Conradi Gesneri
Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico
DE CUCULO
A.
KAATH, [HE], Hebraicam vocem, aliqui [HE], kik vel hakik ( ut vocant magistri in Thalmud) id est cuculum, interpretantur: alii onocrotalum, pelecanum, cataracten, mergulum, etc. Vide supra in Mergo in genere. Dominus ponet Niniven sicut desertum, et pernoctabit in superliminaribus eius cuculus, (kaath,) Sophoniae secundo, interprete Munstero. Idem in Lexico trilingui cuculum nominat kik, [HE]: et kakara, [HE]. Schalac etiam Hebraice quidam cuculum dici putant: alii mergulum, alii nycticoracem. Vide itidem supra in Mergo in genere. Larus avis Hebraice schachaph nominatur a morbo quo laborat. Hebraei vulgo cuculum sic vocant, quod haec prae caeteris scabiosa appareat, P. Fagius. In Avicennae animalium historia typis excusa, modo banchem, modo euchem pro cuculo legitur. ¶ Graece, coccyx, [GR] vocatur: unde karkolix vox corrupta apud Albertum lib. 23. In Creta hodie decocto, Bellonius. ¶ Latine, cuculus, cucullus, cuccus: Vide infra in a. ¶ Italice, cucculo, cucco, cuco, cucho. ¶ Hispanice, cuclillo. ¶ Gallice, cocou, coquu. { } <¶> Germanice, [GO]. Flandrice, [GO], vel [GO]. ¶ Anglice, a cukkouu, et a gouke. ¶ Illyrice ziezgule.
B.
Cuculus quidam componitur ex columba et niso sive sperverio: alius ex columba et asture. mores etiam habet ex utroque compositos. ex columba enim habet quod non praedatur aves alias. ex niso autem et asture habet, quod insidiatur nidis avium aliarum debilium. et ideo aves pugnant cum cuculis tempore quo ova pariunt, Albertus lib. 23. Et ubi librum sextum Aristotelis de historia animalium interpretatur, cap. 7. Cuculus (inquit) duplex est, (etiam ex Avicennae sententia,) maior et minor. Maior ex asture et columba componitur. quoniam rostrum et ungues et pedes habet similes palumbo: reliquum corpus simile est asturi, nisi quod varietas pennarum in cuculo habet maculas nigras fere rotundas, in asture vero sunt lineae nigrae: volatu etiam asturem refert. haec avis Graecas, et profert sonum kakakoz dicitur (pro coccyx voce corrupta.) aliquando enim quando coniungit voces triplicat eas et profert sonum kakakoz. Minor autem cuculus componitur ex columba et sperverio, habens rostrum et pedes columbae: et caetera corporis membra et volatum similia sperverio: unde falsa vulgi opinio nata est cuculum maiorem aliquando esse asturem, et econverso. Magnitudine quidem et volatu cuculus maior magnum accipitrem refert, minor parvum. Et forte plures sunt differentiae huiusmodi cuculorum, Haec ille. Maiorem cuculum (inquit Niphus) nonnulli putant petere saxa et domicilia in quibus columba nidificat. ut illius ova voret, et sua imponat. Secundum vero cuculum, petere nidos avium minorum, in quibus pariat. Sed, pace Alberti dixerim, non invenitur cuculus maior. Non cuculum modo in alienis nidis parere quidam putant, sed etiam avem rapacem asturi similem in nido corniculae, Albertus. ubi exponit locum Aristotelis de histor. anim. 9. 29. nihil autem tale Aristoteles habet, sed alibi docet cuculum a quibusdam accipitrem existimatum, ut in C. referemus.
Unde apparet Albertum parum sibi constare: nec tanquam suam de duobus cuculi generibus opinionem, sed alienam referre. ¶ Unguibus non est aduncis cuculus, sed iis et capite ac rostro rictuque columbam potius (vetus lectio habet victu columbi potius, ut intelligamus eum et leguminibus vesci praeter reliquorum accipitrum morem, ad hoc rictum vix puto inveniri de ullis avibus, nedum de columbis, Gelenius in Plinium: mihi placet rictu legi ex Aristotele) quam accipitrem refert. colore tantum accipitrem imitatur: nisi quod accipiter maculis distinguitur, ceu lineis: cuculus velut punctis. magnitudo atque volatus similis accipitrum minimo, Aristot. et Plinius. Turturis (forte accipitris) fere colorem habet, Author libri de nat. rerum. Immutatur colore cum se abditurus est, Aristot. Inspexi aliquando cuculum iuvenem, qui ventre et adiacentibus partibus similis erat sperverio. colore totus nigricans, sed maculis subruffis per alas aspersus. foramina narium in rostro multum eminebant, oris pars interior flavi coloris erat. Digiti eius bini antrorsum tendebant, bini alii retrorsum ut in pico.
C.
Cuculus a sua voce nominatur, Varro et Isidorus. non apud Latinos tantum, sed apud Graecos
quoque, et aliis plerisque linguis, ut vix alia avis sit quae similiter in tot linguis unam aut similem habeat nomenclaturam. Cretenses cuculum hodie decocto vocant, vocis ipsius imitatione, Bellonius. [GR], Varinus. Cuculus est avis improba quae vocem suam in cantando non mutat, sed semper eandem replicat, Liber de nat. r. Abditurus se vocem mutat, Aristot. et Plinius. Et cuculi cuculant, fritinit rauca cicada, Author Philomelae. Cucculat et frigulat voce, Alumnus. nos frigulare de cuculi voce nusquam legimus. Graeci [GR] verbum cum de cuculi cantum dixit. Audiuntur apud nos cuculi plerunque usque ad diem d. Ioannis.
¶ Avis pigerrima est, et loco non stabilis, Author de nat. r. Breves et parvos volatus facit, Isidorus. Non illum(accipitrem quem celebrat) vano cuccus deceperat astu Dum vagus incertas itque reditque vias, Vespasianus Stroza. ¶ Vermibus et insectis quibusdam, ut muscis, erucis, cuculos vesci audio.
¶ Cuculus saxa et domicilia petit in quibus nidificet, Aristot. sed cum idem alibi cuculum per se perraro nidificare: in nidis vero alienis frequenter, Niphus. Vide ne pro [GR] apud Aristotelem legendum sit [GR]. Locus est historiae anim. 6. 1. ubi Albertus non cuculum sed cygnum habet. Cuculus non nidificat, sed in nidis parit alienis, et praecipue in palumbium, et curucae, et alaudae humi, atque etiam in nido luteolae appellatae super arborem. parit hic unum ovum, nec ipse incubat. Sed avis in cuius nido peperit, ea incubat, excludit, atque enutrit. quae cum ipse alienigena pullus accreverit, suos eiicere dicitur, ita ut pereant. Alii eos a genitrice occidi, et dari in cibo cuculi pullo aiunt, videlicet improbatos propter speciem cuculi elegantiorem. sed quanquam plurima ex iis vidisse nonnulli confirmant, tamen de pullorum interitu non convenit inter omnes. Alii enim cuculum ipsum repetere nidum, cui suum ovum mandarit, pullosque devorare nutricis volunt. alii pullum cuculi, quod magnitudine praestet, posse percipere cibum omnem oblatum, atque ita caeteros fame perire autumant. alii ipsum ut fortiorem, caeteros pastus consortes occidere au<c>tores sunt. Sed prudenter sane prolis suae procreationem moliri videtur cuculus. Cum enim se ignavum, minimeque opitulandi potentem noverit, facit quasi suppositionis suos pullos, quo servari possint. timiditate enim haec avis excedit, quippe quae ab aviculis vellatur, et praemetur earum fugiat, Aristot. Causa subiiciendi pullos putatur, quod sciat se invisam cunctis avibus. Nam minuta quoque infestant. ita non fore tutam generi suo stirpem opinatur, ni fefellerit: Quare nullum facit nidum, alioquin trepidum animal. Educat ergo subditum adulterato foeta nido. Ille avidus ex natura, praeripit cibos reliquis pullis, itaque pinguescit, et nitidus in se nutricem convertit. illa gaudet eius specie, miraturque sese ipsam, quod talem peperit. Suos comparatione eius damnat ut alienos, absumique etiam se inspectante patitur, donec corripit ipsam quoque iam volandi potens, Plinius. Pullos cuculi nemo se ait vidisse, Aristot. fere nemo, Vuottonus. nemo se ait vidisse in nido proprio, Albertus. Parit cuculus, verum non in nido quem ipse fecerit, sed interdum in nidis minorum avium: et ova quae aliena repererit, edit. maxime vero nidos palumbium petit, quorum et ipsorum ova esu absumens, sua relinquit. parit maiore ex parte singula ova, raro bina, Aristot. et Plinius. Propter naturae suae frigiditatem, ut quidam coniiciunt. Curucae quoque in nido parit. fovet illa, et excludit, et educat, Aristot. Cuculos in Helice aiunt parituros, non construere nidum, sed in palumbium aut turturum nidis parere, nec incubare, neque excludere, neque nutrire eos: sed pullum educatum ab aliena matre caeteros pullos de nido eiicere, quos tanquam maior et validior facile superat. Quin et matrem aiunt eius forma delectatam, in pullis propriis expellendis eum iuvare, Aristot. in Mirabilibus. Cuculus (inquit Aelianus) sibi conscius est, se neque incubare, neque ex ovis pullos excludere posse, ob frigidam corporis constitutionem. itaque in alieno nido parit, non tamen cuiuslibet avis, sed alaudae et luteolae: quod non ignoret ab iis ova suis persimilia pari solere. si autem illarum nidos ovorum inanes et vacuos repererit, non eo divertit, sed in eos ubi intus ova sint, atque ad ea ipsa admiscet sua: si autem illarum ova complura offenderit, ex iis quaedam perdit, ac in eorum locum sua (totidem, ne dum illa numero superflua invenerit avis incubatura, quasi aliena repudiet, Author libri de nat. r.) supponit, quae non ab illarum ovis internosci possunt, ob similitudinem. Iam vero aves quas dixi aliena ova excludunt: pulli vero cuculi cum aetate procedenti ad volatum firmi paululum existunt, sibi conscii se esse illegitimos foetus, ad parentem suum evolant. iam enim succrescentibus pennis (ab ave quae eos excludit) alieni deprehenduntur, atque acerrime verberantur, Haec ille. Nidum non facit ipse, aliarum vero avium devoratis ovis, et suis suppositis, discedit. foventur ea per alienam matrem, donec exclusis pullis fraus detegatur: qua cognita eos relinquit, et alium nidum struit, et ita demum cuculus accedens pullos nutricatur, Oppianus Ixeutic. primo. Cuculi genus non extaret, nisi sua ova alieno nido supponeret, Theophrastus in hist. Plant. Cuculus ovis quae in palumbi nido invenerit clam confractis, sua reponit, Albertus. Avis quae excludunt pullum cuculi, nutrit eum, et specie eius delectatur adeo, ut ipsa nutriendo illum famem ferat, Idem. De pullo cuculi (inquit Niphus) sententiae sunt diversae. dicunt enim nonnulli nutricem incubare ovum cuculi, et simul etiam sua. sed quoniam ovum cuculi citius excluditur, ideo viso pullo cuculi, avis nutrix non amplius excludit ova sua. Alii dicunt cuculum ova avis, in cuius nido parit, vorare et proprium relinquere incubandum:
quam opinionem Albertus et Avicenna magis probarunt, et Aristoteles nonnunquam. Alii dicunt cuculum patrem repetere nidum, et vorare pullos avis nutricis, ac suum relinquere. Nonnulli vero asserunt pullum cuculi suis motionibus propter suum pondus opprimere pullos nutricis avis, praesertim in prima teneritate, cum videlicet primum excluduntur, Haec Niphus. Cuculi ova in passeris nido reperta comedunt, et sua obiiciunt, quae ille inventa fovet ac nutrit, Isidorus. Vulgo fertur quod non cuculus tantum, sed etiam alia quaedam avis rapax similis fere asturi (quam etiam aliqui falso asturem vocant in terra nostra) in nido alieno pariat. haec quidem in nido corniculae parere creditur: cuculus vero praecipue parit in nido aviculae grasemuschae (id est currucae) dictae, aut alterius parvae illi similis. Cuculum autem nunc simpliciter voco quem alibi minorem cuculum appellavi. is et in currucae nido parit, et alterius citrinae cuiusdam avis, quam alii gursam alii ameringam vocant. interdum etiam in nido aviculae, quae iuxta ripas aquarum cauda oblonga et valde mobili insignis est, unde et nomen ei apud Germanos. Fertur autem ovum cuculi citius excludi, eoque excluso aviculam non amplius incubare alia ova, sed nutrire pullum cuculi, qui deinde paulatim crescendo reliqua ova incubet et excludat. Ovum enim cuculi fere semper est in medio ovorum aliorum. Alii dicunt ova omnia simul excludi, et caeteros pullos a matrice interimi darique in cibum pullis cuculi, quod illos propter formam et magnitudinem mater pullorum praeferat. et hoc rustici quidam et aucupes se vidisse testantur. Verum hoc apud nos non de cuculo, sed de cornicula fertur, in cuius nido avis asturi similis parit, Albertus. Et alibi, Maioris cuculi mos est, parere in nido palumbi: minoris vero in nido currucae aut motacillae. et Avicenna scribit se cuculum minorem in utriusque avis nido invenisse aliquando in ripa fluminis, et semel in arbore: et minoris differentia distingui, ostendimus supra in B. Ego ab aucupibus nostris audivi cuculum in diversarum avicularum nidis reperiri, a quibus alatur: nempe rubeculae, (quam [GO] vocant) lusciniae, motacillae albae, et brunellae vulgo dictae. Acron apud Horatium Satyr. 1. 7. cucullum esse scribit avem abiectam, quae hoc vitio naturali laboret, ut ova ubi posuerit oblita, saepe aliena calefaciat. unde rustici sibi obiiciunt, quasi alieni curam sustinentes. Sed currucam potius aut similem aliam avem non cuculum hoc facere scribendum fuerat. Cuculus parum generat, quanquam aduncus non est, quia naturae frigidae est, Aristot. Nullas avis unum parit, excepto cuculo, qui et ipse duo interdum parit. nec multa parit. nec multa parit, sed saepe bina, aut terna cum plurimum, bina quidem magna ex parte, Idem.
¶ Cuculus (inquit Aristot.) ex accipitre fieri immutata figura a nonnullis putatur: quoniam quo tempore is apparet, accipiter ille, cui similis est, non aspicitur. sed ita fere evenit, ut ne caeteri quidem accipitres item cernantur, cum primum vocem emisit cuculus, nisi perquam paucis diebus. Ipse autem brevi tempore aestatis visus, hyeme non cernitur. est hic neque aduncis unguibus, ut accipiter, neque capite accipitri similis: sed ea utraque parte columbum potius, quam accipitrem repraesentat. nec alio, quam colore imitatur accipitrem, nisi quod accipiter maculis distinguitur, ceu lineis: cuculus velut punctis. magnitudo atque volatus similis accipitrum minimo, qui magna ex parte per id tempus non cernitur, quo cuculus apparet. nam vel ambo una visi aliquando sunt. Quinetiam ab accipitre interimi cuculus visus est, quod nulla avis suo in genere solet facere, Aristot. Vide etiam in Accipitre C. Cuculus apparere incipit Martio, quo tempore nullus accipiter (nec astur, nec sparverius) apparet, nisi paucis diebus ultimis Martii, Niphus.
¶ Cuculus immutatur colore, et vocem minus explanat, cum se abditururs est, quod facere exortu caniculae solet. apparere autem incipit ab ineunte vere ad eius syderis ortum, Aristot. Procedit vere, occultatur caniculae ortu, Plinius: post rarissime cernitur, Aelian. Aestate volat et lascivit: hyeme iacet languens et deplumatus, ac buboni similis apparet, Obscurus. Hyeme latet in cavis arboribus, Georg. Agricola. Hyeme plumas amittere dicitur, intratque terrae latibulum, vel concavitates arborum: illuc aestate congerit, unde hyeme vivat, Author libri de nat. rerum. Certum est cuculum hyeme latere in concavis arborum et lapidum. Comportari autem aestate ab eo cibum quo hyeme nutriatur, falsum esse constat. sed hyeme pennas amittit et mutat, Albert. Fabulantur quidam apud nos rusticum quendam cum truncum fornaci calfaciendae hyeme immisisset, cuculi in eo vocem audivisse. Cuculus avis est verna, Etymologus. Amphisbaena sola serpentium frigori se committit prima omnium procedens et ante cuculi cantum, Plin. Cuculi certo tempore adveniumt, milvorum scapulis suscepti propter breves et parvos volatus, ne per longa aeris spacia fatigati deficiant, Isidorus. Cuculus in Phoenice ante messem apparet, Scholiastes Aristophanis. vide infra in H. a. ¶ Nostri hominem valde scabiosum, vulgo dicere solent tam scabrum esse quam cuculus. forte quod per hyemem cum latet ac pennas mutat, haec avis corpore scabro videatur. ¶ Cuculi salivae cicadas gignunt, Isidorus. Creditur enim vulgo salivam quandam expuere: unde et herbae nomen, de qua mox in a. dicemus. Mihi avem ullam spuere verisimile non fit: et qui cuculum domi vermiculis aluere, spuentem nunquam observarunt.
D.
Cuculus avis est timidissima, ut inquit Anacreon, Ethymologus. Pertimida est avis, quippe quae ab aviculis vellatur, et prae metu earum fugiat, Aristot. Et alibi, Frigidae est naturae, quod ipsius pavore iudicatur. nam ab omnibus avibus fugatur, et in alienis parit nidis. [GR]
[GR], Varinus. ¶ Coccyce astutior: Vide infra inter Proverbia. Non illum (accipitrem quem celebrat) vano cuccus deceperat astu Dum vagus incertas itque reditque vias, T. Vespasianus Stroza. ¶ Solum cuculum inter aves a suo genere interimi Plinius scribit, non recte intellectis, ut apparet, Aristotelis verbis. Aristoteles enim hoc non scribit, sed ut contra vulgi opinionem cuculum non esse de genere accipitris doceret, illum etiam ab accipitre devorari ait, quod non fieret si eiusdem generis esset, vel mutata tantum figura ab eis differret. ¶ Quod nidum proprium non faciat, neque ova sua foveat, neque pullos excludat, etc. sat copiose praecedenti capite explicatum est. ¶ Aves (minores) pugnant cum cuculis eo tempore quo ova pariunt, Albertus. Et rursus, Aves fere omnes impugnant cuculos, sed occulte accedunt ad eos.
E.
Miraculum fertur de cuculo, quo quis loco primum audiat alitem illam, si dexter pes circunscribatur, ac vestigium id defodiatur, non gigni pulices ubicunque spargatur, Plinius. ¶ Cuculus primus avium verni temporis nuncius est, Oppianus. Cum propius civitatem accesserit, magis vero si intrarit, pluviae vel tempestatis prognosticum esse audio. Quidam annonae caritatem timendam existimant cum propius domos haec avis accesserit, quod coelo frigido facere solet. Audiuntur apud nos cuculi plerunque usque ad diem divo Ioanni sacrum: quod si etiam ab eo tempore audiantur, vinum acerbius futurum metuitur.
F.
Pullus cuculi dum in nido educatur (ab aliena matre,) eo tempore praecipue et pinguis et grati saporis est, Aristot. Cuculi pullo qui iam volare potest, nulla avium suavitate carnis comparatur, Plinius. postquam per se vivit, mutat saporem, Perottus. Hodie nusquam puto in cibum admitti cuculum. nam quia spuit (ut vulgo credunt) avis impura et excrementitia iudicatur. Quod si kaath Hebraeis cuculum significat, ut quidam interpretantur, (alii aliter,) lege etiam Mosis interdictus fuerit Deuter. 14.
G.
Avis cuculus leporina pelle adalligatus, somnos allicit, Plinius. Ad canis rabidi morsum aliqui fimum cuculi laudant decoctum (in vino, ut obscurus quidam addit) et potum, Idem.
H.
¶ a. Cuculus dicitur tribus syllabis brevibus: ut apud Authorem Philomelae, Et cuculi cuculant, fritinit rauca cicada. Horatius cucullum dixit l. consonante duplicata, Cui saepe viator Cessisset, magna compellans voce cucullum, in Satyris 1. 7. Quod quidam ex cuculo faciunt cucullum apud Horatium, ex avi vestem, nihil est necesse, quum haec vox penultimam habeat productam, apud Plautum in carmine Trochaico, At etiam cubat cuculus, surge amator, i domum. Ac mox, Cano capite te cuculum uxor ex lustris trahit, Trochaicus est, Erasmus. Alberto inepte etiam gugulus scribitur. Coccyx apud Romanos cuccus ([GR]} vocatur, Suidas et Varinus. [GR], Isacius Tzetzes in Lycophronem, ut codex impressus habet: T. Vespasianus Stroza. ¶ Coccyx Graecum est nomen, quo etiam Plinius utitur. [GR] declinantur per [GR], ut in Coturnice a. docuimus.
¶ Epitheta. Vagus, Vespasiano Strozae. [GR] (alias [GR]) [GR], Nicander in Theriacis. id est, initio veris. [GR], Etymologus.
¶ Cuculum maritum vocat mulier apud Plautum, qui cum alienis uxoribus dormiebat: quod cucullus avis cum tempus suae partitudinis appetit, nidum aviculae, cui curruca nomen est, animadvertit, in eiusque nido, exclusis illius ovis, ova sua enititur. In Asinaria, At etiam cubat cuculus, surge amator, i domum. Plura vide infra inter Proverbia. Magna compellans voce cucullum, Horatius in Sat. 1. 7. ubi Acron, Cucullus avis (inquit) hoc vitio naturali laborat, ut ova ubi posuerit oblita, saepe aliena calefaciat. Unde rustici sibi obiiciunt, quasi alieni curam sustinentes. Sed hoc alii de curruca potius scribunt, etsi non similiter. ¶ Cucullus, capitis tegmen. Sumere nocturnos meretrix augusta cucullos, Iuvenalis Sat. 6. Illinc cuculo prospexit caput tectus, Martialis lib. 5. Conventusque illic Veneto duroque cucullo, Iuvenal. Sat. 3. Mulieres nostrates (inquit Budaeus) cappam vocant. Tempora Santonico velas adoperta cucullo, Idem Sat. 8. Saga cucullata, id est cucullos habentia, Columellae. Cuculio (ut Iulius Capitolinus docet) est genus pilei viatorum, quo capite obtecto vagari nocte solent. Cuculionem pro cuculo videtur accipere Cato cap. 2. Funes veteres farciri novosque fieri: centones, cuculiones familiam oportuisse sibi farcire, Idem cap. 135. Videtur esse a cuculus, forma Graeca diminut. sicut ab homine homuncio. Penulae Gallicae genus si cucullum non habet, Bardiacus dicitur: idem cum cucullo bardocucullus vocatur: utriusque Martialis meminit. Habet autem nomen a Bardis Galliae gente, quod haec eo genere vestis praecipue uteretur, Perottus. Cucullus papyraceum tegmentum quo pigmentarii utuntur. Vel thuris piperisque sis cucullus, Martialis lib. 3. de libro suo loquens. ¶ Cuculare, apud authorem Philomelae de voce cuculi.
¶ Coccyges in Acharnensibus Aristophanis, ut Scholiastes exponit, dicuntur homines inepti ac imperiti, [GR]. nam et coccyx avis (inquit) voce inepta canit, [GR]. Eos facile decipiuntur prisci Graeci ab oti stolidae avis natura otos appellabant: nostri similiter
homines stolidos cognominare solent. Lycophron Aiacem coccyga vocavit, sive (ut Scholiastes explicat) [GR], id est ab ingenio minime civili aut sociali, sed solitario: sive propter loquacitatem [GR]. iactabundae quidem eius et impiae loquacitatis Homerus meminit. Plerisque arrisit Battum coccyga fuisse nuncupatum, de loquutionis pontificio praepedito, Caelius. Nos apud Pindari Scholiastem in Pythiis Carmine quarto legimus Battum regem coccyga dictum, [GR] ([GR] potius per ?. in ultima et penultima. id est, quod non clara voce uteretur. erat enim [GR]) [GR]. [GR], id est cuculi (proverbialiter ut videtur) dicebantur, si qui numero pauci, complures viderentur, Hesychius et Varinus. Os sacrum a lato incipiens in angustum desinit, ubi coccyx est, qui et sphondylion ([GR], Pollux) et orrhopygium nominatur, Caelius ex Polluce. [GR], Pollux. [GR], Hesychius et Varinus: quanquam corruptus apud illos locus est. sicut et [GR] pro [GR], quod interpretantur [GR]. id est, cristam et galeam. videtur autem etiam appendix illa ossis sacri sic dicta esse, quod instar cristae emineat, non quod cum ave quicquam commune ei sit. Vocatur et coccyx in iumentis pars quaedam humeri vel inter humeros. vide in Equo B.
¶ [GR] verbum de gallinaceorum voce Gaza ex Aristotele cucurrire transtulit. Coccyssare, id est [GR] verbum habent Graeci fictitium ex gallinacei voce ac coccygis, Caelius. [GR] galli proprium est, [GR] cuculi, Pollux et Scholiastes Aristophanis. Et alibi cum poeta de gallinaceo dixisset [GR], Scholiastes addit: [GR] enim tum proprie dicitur gallus cum parta victoria canit. [GR] ([GR],) etc. Theocritus. hinc nimirum etiam composita voce (gallus) [GR] dicitur, Varinus. [GR], instar gallinacei clamabo, signum dabo, [GR], apud Aristophanem, Idem. [GR], Aristoph. in Equitibus. ubi interpres [GR] exponit contemnere, ludibrio habere, [GR], est autem cordax saltationis genus. [GR], unde coccyx dictus apud Hesiodum. et [GR], et [GR], pro gallinaceo, Hesych. et Varinus. [GR], Comicus apud Varinum. [GR], Hesiodus. id est initio veris. [GR], Io. Tzetzes. [GR], Theocritus Idyllio 7. ubi [GR] pro eo quod est stolide et inepte blaterare posuit, ut huiusmodi poetae merito coccyges dicantur. Aegypti quondam et totius Phoenices Coccyx erat, Et cum primum cuculus dixisset [GR], tum Phoenices omnes Triticum et hordeum in agris metebant, Pisthetaerus in Avibus Aristophanis. Respondet Epops, [GR]. Eo in loco Scholiastes, Multi (inquit) Aegyptiorum recutiti erant, et cuculo canente [GR], recutiti omnes in agros conveniebant. Aliter, Paroemia est, [GR]. Et rursus, [GR] vox est quaedam, vel accipitur pro minimo. apparet autem coccyx in Phoenicia ante messem. [GR], Attice [GR], ([GR],) Attice pro celeriter. [GR] (cum iota subscripto, Suidas absque iota habet, ego [GR] legendum coniicio,) Attice pro celeriter. [GR], acclamatio opilionis, Hesych. et Varinus. forte hic quoque [GR] legendum. ¶ [GR] civitatem a se in aere condendam, composito a nubibus et cuculis nomine, vocant aves apud Aristophanem. ¶ [GR], Hesych. et Varinus.
¶ Stirpes. Nicander in Theriacis olynthos, id est grossos caprifici coccygas vocat, quod cum cuculis simul verno tempore prodeant. [GR], colore coccygino, id est purpureo tinctum, a coccygea arbore, Hesychius et Varinus. Adrachne arbor similis est unedoni, (arbuto,) folio tantum minore. Similis et coggygria folio, magnitudine minor. proprietatem habet fructum amittendi lanugine (pappum vocant) quod nulli alii arbori evenit, Plinius 13. 22. Gaza ex Theophrasto coggygriam non recte prunum alicubi vertit. Arbor quae ab Italis hodie vulgo cotonum vel scotonum dicitur, folio breviore et rotundiore quam unedonis, nec secto aut ferrato, pappos habet fere ut vitis sylvestris caustica, ut observavi in collibus non procul Tridento. eam esse puto quam Plinius barbam Iovis appellat lib. 16. cap. 18. nimirum quod pappis suis barbam imitari videatur. Aquas odit (inquit) et quae appellatur Iovis barba, in opere topiario tonsilis, et in rotunditatem spissa, argenteo folio. nec alibi eius meminit. Coggygriae folium (inquit Theophrastus) arbuto simile est, idque non magnum. Unde apparet hanc arborem, et eam quae Iovis barba dicitur, eandem, aut certe congeneres esse. an vero coccygriae (vel coccygeae) usus aliquis sit ad vestes purpureo colore tingendas, alius praeter Hesychium nemo quod sciam tradidit. nec puto barbae {iovis} <Iovis> aut scotoni talem aliquem usum esse. Graeci prunum [GR] vocant, quasi cuculi malum. nam et per dissolutionem vocabuli [GR] dicitur, Eustathio teste. [GR], Nicander ut citat Athenaeus. [GR] fructus qui apud nos [GR], Suid et Varinus. sed bericocci vox corrupta est a Latina praecox vel praecoquum. sic enim Armeniacum malum appellant aliqui: quod tamen persici non pruni species est. Non probo Grammaticos qui [GR] per ?. in penultima scribunt, nec illos qui in antepenultima. ¶ Coccyx herba nominatur ab Hesychio et Varino: nec aliud addunt. Lenticula quae in aqua nascitur quam tenerrima contusa, et antequam cubitum eat ei qui dolet pedes imposita, deinde interposito tempore sublata, et herba cuculus trita in reliquam partem
noctis imposita, mire dolores podagrae sedat, Marcellus. suspicor autem cuculum ab eo solanum intelligi. nam inter medicamenta simplicia ad Paternianum (qui liber Galeno adscribitur) cap. 83. uva lupina, hoc est solanum hortense, cuculus etiam nominatur. quod et cacubalum a Plinio dicitur, quod nomen etiam apud Dioscoridem inter solani hortensis nomenclaturas legitur. Caucalis (lego cuculus) uva lupina, Sylvaticus. ¶ Panem cuculi quidam nominant trifolii genus acetosum, a quo sapore Plinius oxyn appellavit. ¶ Panem cuculi quidam nominant trifolii genus acetosum, a qua sapore Plinius oxyn appellavit. Vulgo etiam a Germanis cuculi flos ([GO]) appellatur, flos quidam herbae sylvestris, caryophylli sylvestris (quam aliqui lychnidem putant) flori similis, sed in partes plurimas dissectus et laciniatus. cuius caulem vulgo aiunt cuculi saliva aspergi. apparet enim in eo spuma alba, circa genicula maxime, ut Tragus scribit. ego in his salivis locustas gigni arbitror. Plutarchus in libro de fluviis in Apaesanto monte iuxta Inachum fl. herbam selenen gigni scribit, a qua destillantem spumam, pastores initio veris pedibus illinere ait ut a serpentibus tuti sint. Haec forte aut salivam ut flos cuculi habet, aut forte chondrilla est, in qua succus mastichae similis concrescens e vino contra viperas bibitur. Luna quidem absurda vulgi persuasione spumam quandam demittere creditur, unde et specularis lapis aphroselenos cognominatus, quasi ex lunae spuma concretus. et comitialem morbum lunaticum appellant, quo correpti ore spumant.
¶ Coccyx piscis similiter atque avis unde nomen traxit, vocem emittit, Aelianus.
¶ Coccygium mons est Graeciae iuxta Inachum fluvium, Dyceium prius appellatus: postea coccygium, eo quod Iupiter eo monte cum Iunone sorore concubuerit, (in cuculum mutatus ne agnosceretur.) nascitur in eodem paliurus arbor: cui omne animal quod insederit, haeret tanquam visco retinente, excepto cuculo, Plutarchus in libro de fluviis. Pausanias in Corinthiacis hunc montem prius Thornacem non Dyceium vocatum insinuat, in Corinthiacis scribens: Ad Halicen itur et alia quadam via inter Pronem et Thornacem, ut veteres appellarunt. Quia vero Iupiter ibi dicitur in cuculum se permutasse, montis quoque nomen mutatum aiunt. In eius vertice Iovis templum fuit. Stephano [GR] mons est Laconiae. Quindecim stadiis Heraeum seu Iunonium templum ad laevam Mycenis distat, etc. in eo Iunonis simulacrum altera manu malum Punicum gerit, altera sceptrum. Sceptro cuculus insidet. quoniam Iupiter, ut aiunt, cum Iunonis virginis amore captus esset, in hanc se avem permitavit, eamque Iuno, ut ludicrum quoddam venata, comprehendit, Pausanias in Corinthiacis. Rheocriti Scholiastes enarrans hoc carmen poetae, [GR]: hoc est, Omnia noverunt foeminae, etiam ut Iupiter Iunonem duxerit, cuius usus ad proverbii instar haberi posse videtur: Aristoteles (inquit) in libro de Hermiones templo, Iovem fabulatur, cum Iunonis ab aliis diis separatae concubitum insidiose quaereret, in cuculi forma latere voluisse, et consedisse in monte qui prius Thronax ([GR]) dicebatur, nunc vero Coccyx. et cum Iuno sola proficiscens ad eundem montem qui prius Thronax ([GR]) dicebatur, nunc vero Coccyx,. et cum Iuno sola proficiscens ad eundem montem pervenisset, Iovem nimia tempestate excitata, ad Iunonem quiescentem eo in loco ubi nunc Iunonis [GR] (id est pronubae vel nuptiarum praesidis) aedes est devolasse frigenti rigentique similem, et in Iunonis genibus insedisse: misertam eam avis veste obtexisse. tum illum pristinam formam resumpsisse, et cum Iuno copiam sui negaret, quod matrem timeret, Iovem se illi maritum fore promisisse. unde praecipui etiam Argivorum deam hanc colunt, cuius simulacrum in templo insidens solio sceptrum insidente cuculo manu tenet.
¶ c. [GR], Io. Tzetzes, [GR], Isacius Tzetzes. et [GR] apud alios. [GR] (alias [GR]) [GR], Nicander.
¶ d. De cuculi ingratitudine extat Philippi Melanchthonis declamatio.
¶ e. Aves in paliuro arbore coccigii montis insidentes, retinetur Tanquam visco, cuculo tantum excepto, Plutarchus in libro de fluviis.
¶ h. Iupiter in cuculum mutatus, Vide supra in Coccygio monte. Luditur a pueris nostris ludus quem cuculum appellant, hoc modo: Unus occlusis oculis manet in loco quem solium vel tribunal appellant, numeros interim ab unitate deinceps clara voce paulatim proferens, dum alii diffugientes passim se occultant: occultatis omnibus unus cuculi voce clamat. tum ille a solio discedit et passim inquirit si quem abditum deprehendat. Deprehenso aliquo tribunal celerrime repetit, ne cursu a deprehenso aliove praeveniatur. Ultimus enim inquisitoris laborem subit. Hunc ludum Pollux libro 9. apodidrascindam appellat.
¶ Qui cuculum ruri canentem audiunt, petunt ab eo per ludum, aut ex veteri aliqua superstitione, ut voce numerum annorum quos adhuc superstites victuri sint ipsis praesagiat. numerant vero totidem annos, quoties ille suum [GR] per intervalla post quaestionem factam repetiverit.
¶ Proverbia. Olim qui fuissent in re quapiam parum honesta deprehensi, vulgari probo cuculi dicebantur. Id ortum a vinitoribus, qui serius coepissent putare vineam, nec hoc munus absolvissent priusquam audiretur ea avis, velut cessationem exprobans agricolis. Huius vocem imitantes viatores, deridebant vinitores. Ita Plinius lib. 18. cap. 26. In hoc temporis intervallo (inquit) quindecim diebus primis agricolae rapienda sunt ea, quibus peragendis ante aequinoctium non susfecerit, dum sciat inde natam exprobationem foedam putantium vites per imitationem cantus alitis temporarii, quem cuculum vocant. Dedecus enim habetur opprobriumque meritum, falcem ab illa volucre in vite deprehendi, ut ob id petulantiae sales etiam in primo vere ludantur. Auspicio tamen detestabiles videntur. Adeo minima quaeque in agro naturalibus trahuntur argumentis. Porro
quos Plinius (inquit Erasmus) petulantiae sales appellat, apud quasdam nationes et hodie licet agnoscere. Vernis enim mensibus quum auditur coccyx, coniugati mutuis salibus inter sese ludunt, dicentes: Tibi canit haec avis: significantes uxorem parum vigilanter custoditam. Quin et Plautus in Asinaria, sic facit uxorem conviciantem marito in amica deprehenso. At etiam cubat cuculus, surge amator, i domum. Ac mox, Cano capite te cuculum uxor ex lustris rapit. Ex Plinii verbis supra recitatis, intelligi possunt Horatiani versus Sermonum 1. 7. Tum Praenestinus salso multumque fluenti Expressa arbusto regerit convitia durus Vindemiator et invictus, cui saepe viator Cessisset magna compellans voce cucullum. Quem locum Porphyrio explicans: Nam solent (inquit) levia (forte pro levia legendum lenti, ut Erasmo videtur) rustici circa viam arbusta vindemiantes a viatoribus cuculi appellari: quum illi provocati tantam verborum amaritudinem in eos effundunt, ut viatores illis cedant, contenti eos cuculos iterum atque iterum appellare. acron viatores cuculos appellari ait, quasi pigros. Cum his convenit illud Plautinum, Etiam cubat cuculus, quod gravatim surgeret assessor puellae. Quin arbitror in convicio cuculi allusum ad vocem cubandi. In Pseudolo pro generali convitio videtur usurpasse, Quid fles cucule vives. Nisi forte lachrymantem ac singultientem amatorem cuculum appellat, quasi [GR]. Similiter in Mercatore, Isthaec filio non credam qui obsequitur patri, huic non, ut mero cuculo. Itidem in Persa, Tua quidem cucule causa non hercle si os praeciderim tibi, Haec omnia Erasmus. ¶ Astutior coccyce (melius per g. coccyge) dicebatur, qui astu sibi consuleret. sumptum ab avis ingenio, ova subiicientis in nidos alienos, Erasmus. ¶ Cuculi, [GR], de iis qui cum pauci sint, multi numero esse videbantur, Hesychius et Varinus. Cuculi nimirum dici possunt qui strepitum, clamorem, aut ostentationem magnam exercent, cum re ipsa parum aut nihil sint aut praestare possint. ¶ Coccygis cantus dicitur de iis qui eadem ingerunt semper, Caelius. Cantilenam eandem canere, proverbiale dictum est apud Latinos, quod et Germani usurpant: [GO]: Cantilenam semper eandem repetis instar cuculi. ¶ Ipse semet canit: huic affine est illud Germanicum, [GO]. ¶ Aries nutricationis mercedem persolvit, de homine beneficiis ingrato. impetit enim aries cornibus. Eiusdem apud Germanos sententiae est illud, [GO]. Mercedem mihi rependis qualem currucae cuculus. nisi goriae nomine Germanico alia avis accipienda sit, passer spermologus forte, [GO]. Gurgulum (Cuculum, forte) et grasmuggam (id est currucam) pugnare Albertus scribit. ¶ Cuculus semper in alio nido parit, nunquam bis in eodem: [GO]: videtur torqueri posse in hominem improbum et astutum, sed cuius doli facile deprehendantur, ut nemo iterum ab eo decipiatur. Quanquam et aliter interpretari licet, cuculum semper in alio (id est simpliciter alieno) nido parere.
¶ Emblema Alciati, quod inscribitur Cuculi.
Ruricolas, agreste genus, plerique cuculos
Cur vocitent, quaenam prodita causa fuit?
Vere novo cantat coccyx, quo tempore vites
Qui non absolvit, iure notatur iners.
Fert ova in nidos alienos, qualiter ille
Cui thalamum prodit uxor adulterio.
CUREUS, [GR] avis quaedam est sic dicta a voce, qua sonum imitatur forficis tonsorum panni. [GR], Hesychius et Varinus. [GR] alioqui tonsorem significat. [GR], forficem interpretor, qua tonsores panni utuntur. [GR] quidem tomentum est, hoc est lanugo quae tondetur a pannis laneis. [GR] vero non modo gladium aut cultrum, sed etiam forficem significare videtur: unde et Germanica vox [GO] per aphaeresin facta sit. nam qui [GR] hoc instrumentum Graece vocant, authorem non adferunt. Aristoteles in libello de mundo ad Alexandrum, deum comparat [GR], hoc est mediis lapidibus fornicum qui umbilici dicuntur, etc. fornicis quidem figura lapidibus in ea eminentibus per decussim, forficem apertam vel χ. literam refert.