, Manardus. ¶ Corvinus, adiectivum, quod ad corvum pertinet.

¶ Corone vocatur annulus quo ianua attrahitur, qui et rhoptrum, et corax, id est corvus: Vide plura in Cornice a. A cornice ave cui collum flexibile, corone in foribus per translationem dicta est, quemadmodum etiam a corvo corax, [GR], Eustathius. [GR] lignum est coracas, id est corvos habens, a quo instrumenta coquinaria suspendunt, Scholiastes in Aves Aristophanis. alii aliter interpretantur. Artemidorus mulieres quasdam Hispanicas monilia ferrea collo circundata gestare refert, quae corvos ([GR]) supra verticem incurvatos habeant, et ante frontem longius se extendant. hos ad corvos velum cum velint attrahere, ut extentum faciei praebeant umbraculum: hocque magnum ducere ornamentum, Strabo lib. 3. ¶ Lupi instrumenta sunt uncinata quibus vasa quae in puteos forte inciderunt, extrahuntur: quae Graeco vocabulo etiam harpages et harpagae vocantur: ut scripsimus in Lupo et Onagro. Sunt in belli usibus harpagae (inquit Caelius) ab Agrippa excogitatae, capiendis oblaqueandisque navibus. Ea vero sunt cubitorum quinque ligna, ferro circumplexa, fibulasque ab capite utroque praefixas continentia. uni falx ferro curvata inhaeret, alteri funes destinantur plurimi, falces machinis attrahentes, ubi in tendiculam incidit hostica navis: cui intercipienda machinula praesto et altera est: coraca vocant, id est corvum. Diades suis scriptis ostendit se invenisse corvum demolitorem quem nonnulli gruem appellant, Vitruvius 10. 29. Et rursus circa finem eiusdem capitis, De corace nihil putavit scribendum, quod animadverteret eam machinam nullam habere virtutem. Hunc locum enarrans Gulielmus Philander Castilionius, Quod dicat (inquit) corvum a nonnullis gruem vocari, venire quis possit in suspicionem, eo usos esse capiendis adversariorum machinis transferendisque in muros, cuiusmodi machina usum fuisse scribit Vitruvius capite ultimo Calliam architectum Rhodi, cum accedentem ad moenia helepolim correptam transtulit in muros. hoc ut credam facit quod apud Iulium Pollucem legatur libro 4. geranon, id est gruem, in theatro machinam fuisse, quae ex sublimi ferebatur ad rapienda corpora, ea usam Auroram cum Memnonis rapuit corpus. Sed quod demolitorem adiecisset Vitruvius, aliud esse suspicatus sum. interea cogitanti se offert mihi Polybii locus ex lib. primo quem ad hunc modum vertir Nic. Perottus, (cui nos ex codice Graeco Vaticanae Bibliothecae cum Aldinum mutilum reperissemus, versus amplius tres addidimus:) Lignea (inquit corvum describens) columna prioris inerat, longitudinis quatuor ulnarum, latitudinis palmorum trium, in eius apice rotam constituerant. huic praeterea tabulae inhaerentes scalas conficiebant, quarum latitudo erat pedes quatuor, longitudo sex ulnae. foramen autem tabulati erat oblongum et circumambibat columnam post primas statim scalae duas ulnas. habebat autem veluti sepem ad utrunque oblongum latus

genu tenus altam. in ligni extremo ferrum erat instar mallei peracutum. praeterea annulus fune alligatus, ita ut haec machina, machinis frumentariis simillima videretur. Igitur simul ac navis hostium adventabat, laxato fune scalae demittebantur, ferrum pondere ac vi ligni super hostium navim delapsum figebatur. si adversa prora erat, bini milites per scalas descendebant, duo primi praeferentes scuta, reliqui latera scutis protecti. si vero obliqua erat hostium navis, in eam ex tota pariter navi desiliebatur, Hactenus Polybius: Quae verba mire faciunt ad rem nostram. Corvorum mentio est apud Q. Curtium libro quarto, Hucusque Philander. Harpagones (inquit Plinius) Anacharsis excogitavit primus, et manus (ferreas) Pericles Atheniensis. auctor nobis est in Viris illustribus Nepos Cornelius, hisce usum ex Romanis primum Imperatorem Duillium, Caelius. Corvis et manibus ferreis hostes arripiebant ex propugnaculis, Diodorus Siculus de gestis Alexandri. Circa Hieronis navim coraces erant ferrei, qui organis emissi hostium scaphas tenebant, [GR], Athenaeus. Nominatur et apud Appianum corax cum ferreis manibus, inter instrumenta pugnae navalis. ¶ [GR], gallinaceorum summa rostra [GR], id est a nigro colore sic dicta, Hesych. et Varinus. ¶ [GR], proparoxyt. in Lexico Graecolatino vulgari corvinus exponitur, sed absque authore. [GR] quidem penanflexum piscis nomen est, cuius mentio apud Palladium in remediis adversus arborum formicas. non enim coracina pix illic, ut vulgati codices habent, sed coracinus piscis legendum, quod constat ex Geoponicis Graecis. Coracinus color memoratur Vitruvio lib. 8. cap. 3. his verbis, Ex potu fluminum quorundam pecora quamvis sint alba procreant aliis locis Leucophaea, aliis pulla, aliis coracino colore. Hunc locum enarrans Guil. Philander, Strabo (inquit) lib. 12. de Laodicensium pecoribus loquens, [GR] vocat, eiusmodi scilicet in corvis conspicitur, id est nigerrimum: (Hermolaus vertit, coracino colore.) Eum locum Georgius Tifernas non recte interpretatus est. Talis colore est, si quid intelligo, serici villosi, quod villutum vulgo dicitur. Coraxorum lanitium omnium pulcherrimum ex Turditania Hispaniae venit, Strabo lib. 3. A corvi colore lanae coraxicae dicuntur, Hermolaus. Corybas lapis quidam colore [GR] (id est nigredine saturata splendens) in Inacho fluvio nascitur, Plutarchus in libro de fluviis. [GR], Idem in Strymone fluvio: ubi similiter forte [GR] legendum. et apud Strabonem, loco iam citato a Philandro, considerandum, an rectius [GR] legeretur, quam [GR] per iota in ultima. Est colorum unus coraxis nomine, cuius Strabo lib. 12. meminit, in Laodicensis lanae praeconio. nec praeteriit lib. 8. Plinius, Caelius. sed Plinius lib. 8. cap. 48. inter lanarum differentias, Laodiceae tantum, non coraxis, meminit, ne quis fallatur. [GR], genus Scytharum, et pudendum muliebre, Hesych. et Varinus. [GR] emplastrum describitur a medicis, Galeno, Paulo et Nicolao Myrepso, a colore atro, ut apparet, dictum. recipit enim gallas et chalcitidem. ¶ Coracina sacra legimus apud Ambrosium in Pauli epistola ad Romanos, quae Coraci praestarentur, sive is intelligatur corvus, seu eius nomenclaturae deorum mutorum (multorum forte) unus, Caelius. ¶ Os acromii, id est scapulae processum ad summum humerum, Galenus [GR] nominavit. Arabes pi haoreb (vel pi algorab) id est rostrum porcinum, (legendum, corvinum,) Vesalius. Est et in scopulo utroque, in inferiore capitis eius parte exiguus acutusque processus: qui cum anchorae aut corvini rostri similitudinem referat, [GR] (scilicet [GR]) a nonnullis, ab aliis [GR] nuncupatur. quandoquidem extrema eius pars uti corvinum rostrum extenditur, Vuottonus. Destructum, id est rostrum corvi, et est quoddam additamentum, Sylvaticus. ¶ [GR] verbum, et inde composita, reperies infra in Proverbio, Ad corvos.¶ [GR], Hesychius et Varinus. ¶ [GR], id est improbe et pertinaciter quippiam flagitare: ducta translatione a corvis fores circunvolitantibus, nec discedentibus, Suidas, Hesychius et Varin. [GR], (est et [GR] apud Suidam,) [GR], Hesychius. [GR], Idem. [GR], Varin. ¶ Galli corvum (corbeau) appellant partem lapidis e muro prominentis sustinendae trabis gratia, Latini mutulum, (Germani puto [GO],) Rob. Stephanus. Scapum in botro seu uva, ramosum illud a quo acini dependent, quidam appellant, nostri [GO]: Galli grappe. hinc et vini genus indocti quidam scriptores raspatitium nominarunt, Nicolaus Myrepsus raspe antidoto 500. et alibi, nostri [GO].

¶ Coronopus, id est Cornicis pes, herba est quam et [GR] vocant, Hesychius. Vide plura supra in Cornice a. Avicenna lib. 2. cap. 568. vocat regiel algerab, id est pedem corvinum, ut reddit interpres. est autem gerab Arabice nomen commune ad cornicem et corvum. ¶ Coracion, [GR], nomen est folii sive herbae Aristoteli in Mirandis narrationibus, ut supra in D. ostendi. Coronopodem Fuchsius Germanice [GO], id est cornicis pedem interpretatur, Tragus [GO], id est corvi pedem. Hippoglosson in monte Atho frequentem herbam vulgo nominant coracobotano, hoc est corvi herbam, P. Bellonius. Rostrum corvinum herba est, quam multi consolidae speciem faciunt, sed falso. est enim herba modice pilosa, odore borraginis, vi conglutinandi pollens, Sylvaticus. Haec forte pulmonaria Plinii fuerit, quae consolidae species dici potest, et borraginem redolet, foliis hirsutis: rostrum corvinum autem dici potuit a foliorum praesertim minorum figura, ut coniicio. ¶ Corvi oculum aliqui vulgo vocant nucem vomicam, nostri [GR], quae vox potius cornicis ocellum sonare videtur. ¶ [GR], ficus arboris species Aristophani in Pacei

ubi Scholiastes docet [GR] etiam dici, quod fructus eius colore corvum referat. [GR] meminit Hermippus, hoc versu: [GR], Athenaeus. Rhaeti alpini gentianam omnium minimam, sed flore maximo calathiformi, in altissimis montibus nascentem, sua lingua [GO] id est radicem corvi appellant, nostri ab amaritudine [GO].

¶ Phalacrocorax, pyrrhocorax, et nycticorax aves suis locis describentur. Coracias, [GR], Aristoteli graculus est, ut Theodorus vertit, e monedularum genere, ab atro corvi colore dictus [GR], Hesychius. [GR], Suidas. ego utrumque locum corruptum arbitror, et lego [GR]. [GR], genus avis, Hesychius et Varinus. Corax piscis est, et alius ab eo coracinus: utrique a corvo vel nigro colore nomen. etsi coracinum quidam dictum existiment ab assiduo pupillarum motu, [GR]. Theodorus modo corvulum, modo graculum reddit. [GR], genus piscis, Hesychius et Varinus. Speusippus [GR] inter malacostraca numerat apud Athenaeum.

¶ Corvina lapis apud recentiores quosdam qui parum Latine scripserunt, in capite coracini piscis reperitur. ¶ Nugatores quidam corvinum lapidem quendam memorant, ([GO]) de quo scribam mox in d.

¶ Corvus inter sydera nominatur Proclo in libro de Sphaera, et Vitruvio 9. 7. fertur autem ab Apolline inter sydera relatus. vide infra in Proverbio Corvus aquatur. Pausanias scribit Nemesin coronam gestare, in qua corvi et fortunae parva insignia contineantur: cuius rei rationem se nescire fatetur. Relatu dignum ex Graecorum thesauris: Metellum nepotem curiosius Philagri sepulchrum extruentem, lapideum apposuisse corvum. id quum foret intuitus Cicero, in eius levitatem iocatus: Hoc, inquit, sapientius a te factum: [GR]: Volare magis te docuit quam dicere, Caelius.

¶ Propria. Corvinus nomen viri apud Horatium Carminum 3. 21. L. Valerius in Pontino agro insidente galeae satyria alite (id est corvo) adiutus est, Florus. Lucius cognominatus est Corvinus ([GR]) ab eventu, eo quod in monomachia adversus Gallum corvi auxilio usus est: Vide Suidam in [GR] et in [GR], et copiosius in [GR]. Describitur historia a T. Livio et A. Gellio lib. 9. cap. 11. Valerius Corvinus tribunus militum, sub duce Camillo reliquias Senonum persequente, adversus Gallum provocatorem solus processit. Corvus ab ortu Solis galeae eius insedit, et inter pugnandum ora oculosque Galli reverberavit: et hoste victo Valerius Corvinus dictus fuit, ut Grammaticus quidam annotavit. Idem Messala cognominatus est, quia Messanam urbem in Sicilia vicit, n. litera in l. mutata. Tiberius Caesar in oratione Latina secutus est Corvinum Messalam, quem adolescens observaverat, Svetonius. Valerii Corvini historiam persequuntur Plinius Secundus de viris illustribus cap. 29. Livius lib. 7. dec. 1. Florus lib. 1. cap. 13. Plinius 7. 48. Valerius Max. 8. 14. Gellius 9. 11. Orosius 3. 6. Eutropius 3. 1. Gellius Maximum Valerium vocat, Florus Lucium, alii quidam Marcum. Quis ignorat diremptos gradibus aetatis floruisse hoc tempore Ciceronem, Hortensium, etc. et proximum Ciceroni Caesarem, eorumque velut alumnos Corvinum ac Pollionem Asinium? Velleius Paterculus. ¶ Retulit mihi quidam fide dignus, quod corvi a temporibus quorum non extat memoria, hoc est plus quam per centum annos, in turri quadam mansuerunt apud civitatem Galliae quae Corvatum vocatur, Albertus in Aristot. de hist. anim. 9. 20.

¶ Opuntius quidam Iuscus [GR] cognominabatur. erat enim homo rapax et deformis: vel, quia rostrum (os) magnum habebat, Scholiastes in Aves Aristophanis. Ulysses ab Lycophrone corax dicitur, hoc est corvus, [GR]. quoniam aetate iam fessus interiit, ab Telegono interemptus, quem ex Circe susceperat, cuius rei vel Oppianus commeminit, Caelius ex Isacio Tzetze Scholiaste Lycophronis. Orthopolidis filiam Chrysorthen, ut putant, Apollo compressit: et ex ea natus puer Coronus est appellatus. Coronis filius Corax fuit, sine liberis mortuus, Pausanias in Corinthiacis. Coracis aurigae cuiusdam meminit Ammianus Marcellinus libro 14. Corax Ithacus quidam fuit, a quo denominata est Coracospetra, ut mox dicemus. ¶ Corax et Tisias Siculi dicendi praecepta condiderunt, Caelius. Et alibi, Corax rhetoricae initia propagavit, (quod et Suidas testatur,) hic praepotens fuerat apud tyrannum Hieronem. quo vita functo, quum eandem requireret potentiam Corax, videretque populum [GR], nec tyrannidem ulterius pati, in concione orationis artificiosae rudimenta deprompsit. Discipulum habuit Tisiam, Perottus. Vide plura in Onomastico nostro. Ab hoc natum ferunt adagium, Mali corvi malum ovum, quod infra explicabitur in h. Cicero etiam tertio de Oratore rhetorem quendam Coracem cognominat, sed metaphorice, ut supra citavimus ab initio Philologiae. Corvi rhetoris stupidi meminit Seneca in secunda Suasoria. Hic est Corvus, inquit, qui cum tentaret scholam Romae, summo illi, qui Iudaeos subegerat, declamavit controversiam, de eaque apud matronas disserebat, liberos non esse tollendos. ¶ Calondas (Callonides a Plutarcho vocari videtur, in libro de iis qui a Deo fero puniti sunt, Gyraldus) quidam Corax cognominatus, Archilochum in bello occidit, Caelius. Archilochum poetam quidam nomine Corax, interfecit: quem, cum oraculum ei dixisset [GR]: id est, Exi de templo, ferunt respondisse, At innocens sum rex. [GR]. id est, cominus cum occidi, quemadmodum lex iubet, Heraclides in Repub. Pariorum Iusto Vulteio interprete. sed quum obscurum sit

illud Coracis responsum, locum corruptum esse suspicamur: et forte legendum, [GR] (vel tale quid,) [GR]. Quod autem in bello a Calonda, Corace cognominato, interemptus sit Archilochus, Suidas etiam refert: et pluribus Gyraldus in historia poetarum. ¶ Corax dictus fuit frater Tyburti, a quo oppidum Volscorum cognominatus est, Perottus Hic cum fratre Catillo oppidum Tybur in Italia constituit, authore Servio apud Vergilium in illud Aeneid. 7. Tum gemini fratres Tyburtia, etc. sed codices emendatiores habent Coras. ¶ Author incertus in Anthologio Graecorum Epigrammatum iocatur in hominem deformem, quem magnam simiam et Coraca cognominat, ex quo Hermione Hermolyci filia, similes scilicet parenti filios complures [GR] (et [GR], sic vocat a multitudine, quasi gregem simiolarum, filiorum Hermionae, et nepotum Hermolyci) pepererit. neque id mirum ait, deformes et nigros e Corace natos, cum Iupiter in Cygnum candidissimam alitem mutatus, Helenam et Dioscuros e Leda pulcherrimam sobolem susceperit.

¶ Corax nomen fuit unius ex equis Chleosthenis Epidamnii, ut scripsimus inter propria equorum nomina. nostri etiam equum colore nigrum [GO], id est corvum vulgo vocitant. Corax unus e canibus Actaeonis apud Aeschylum, Pollux.

¶ Loca Laodiceae proxima oves optimas ferunt, ex quarum lana Coraces (Graece est, lanae sunt praestantes, non solum mollitie, verum etiam [GR], id est colore atro) maximum proventum capiunt, Strabo lib. 12. ¶ Coraxi, [GR], genus Scytharum, Hesych. et Varinus, Plinius 6. 5. et Pomponius lib. 1. Colchidis regionis populos esse scribunt: Stephanus gentem esse Colchorum [GR], (sic habet codex impressus,) authore Hecataeo in Asia: unde Coraxicus murus et Coraxica regio dicatur. Iuxta eosdem pars Tauri montis Corax (alias Coraxis) appellatur: Plinio Coraxibus lib. 5. cap. 27. Coraxis apud alios memoratur mons, qui a Septentrione Colchidem claudit: et Corax fluvius qui ex eodem (vel ex Caucaseis montibus) oritur. Corax montis nomen in Sarmatia Europae apud Ptolemaeum: Stephano mons est inter Callipolim et Naupactum, cuius meminerit Polybius lib. 20. gentile Coracius. Aetoli latus Parnasi incolunt iuxta Corvum. sic enim montem Aetolium appellant, Strabo lib. 9. ¶ Coracii regio appellatur in Mediterraneis Arabiae, ubi maxima Indicarum arundinum copia nascitur, Strabo lib. 16. ¶ Corax vocabatur locus supplicii in Thessalia, ut dicemus infra in Proverbio, Ad corvos. ¶ [GR] mons Europae in Nicandri Theriacis. ¶ De corvorum portu in Oceani Germanici vel Britannici littoribus, sito, infra inter auspicia scribemus. ¶ Coraconnesus, [GR], insula quaedam Stephano, cuius meminisse ait Alexandrum tertio Libycorum. Ubi Ladon Arcadiae fluvius prorumpit in Alpheum, Corvorum insula locus appellatur, Pausanias in Arcadicis. ¶ [GR] in fine Odysseae Ν. ubi Scholiastes innominatus docet, hunc locum in Ithaca sic dictum esse, quod sibi Corax inter venandum a petra delapsus obierit, propter quem casum mater eius Arethusa seipsam strangularit, et fonti in Ithaca nomen dederit, ut filius saxo. sed huius nominis fontes etiam alibi sunt, in Syracusis, in Smyrna, in Chalcide, et Argis. Eadem fere apud Hesychium legimus. [GR], vox enuncianda [GR], unde gentile [GR] voce composita, (vel [GR], ut Stephanus habet) sic dictus est locus in Ithaca (quod et Stephanus scribit) ab incola quodam Corace, qui inter venandum leporem persequens, ab eo loco praeceps delapsus est, Eustathius. ¶ Coracesium, [GR], locus in Cilicia, cuius incolarum improbitas notatur, Eustathius. sunt qui partem Tauri montis esse doceant. Primum Ciliciae castellum est Coracesium, in petra praerupta positum, Strabo.

¶ b. Cincinni eius condensi et nigri veluti corvus, Canticorum 5. Apud Apuleium de deo Socratis, vulpes astute corvum laudat, his verbis: Quantum ad decorem pluma mollis, caput argutum, rostrum validum. iam ipse oculis perspicax, unguibus tenax, etc.

¶ c. Corvus in superliminari, Sophoniae 2. interprete Hieronymo. sed melius Munsterus, Desolatio erit in poste eius. Hebraice enim non oreb, id est corvus legitur, sed horeb, id est vastitas et desolatio. Noctua et corvus habitabunt in ea, Esaiae 34. hoc est, desolata reddetur. Corvorum pullis dat escam invocantibus eum Deus, Psalm. 147. Corvo Deus praeparat escam suam dum pulli clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeat cibos, Iob. 38. Considerate corvos, qui non serunt neque metunt: quibus non est penuarium neque horreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos praestatis volucribus? Lucae 12. Oculum qui subsannat patrem, et vilipendit doctrinam matris, hunc eruent corvi torrentis, (orebe nahal,) devorabuntque ipsum pulli aquilae, Proverb. 30. [GR], Aristoph. in Thesmophoriaz. Mentior at si quid, merdis caput inquiner albis Corvorum, Horatius Serm. 1. 8.

¶ d. Corvi et picae homines (voce) imitantur, retinentque memoriam corvum quae audierint, Porphyrius lib. 3. de abstinentia ab animatis. Nugatur quidam corvinum quendam lapidem appellari ([GO] vulgo) qui gestatus invisibiles faciat, et ab ignium aquarumque nocumentis praeservet. reperiri illum in nido corvi: si quis subrepta inde ova elixaque in eundem reponat. hoc enim animadverso corvum parentem avolare, et lapidem (vel radicem) adferre, qui suo contactu ovis pristinum vigorem et cruditatem restituat. Sunt qui cornicem variam nido suo herbam vel radicem imponere nugentur, cuius beneficio non videantur, et gestantes quoque homines reddantur invisibiles.

¶ g. Cor corvi gestatum ad inhibendum somnum aliqui efficax esse putant, ut Fernelius annotavit.

¶ h. A Noe diluvii tempore corvus primum emissus est, et reversus: deinde columba, ut Geneseos octavo legimus: et recitatum est supra in Columba h. ex Io. Tzetze. Succurrit in hac volucre (corvo) fabulas poetarum cum sacra historia convenire, apud illos a Phoebo, apud nostros a Noeo ex archa aquae gratia dimissa, ac eius contumacia utrobique accusata, Volater. ¶ Dion in Pompeii rebus scribit populi clamore dissono supervolantem corvum gravius ictum decidisse [GR], Caelius. Titus Imperator cum in Isthmiis aliquot Graecorum civitatibus libertatem donasset, ea per praeconem promulgata, prae immensa gaudentium magnitudine accidit, ut corvi qui forte supervolabant in ipsum deciderent stadium, aere diviso. Nam cum vox permagna aeditur, ipsius vi disiunctus aer nullam volantibus firmitatem exhibet: unde aves tanquam ad inane pervenerint delabuntur. aut certe a clamoris ictu, tanquam sagitta quadam fauciae, exanimes concidunt. Potest et quidam aeris, sicut et pelagi vortex esse, qui violento circumagat impetu, Plutarchus in vita T. Quintii Flaminii. ¶ L. Valerius in singulari pugna adversus Gallum provocatorem a corvo galeae eius insidente adiutus, victoria potitus est, et ab eventu Corvinus cognominatus. Vide supra inter Propria. ¶ Corvi deferebant panem et carnes Eliae prophetae mane ac vesperi, et de torrente Carith bibebat, Regum 3. 17. Paulus primus anachoreta ministros sibi et familiares corvos in eremo habuit, Textor. Meginradum quendam eremitam apud Helvetios eo in loco qui etiamnum Eremus appellatur, circa tempora Caroli Magni, duo latrones occiderunt. eos Tigurum usque a corvis persequentibus infestatos, eoque argumento deprehensos poenam dedisse e vulgo aliqui credunt, et inde adhuc durare insigne domus in quam diverterant. Historias quasdam de corvis, infra etiam inter auspicia reperies.

¶ Corvos duos (vel aquilas, secundum alios) a Iove dimissos, unum ab ortu, alterum ab occasu, Delphis convenisse fabulantur. quare illic medium totius orbis constituunt, et telluris umbilicum appellant, Strabo lib. 9. refert autem fabulam Pindarus. ¶ Corvum ex albo in nigrum ab irato ei Apolline mutatum fabulantur, ut supra in B. retuli. In pugna gigantum contra deos, Apollo in corvum mutatur apud Ovidium 5. Metam. ¶ [GR], Aristophanes in Avibus. irridet autem tibicinem quendam tanquam nigrum, qui corvum nimirum repraesentabat. Habebant autem tibicines phorbia, id est pelliculas quasdam circa os, ne labia eorum laederentur.

¶ Auspicia ex corvorum aliquo facto, aut volatu, aut voce. ¶ Qui animalium vaticinorum animas sibi adsciscere volunt, praecipuas illorum partes vorant, ut corda corvorum aut accipitrum: et sic animam eorundem in se recipiunt, quae dei instar futura eis praesagit, Porphyrius lib. 2. de abstinendo animatis , Ave nigrae inauspicatae sunt, ut cornix, corvus, Scoppa. ¶ Artemidorus portum quendam in Oceani (Germanici vel Britannici) littoribus esse scribit, quem duorum corvorum vulgo nominent. in eo quidem duos apparere corvos, dextris albicantibus alis. Qui igitur ulla de re controversantur, illuc accedere, in sublimi loco posita tabella, utrinque seorsum in ipsa lagana collocare . ipsas dehinc advolantes alites partim commanducare, partim dissipare. cuius autem lagana dissipentur, illum victorem evadere. Haec quidem fabulosius memorat, Strabo lib. 4. ¶ Corvos aurum corrosisse velut dirum malique portenti procuratum fuit, Alexander ab Alex. Clitodemus in Attica historia inquit, cum Athenienses classem iam Siciliam versus instruxissent, infinitam corvorum multitudinem provolasse Delphos, et mutilasse quasdam simulacri (Minervae aurati) partes, aurumque ab eo rostris detraxisse. Addit idem, hastam fregisse corvos, et noctuas, et quicquid ad imitationem fructuum autumnalium erat ad palmam (aeneam ab Atheniensibus dedicatam, ut et Minervae simulacrum) effictum, Pausanias in Phocicis. Inter caetera portenta quae expeditionem Atheniensium in Siciliam praecesserunt, hoc etiam accidit. In Delphis Palladis aureum simulacrum aeneae palmae superpositum stabat, quod Athenienses pro re bene ac feliciter adversus Medos gesta constituerant. Hoc diebus plurimis corvi rostro unguibusque petentes quodammodo lacerare conabantur, ac palmae fructus qui ex auro fabricati erant, partim vorantes absumpsere, partim vi convulsos deiecerunt, Plutarchus in Nicia. Idem in libro, De eo quod Pythia non amplius carmine respondeat, Quo tempore (inquit) Athenienses cladem a Siculis acceperunt, Palladii (id est Palladis) simulacri scutum corvi tundebant, ([GR], mutilabant.) Alexander Magnus Babylonem ingressurus, contemptis Chaldaeorum monitis, propinquus iam complures altercantes seque mutuo ferientes corvos aspexit, ex quibus nonnulli penes ipsum delapsi sunt. Ipse paulo post in urbe vita defunctus est, Plutarchus in eius vita. Cum Marius Romae perniciosissimam seditionem (qua plurimo sanguine pugnatum est inter ipsum et Syllam) moliretur, inter caetera divinitus aedita signa, tres corvi pullos in viam productos devorarunt, eorumque reliquias intra nidum retulerunt, Idem in vita Syllae. Marco Ciceroni mors imminens auspicio praedicta est. cum enim in villa Caietana esset, corvus in conspectu eius horologii ferrum loco motum excussit: et protinus ad ipsum tetendit, ac laciniam togae eo usque morsu tenuit, donec servus ad occidendum eum milites venisse nunciaret, Valerius. Iuxta Ararim flumen situs est mons Lugdunus. in eo Momorus et Atepomarus imperio pulsi a Sesironeo, civitatem condituri dum fundamenta fodiunt, derepente corvi apparuerunt, et circunvolitando arbores circunquaque repleverunt. Quamobrem Momorus auspiciorum peritus urbem Lugdolum nominavit. Lugos enim Celtica lingua corvum sonat. dulon vero (forte dunum, quae vox aliarum etiam civitatum quarundam nominibus adiicitur) excellentem, ut tradit

Clitophon lib. 13. Ctiseon, Plutarchus in libro de fluviis. L. Sylla, Q. Pompeio coss. Stratopedo, ubi senatus haberi solet, corvi vulturem tundendo rostris occiderunt, Iul. Obsequens. Contractis ad Bononiam triumvirorum copiis, aquila tentorio eius supersedens, duos corvos hinc et inde infestantes afflixit, et ad terram dedit, notante omni exercitu. futuram quandoque inter collegas discordiam talem, qualis secuta est, ac exitum praesagiente, Svetonius in Octavio Augusto.

¶ Cum Metellus pontifex Maximus, Thusculanum petens iret, corvi duos in os eius adversum veluti iter impedientes advolaverunt: vixque extuderunt ut domum rediret. insequente nocte aedes Vestae arsit, quo incendio Metellus inter ipsos ignes raptum Palladium incolume servavit, Valerius. Alexandro Magno Hammonis oraculum per deserta et arenosa loca adeunte, quum ductores iam errare coepissent, dispersis ex ignoratione comitibus, corvos (duos, Strabo lib. 17.) qui praevolantes eis iter monstrarent, et tardius subsequentes praestolarentur, apparuisse constat. Quod vero longe mirabilius est, tradit Callisthenes, noctu palantes cantu ac vocibus ad sequenda comitum vestigia revocasse, Plutarchus in vita Alexandri. Tempore quo apud Pharsala hospites Mediae periere, corvi locis Athenarum Peloponnesique defuerunt, quasi sensum haberent aliquem, quo inter se rerum eventa significarent, et moverentur, Aristot. Ex quo Plinius sic transtulit, Corvi in auspiciis soli videntur intellectum habere significationum suarum. nam cum Mediae hospites occisi sunt, omnes e Peloponneso et Attica regione volaverunt.

¶ Arabes corvos audiunt, (vel intelligunt: [GR],) Porphyrius de abstinendo ab anim. lib. 3. Avium voces usque adeo variae sunt pro diversis earum affectibus, ut earum varietatis differentias omnes observare difficillimum foret. itaque cornicis et corvi vocum differentias aliquot augures observarunt, reliquas tanquam supra hominis captum reliquerunt, Ibidem. Oscines aves Appius Claudius esse ait, quae ore canentes faciant auspicium, ut corvus, cornix, Festus. Oscinum tripudium est quod oris cantu significat quid portendi, cum cecinit corvus, cornix, etc. Idem. Oscinem corvum prece suscitabo Solis ab ortu, Horat. Carm. 3. 27. Ab ortu enim Solis, inquit Acron, prospera corvi omnia sunt, adversa ab occasu. Si ab ortu clara voce occinuerint, praesentem felicitatem: contra vero ab occasu exitium apportant, Alexander ab Alex. Agmen corvorum in futurum excidium retulerunt augures, ut et aliarum quae cadaveribus vescuntur, vulturum, graculorum, milvorum, aquilarum, cornicum, Niphus. Apud Indos quaedam regio est, quae dicitur nunc Pharcelos, ubi corvorum magna multitudo periit: ad quam postea rediisset longe maior multitudo, desolationem regionis, et incolarum interitum significavit, Idem. Ut vulturum et aquilarum, sic et corvini generis unum in locum congregatio, mortes significat et vastitates futuras. Retulerunt quidem nobis multi fide digni aliquando multos corvos apparuisse in castro superioris Sveviae, quod Ruffum castrum vocatur, ita ut numerus corvorum muros et tecta domorum operire videretur: et subito mortuum fuisse comitem, qui princeps castri erat, corvosque recessisse: unde vulgo dicebatur corvos animam eius abduxisse, Albertus in Aristot. de hist. anim. 9. 36. Pessima corvorum significatio, cum glutiunt vocem velut strangulati, Plin. Corvus vel cornix glocitans (crocitans) per 12. signa Zodiaci, Luna in eis existente, quid significent, explicat Niphus libro 1. de auguriis tabula 6. Tiberius Gracchus cum ad res novas pararetur, auspicia domi prima luce pretiit: quae illi perquam tristia responderunt. et ianua egressus, ita pedem offendit, ut digitus ei decuteretur. tres deinde corvi in eum adversum occinentes, partem tegulae decussam ante ipsum protulerunt. quibus omnibus contemptis a Scipione Nasica pontifice Maximo decussus Capitolio, fragmento subsellii ictus procubuit, Valerius. Picus et cornix est ab laeva, corvos porro ab dextera, Plautus Asin. Non temere est, quod corvos cantat mihi nunc ab laeva manu, Simul radebat pedibus terram, et voce crocitabat sua, Euclio apud eundem in Aulularia. Quid augur? cur a dextra corvus, a sinistra cornix faciat ratum? Cicero 1. de divin.

¶ In ditione Carthaginensium aiunt duos corvos circa Iovis templum perpetuo manere, nec usquam alio volare, et alterum ex eis anteriorem colli partem habere albam, Aristot. in Mirabilib. ¶ Corvi Romae publice sepulti historiam recitavi supra in D.

¶ Corvum sacrum et Apollinis pedissequum esse dicunt: idcirco divinationibus praeditum fatentur, eiusque clamori dant operam, qui avium sedes, et clangores, et volatus ipsarum a dextra ac sinistra cognoscunt, Aelianus. Graeci corvorum Apollini sacrum esse dicunt, Plutarchus in libro de Iside et Osir. est enim avis nigra, qui color tenebrosae nocti convenit: nam et cygnus eidem deo sacer est ob diei candorem, ut scribit Eustathius, et Varinus in [GR]. Cum duo praestabiles colores piceus ac niveus forent, quibus inter se nox cum die differunt, utrunque colorem suis Apollo alitibus condonavit, corvo nigrum, cigno autem album, Apuleius de Socratis daemonio. Corvus et accipiter hominibus Apollinis sententiam nunciant, Porphyrius lib. 3. de abstinentia ab animatis. Corvi apud veteres figura significare putabantur cantu et volatu. inde Phoebo aves dicatae deo divinationis: ex eoque a Silio Italico Phoebea ales corvus nuncupatur, Grapaldus. Corvus ab Ausonio Phoebeius oscen dicitur. At Phurnutus corvum a Phoebo ait alienum esse, quod vel ipso colore profanus ac impurus sit habitus, id est [GR]: illique potius cycnum avem attribuit, quod is avium maxime sit musicus et candidissimus, Gyraldus. Apollo cum gigantes diis bellum inferrent, in corvum mutari voluit, tanquam in avem scilicet sibi sacram. ¶ In Thessalia ad Pagaeaticum sinum

corvi erant Soli sacri, ut meminit Scholiastes Aristophanis in Plutum. ¶ Quod si animantium cruore afficiuntur superi, cur non mactatis illis canes, corvos, etc? Arnobius contra gentes.

¶ Apologum corvi et vulpis Apuleius describit in libro de deo Socratis. Vide infra in proverbio, Si corvus posse tacitus pasci: et alium apologum in proverbio Corvus serpentem.

¶ PROVERBIA. Corvus albus: vide supra in B. ¶ Corvus aquat ([GR], Suidas, Hesych. et Varinus:) dici solitum ubi quis non citra negotium, citraque ingenium consequeretur ea quae cuperet. Aut ubi quis rem novis artibus tentaret efficere. Dictum ab apologo de corvo quum sitiret, congestis lapillis aquam ex imo fundo in summam vasis oram evocante. quod Plinius ut rem gestam memorat lib. 10. cap. 43. Sed probabilius videtur, ut adagium referatur ad eam fabulam quam Fastorum libro 2. narrat Ovidius ad hunc modum,

Forte Iovi Phoebus festum solenne parabat,
Non faciet longas fabula nostra moras:
I mea, dixit, ne quid pia sacra moretur,
Et tenuem vivis fontibus adfer aquam,
Corvus inauratum pedibus cratera recurvis
Tollit, et aereum pervolat altus iter.
Stabat adhuc ficus duris densissima pomis:
Tentat eam rostro, non erat apta legi.
Immemor imperii sedisse sub arbore fertur,
Dum fierent tarda dulcia poma mora.
Iamque satur, nigris longum capit unguibus hydrum:
Ad dominumque redit, fictaque verba refert,
Hic mihi causa morae vivarum obsessor aquarum,
Hic tenuit fonteis officiumque meum.
Addis ait culpae mendacia Phoebus, et audes
Fatidicum verbis fallere velle deum?
At tibi dum lactens haerebit in arbore ficus,
De nullo gelidae fonte bibantur aquae.

Proinde proverbium mihi magis videtur convenire in cessatorem, Erasmus. Ego non aquat, sed aquatur potius verbo deponente dixerim. Corvus Apollinis tutela usus (inquit Higinus in Hydra) eo sacrificante missus ad fontem aquam puram petitum, vidit arbores complures ficorum immaturas: eas expectans dum maturescerent, in arbore quadam earum consedit. Itaque post aliquot dies coctis ficis et a corvo compluribus earum comesis, expectans Apollo corvum, vidit eum cum cratere pleno volare festinantem. Pro quo admisso eius dicitur (quod diu moratus sit Apollo, qui coactus mora corvi, alia aqua est usus) hac ignominia eum affecisse, ut quandiu ficus concoquerentur, corvus bibere non possit, ideo quod guttur habeat pertusum illis diebus. Itaque cum vellet significare sitim corvi, inter sidera constituit crateram, et supposuit hydram quae corvum sitientem moraretur. videtur enim rostro caudam eius extremam verberare, ut tanquam non sinat se ad crateram transire. Per aestatem corvus exarescit siti confectus, eum clamore ultionem testari fama est, cuius causam afferunt, quod cum ad aquationem eum famulum suum Apollo misisset, ille magna segete inventa adhuc viridi, investigare volens granum frumenti, expectans ut maturuisset, mandatum domini neglexit: quam ob rem siccissimo anni tempore siti affectus, suae morae dat poenas. Hoc fabulae simile videtur, Aelianus. Corvi avium soli pullis suis potum ministrant (forte, non ministrant,) mento (gutture) eis statim a coitu dehiscente. quod veteris cuiusdam peccati culpa eis accidere fama est. nam cum Coronis in Tricca Aesculapium pareret, Corax aquari iussus re neglecta, libidini indulgebat, ([GR]. malim [GR], id est nimiam moram trahebat.) Quamobrem iratus Apollo convertit eum in avem atram et absque potu rostrum ([GR]) ei excrescere fecit: quae res pulli est molestissima, Paraphrastes Oppiani lib. 1. de aucupio. ¶ Dat veniam corvis, vexat censura columbas, Iuvenalis Satyra 2. vide in Columba h. Corvum delusit hiantem, dictum est ab Horatio (2. Serm. Sat. 5.) in eum qui captatorem suum arte frustratus fuerat. Plerunque (inquit) recoctus Scriba ex quinqueviro corvum delusit hiantem. Loquitur de Corano, qui Nasicae socero, spe testamenti per dolum ostentata, moriens, nihil praeter plorare reliquit. Videtur autem hoc adagium effictum, et imitatum ad illud Graecorum, [GR]: id est Lupus hiat. Ut itidem dicere liceat, Lupum delusit hiantem: et [GR], id est Corvus inhiabat, Erasmus. Corvi lusciniis honoratiores, [GR]: Cum indocti doctis praeferuntur, improbi probis, blaterones eloquentibus, rapaces ac furaces cordatis et integris viris. Aut cum plus tribuitur improbitati et audaciae, quam eruditioni ac sapientiae, Erasmus. ¶ Inter Ledaeos ridetur corvus olores, Martialis lib. 1. ¶ Mali corvi malum ovum, [GR]: apre usurpabitur quoties a malo praeceptore discipulus malus proficiscitur: ex improbo patre filius improbus: ex patria illaudata vir illaudatus: denique facinus sceleratum ab homine scelesto. Metaphoram alii referunt ad naturam animantis, quae nec ipsa est idonea cibis humanis, nec ovum parit ad quicquam utile. Sunt qui dicant fieri, ut corvorum pulli parentes ipsos devorent, si forte non pascant illos ad satietatem, (vide ex Aeliano, supra in D.) et hinc ductum adagium. Alii (ut Suidas et Varinus) malunt ad huiusmodi fabulam referre: Corax quidam primus Syracusis, (de quo supra inter propria nomina diximus) post mortem Hieronis, instituit artem rhetoricen mercede profiteri. Cum hoc adolescens quidam Tisias hac lege pactus est, ut tum demum mercedem persolveret, ubi iam artem perdidicisset. Dein ubi iam arte cognita praemium reddere cunctaretur, Corax in ius discipulum vocat. Ibi iuvenis huiusmodi dilemma proponit. Percontanti quis esset artis finis, ubi Corax respondisset, persuadere dicendo: Age (inquit) si persuadeo iudicibus me nihil debere, non reddam, quia vici causam: sin minus persuadeo, non reddam, quia non perdidici artem. At Corax Tisiae dilemma tanquam vitiosum et antistrephon, in discipulum retorsit, ad hunc modum; Imo (inquit) si persuades, dabis, quia tenes artem, et debes

ex pacto: sin minus, dabis, quia sententiis iudicum damnatus. Quod commentum tam vafrum, tamque callidum ubi iudices audissent, admirati versutiam adolescentis, succlamarunt, [GR]. Sunt qui narrent hoc succlamatum a corona circunstantium, cum alter alteri litem intenderet, Huiusmodi ferme leguntur in Prolegomenis in Hermogenis Rhetoricen, Haec Erasmus. adiicit idem ex A. Gellio simillimam per omnia historiam de Protagora Rhetore et Enathlo eius discipulo, quam a L. Apuleio etiam in Floridis describi ait. Tappius idem proverbium tanquam Germanis quoque iisdem verbis usitatum refert: [GO]: et eiusdem sententiae hoc, [GO]. ¶ Volantia sectari, [GR], apud Aristotelem lib. 3. [GR], de vehementer obscuris, et quae difficillimum sit pervestigare. Cui non dissimile est illud, Est aliquid quo tendis, et in quod dirigis arcum? An passim corvos sequeris, testaque lutoque? de iis qui nullum certum vitae scopum sibi proponunt, sed ex tempore vivunt, ad quamvis occasionem mutabiles, Erasmus. Plato in Eutyphrone, [GR]; id est, Quid autem volantem quempiam insectaris? Eundem sensum habet proverbium, Aves quaeris. ¶ Si corvus posset tacitus pasci. Si brevis apologus autore Fabio paroemiae genus est, cur non illud etiam proverbiis annumeremus, quod scripsit Horatius: Sed tacitus pasci si posset corvus, haberet Plus dapis, et rixae multo minus invidiaeque. Quidam existimant mutuo sumptum ex Apologo, quem in libro de deo Socratis refert Apuleius, de corvo praedam nacto, quam vulpes ita intercepit, dum arte persuadet illi, ut canere incipiat. Quadrat in eos, qui si quid bonae rei nacti sunt, continuo iactant ostentantque, atque ad eum modum efficiunt, ut alii tum obsistant, quo minus eiusmodi plura commoda nanciscantur, tum quae nacti sunt intervertant, Erasmus. ¶ Corvus serpentem, [GR], ubi quis suo ipsius invento perit. sumptum ex apologo quodam Aesopi. Corvus esuriens serpentem in aprico dormientem conspicatus rapuit, a quo morsus periit. Cognatum ei quod alias retulimus, Cornix scorpium. Torquere licebit et in hominem ob edacitatem periclitantem: veluti Diogenes Cycnus comeso polypo crudo periit, Erasmus. ¶ Ad corvos, [GR]: id est, Abi ad corvos, perinde valet quasi dicas, abi in malam rem atque in exitium. [GR]; id est Apage ad corvos, quis est qui pepulit hostium? Aristophanes in Nubibus. Rursum in Pluto, [GR] id est, An non ad corvos? Iterum in eadem fabula, [GR.] id est, Ocynus hinc in corvos abeas. Reperitur apud hunc poetam et aliis plerisque locis. Plutarchus in commentario quem scripsit adversus Herodotum, taxat eum, quod Isagoram ad Cares, velut ad corvos relegarit: id est, quod eum Carem fecerit. Zenodotus scribit in Thessalia locum esse quendam, cui nomen inditum Corvis ([GR], ut recentior quidam annotavit,) in quem nocentes praecipites dabantur. atque huius adagii Menandrum etiam meminisse. Quosdam autem originem adagionis ad huiusmodi quandam historiam referre. Boeotiis quondam Arnam incolentibus oraculo praedictum est, futurum ut e finibus expellerentur, simulatque corvi albi apparuissent. Evenit deinde ut adolescentes aliquot per lasciviam et temulentiam corvos, quos ceperant, gypso oblitos rursum emitterent. Quos ubi vidissent volantes Boeotii, recordantes oraculum, arbitrati adesse tempus, quo forent suis e sedibus eiiciendi, summopere perturbati sunt. Caeterum adolescentes territi et ipsi tumultu, profugerunt, ac locum quendam sibi mercati sunt, cui nomen Coracon, id est Corvorum. Contigit aliquanto post ut Aeoles eiectis Boeotiis, Arnam occuparent. apud quos hic deinde mos receptus, ut maleficos relegarent in eum locum, cui nomen erat Corvi. (Vide supra in B. et in Lexico Varini in [GR].) Aristophanis interpres paulo diversius hanc recenset historiam: nempe Boeotiis aliquando a Thracibus subversis ac profligatis respondisse deum, ut ibi sedem figerent, ubi corvos albos conspexissent. conspexisse autem in Thessalia iuxta sinum Pagaeaticum circumvolantes corvos quosdam Soli sacros, quos pueri per lusum gypsatos dimiserant. Boeotii vero rati iam perfectum oraculi symbolum, inibi sedem constituerunt. Sunt qui paroemiam ad corvorum volatum referant, quod in desertis fere locis volitare consueverint, (et observare cadavera, Scholiastes in Plutum Aristophanis.) Ut proverbium conveniat cum illo, in extremas solitudines publicitus deportandum. Euripides in Hecuba, [GR]; Stratonicus citharoedus apud Athenaeum lib. 8. detorquet in cantorem (psalten) quendam. is quum ei nescio quid molestus esset, [GR], inquit, [GR], depravata per iocum voce [GR] pro [GR], Haec omnia Erasmus. [GR], Hipparchus apud Athenaeum. [GR], Aristophanes in Acharnensibus. Eiusdem Scholiastes in Ranas, cum Bacchus dixisset [GR], locum ait Athenis fuisse hoc nomine, in quem aliqui supplicii causa abiicerentur. [GR]; Aristophanes apud Pollucem lib. 8. [GR] verbum compositum est, pro [GR], hoc est [GR], unde etiam nomen [GR] sit, Suidas, Etymologus sic [GR] pro [GR], etc. epsilo initiali abiecto, et Eustathius. [GR]: hoc est, ne me reiicias aut detesteris, Varinus. [GR], Idem. Germani etiam malum et exitium imprecantur per corvos: [GO]: hoc est, Corvi te devorent. ¶ Eleganter dictum est a Diogene Cynico, [GR]. id est, satius esse ad corvos devenire quam ad adulatores, quod hi et vivos et bonos etiam viros devorarent, Athenaeus: ex quo Erasmus transtulit in proverbio, Ad corvos. [GR]

[GR], Epictetus. Est autem scita collusio vocum [GR] et [GR]: et quoniam balbutientes pro litera rho, lambda pronunciare solent, Sosias servus apud Aristophanem in Vespis narrans somnium suum, inter caetera ait se vidisse [GR]: (ubi Scholiastes, Traducit, inquit, Cleonem tanquam rapacem, et improbum, et adulterum.) [GR]. et mox subdit, coniiciendum esse, [GR]. Similis allusio etiam inter [GR] et [GR] est, qua utitur Anaxilas apud Athenaeum, his verbis: [GR], etc.

¶ Cum vir optimus (opulentus) obit, inquit in Emblematis Alciatus, Maxima rixa oritur: tandem sed transigit haeres, Et corvis aliquid vulturibusque sinit. ¶ Eiusdem Emblema quod inscribitur, Iusta ultio. Raptabat volucris captum pede corvus in auras Scorpion, audaci praemia parta gulae. Ast ille infuso sensim per membra veneno, Raptorem in stygias compulit ultor aquas. O risu res digna. aliis qui fata parabat, Ipse perit: propriis succumbuitque dolis. Atqui proverbium, Cornix scorpium, non corvo sed cornici, eam historiam tribuit.

DE CORVIS AQUATICIS.

DE CORVO aquatico multa iam scripsimus inter Mergos maiores. Mergi sunt nonnulli, quos cervos (lego corvos) aquaticos vocant, Servius. Hispanis hodieque mergus cuorvo marino appellatur. Georg. Agricola corvum aquaticum Germanice ad verbum interpretatur [GO]. Idem, Corvi aquatici (inquit) hybernis temporibus se conferunt ad lacus aut fluvios qui frigore non congelant. Corvus aquae, id est macha, Avicenna de animalibus lib. 8. Aristoteles corvum aquaticum magnitudine ciconiae esse scribit, cruribus brevioribus, palmipedem, natantem, colore nigrum: arboribus insidere et nidulari in iis unum ex hoc (palmipedum) genere. Haec descriptio convenit avi, quam nostri scharbum appellant, cuius historiam et figuram inter Mergos requires. Ubi et Morfex avis aquatica nigra palmipes, etc. a nobis describitur, eiusdem cum scharbo generis ut apparet. utraque in arboribus nidificat. Corax, avis est palmipes, Varinus. Niphus hunc Aristotelis corvum aquaticum, vulgo corvum marinum dici scribit. Plinius corvos aquaticos naturaliter calvere, et inde nomen eis apud Graecos esse docet. unde apparet phalacrocoracem Graecorum posteriorum Aristotele (nam apud Aristotelem hoc nomen non invenitur. coniicimus autem eum quem corvum vocat aquaticum, vel palmipedem eundem phalacrocoraci esse) a Plinio corvum aquaticum transferri. Robertus Stephanus phalacrocoracem Gallice interpretatur, ung corbeau d’eau, ung cormorant, corbeau pescheret. In Burgundia vocari audio avem quandam crot pescherot, id est corvum piscatorem, cui pedes diversi sint. alter unguibus uncis ad rapinam comparatus, alter palmipes ad natandum. nam cum piscem arripuit in aqua, nec facile propter pondus ex aqua evolare potest, piscem altero pede retinens, altero remigat usque ad ripam. Idem Angli de aquilae marinae quodam genere narrant, quam osprey appellant. Fulica genus duplex fecerim, alterum minus, apud nos commune per hyemem praesertim in lacubus, alba frontis macula insigne. alterum maius, quod in Italia notum aiunt, et in arboribus nidificare, pisces magnos vorare: quod an phalacrocorax et corvus aquaticus Aristotelis sit, nondum comperi. Vide infra in fine historiae Cornicis marinae. Gelenius phalacrocoracem Illyrice lyska interpretatur, sed fulicam sic nominari Illyriis puto. Corvum aquaticum Aristotelis Vuottonus suspicatur eandem esse cum cornice marina, cuius in Ponti Euxini navigatione Arrianus meminit, ab aethyia eam distinguens: nam Hesychius et Suidas non distinguunt. Pugnant inter se frichachyz et coronos, id est corvus aquaticus, Albertus, absurdissime. nam apud Aristotelem eo in loco sic legitur, Triorches, phrynus et ophis pugnant. Plura de Phalacrocorace leges in Elemento P.

¶ Avicennae translatio ex Aristotele pro alcyone alicubi habet alchorab, quae vox corvum significat. ubi Albertus, Alcyon (inquit) est avis nigra, non admodum magna: et forte hanc vocavit Avicenna corvum marinum propter coloris similitudinem. Et rursus, Alcyon est eadem cum alchorab marino, et secundum Ovidium et Homerum avis est Diomedis. Sed alcyonem avem esse nigram falsum est.

¶ Corvus rubro rostro apud Anglos invenitur, cuius meminit Plinius, Longolius. apparet autem eum sentire de pyrrhocorace, qui in Cornubia Angliae, et in alpibus reperitur. unde vulgo a nostris [GO], id est corvus alpinus nominatur: cui tamen rostrum luteum, non rubrum. Sed nuper speciem alteram pyrrhocoracis vidi, quam in Bavariae quibusdam locis [GO], id est graculum saxatilem vocant, rostro longiusculo, rubro, etc.

Incendula avis corvini generis cum bubone pugnat, Albertus. legendum monedula. vide in Bubone in fine capitis quarti.

DE CORVO SYLVATICO.

Avis, cuius effigies habetur, a nostris nominatur vulgo [GO], id est corvus sylvaticus, quod locis sylvosis, montanis et desertis degere soleat: ubi in rupibus, aut turribus desertis nidificat. quare etiam [GO] vocatur, et alibi (in Bavaria et Stiria) [GO]: a petris seu rupibus, et pylis (nam pylas, id est angustias inter duos montes Germani [GO] appellant, hoc est loca clausa) in quibus nidos struit. Lotharingi, ut audio, corneille de mer. id est cornix marina: quam et in iuglandibus aliquando nidificare ferunt. sed forte ea alia avis est. Circa lacum Verbanum corvus marinus dicitur. alibi in Italia corvus sylvaticus, ut in Istria circa promontorium Polae, ubi homine per funem demisso per rupes nidis eximuntur, et inter mensarum delicias habentur, ut apud nos quoque in montium quorundam rupibus. sic enim Fabarias thermas repertas aiunt, cum auceps quidam per altissimas rupes propter has aves se demisisset. Alibi in Italia corvo spilato, id est corvus depilis, quoniam senescens calvescat. Germanice quidam nuper conficto a se a sono vocis eius nomine [GO] vocabat. ¶ Sunt qui phalacrocoracem , et corvum sylvaticum nostrum avem unam esse arbitratur, tertium genus graculi. Corvus sylvaticus Helvetiorum, inquit, avis est corpore longo et ciconia paulo minore, cruribus brevibus, sed crassis: rostro rutilo, parum adunco (curvo) et sex pollices longo: alba in capite macula, et ea nuda, si bene memini. Quod si palmipes esset et interdum nataret, indubitanter tertium graculorum genus esse adfirmarem. verum licet avem in manibus habuerim, an palmipes fuerit, necne, et calva, non bene memini, Sic ille. Sed cum nos certo sciamus, palmipedem non esse corvum sylvaticum nostrum, non poterit esse corvus aquaticus Aristotelis, sed neque Plinii, qui (ut diximus) phalacrocoracem, id est corvum calvum, eundem et aquaticum facit. Noster vero sylvaticus non est aquaticus, neque in aquis degit: sed in pratis, et locis palustribus victum sibi quaeritat. Iam cum Aristoteles tertium graculi genus palmipes faciat, id quoque corvus sylvaticus noster esse non potest.

AVIS quam prius haematopodem esse putabam (inquit Bellonius) nunc potius ibin nigram esse coniicio: cuius Herodotus et Aristoteles meminerunt. Ea corporis mole avem a Gallis vulgo corlis (arquatam maiorem nostram esse arbitror) dictam refert, vel paulo minor est, tota nigra, capite phalacrocoracis, rostro iuxta caput plus quam pollicari crassitudine, inflexo modice in arcum et in acutum desinente, rubicundo, qui crurum etiam color est. Proceritas crurum ea fere quae in ardea

stellari. colli longitudo quae in ave quam Galli vocant aigrette, ita ut primo visa a me haec avis ardeam stellarem quodammodo referre videretur corporis fere specie, Haec ille in Gallico libro Singularium observationum suarum.

¶ Corvo sylvatico nostro magnitudo est gallinae, color niger toto corpore, si eminus videas: sin proprius, ad solem praesertim, cum viridi permixtus videtur. pedes fere ut gallinae, longiores, digiti fissi, cauda non longa, a capite retro crista tendit, haud scio an in omnibus aut semper: rostrum rubicundum, oblongum et aptum inseri angustis terrae, arborum et murorum aut petrarum foraminibus, ut latitantia in eis insecta et vermes, quibus pascitur, extrahat. Crura oblonga, obscure rubentia. Locustis, gryllis, pisciculis, et ranunculis eos vesci audio. Ut plurimum nidificat in altis arcium destructarum muris, qui in Helveticis montium regionibus frequentes sunt. In ventriculo dissecti aliquando praeter alia insecta, reperi plurima illa quae radices frugum populantur, milii praesertim, Galli curtillas vocant, nostri transversas ([GO]) a pedum situ ut coniicio. Edunt et vermes e quibus scarabei a Maio mense dicti nascuntur. Volant altissime. Bina aut terna ova pariunt. Primae omnium, quod sciam avolant, circa initium Iunii, ni fallor. Pulli eorum diebus aliquot antequam volare possint nidis exempti, nutriri et facile cicurari possunt, ita ut in agros evolent, et subinde revertantur. Laudantur iidem pulli in cibis, et in deliciis etiam habentur, suavi carne ossibus mollibus. Qui e nidis eos auferunt, in singulis singulos relinquere solent, ut anno sequente libentius redeant.

CORYTHUS, [GR], avis est, una e genere trochilorum, Hesychius. Sunt autem trochili gallinae sylvestres quaedam, pedibus longis, corpore gracili, cursu celeres, ut coniicio.

44 - de Corvo