Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

49 - de Curruca 

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE  CURRUCA

CURRUCA, parva avis, quae alienos pullos, proprios putans, nutrit, maxime cuculi, ut Grammatici docent. Tu tibi nunc curruca places, fletumque labellis Exorbes, Iuvenalis Sat. 6. de viro stolido, fictas improbae uxoris lachrymas miserantis. Codices quidam pro curruca habent eruca, quod non placet. Merito enim maritus stultus qui moechae uxoris filios pro suis et legitimis educat, ut cuculi pullos curruca et aliae quaedam aves, sed illa praecipue, currucae nomine appellatur. Talem Galli vulgo hodie nominant mary coquu, id est maritum cuculum, improprie ut videtur. non enim educat foetus illegitimos cuculus, sed illegitimus ipse educatur. Acron quidem Grammaticus omnino erravit, ubi illud Horatii interpretatur, Magna compellans voce cucullum. Cucullus enim avis (inquit) hoc vitio naturali laborat, ut ova ubi posuerit oblita, saepe aliena calefaciat. unde rustici sibi obiiciunt quasi alieni curam sustinentes. Atqui nos cuculum non aliena ova fovere, sed ipsum potius ab aliena matre foveri, satis in Cuculi historia probavimus. Quod si quis tamen adhuc talem maritum cuculum appellare velit, concedi hoc illi poterit, ea ratione qua cuculum simpliciter hominem nullius ingenii et inertem vulgo etiam vocamus. Curruca,

vulgo Italice lo cornuto, uxoris et similium, Scoppa in Dictionario obscurius quam oportebat. Currucula nomen adhuc in usu Italiae esse audio, cum aliquis de stoliditate notatur. nomen quoque cornuto detortum a curuca videtur. ¶ Curuca (ut Gaza vertit per simplex rhô. Graece legitur [GR] (lib. 8. cap. 3. de hist. anim.) alias [GR], quod magis placet) vermes pascitur, Aristot. Et alibi, Curucae ([GR]) in nido cuculus aliquando parit. fovet illa, et excludit, et educat: quo quidem praecipue tempore et pinguis, et grati saporis pullus cuculi est. Cuculi genus non extaret, nisi curuca esset, [GR], Theophrastus de causis 2. 24. Gaza vertit, nisi sua ova alieno in nido supponeret. [GR] (penanflexum Hesychio, paroxytonum Varino: malim oxytonum ut Aristoteles et Theophrastus habent) avis quae vermiculis victitat. [GR], species avis, [GR], (locus videtur corruptus,) Iidem. Forsitan autem hypolais dicta fuerit, quod [GR], id est sub lapidibus vermiculos inquirat. Curucae vero apud Latinos nomen per onomatopoeiam factum coniicimus. Est et HYPOTHYMIS, [GR], avis nomen in Avibus Aristophanis, quae a Callimaco quoque memoratur.

¶ Currucam avem parvam, in cuius nido cuculus pariat, aliqui aviculam interpretantur, quae imitetur cantu et magnitudine philomelam, alii caudatremulam, utrunque Albertus Avicennae authoritate probat: alii alaudam. sed hi convincuntur verbo Graeco quod est hippolais. quoniam est avis fissipes, quae quia nidificat in oculi concavitate, quae est capitis equi mortui, dicta est hippolais. haec rustice sartagnia vocatur, Niphus Italus. quod ad etymologiam attinet, ridicula videtur et ex imperitia linguae Graecae ab eo conficta non enim hippolais Graece scribitur, tanquam ab equo composito nomine, sed hypolais, a praepositione hypo, etc. Deinde quanquam aliqui scribant, in alaudae, chloridis, motacillae aliarumque avium nidis cuculum parere: non easdem tamen omnes curucas appellant, ut Niphus somniat. Sic et Gallice quidam currucam interpretantur ung verdon, quae vox chloridem aviculam potius significat, in cuius similiter nido cuculus parit.

¶ Avis quae Graece dicitur andothia (vox est corrupta) in Germania vocatur [GO], philomelae similis. haec excludit aliquando ova aliarum avium, praecipue cuculi. et docet pullos aliarum avium quos nutrit, voces suas proprias, Albertus in Aristot. de hist. anim. 4. 9. Et alibi in lib. 7. cap. 7. Cuculus parit in nido aviculae, quae philomelam cantu et magnitudine refert ac parit in rosariis: Germanice dicta [GO]. Pugnant inter se gurgulus (cuculus, quem alibi gugulum vocat) et avis musica [GO] dicta, quod una devoret ova alterius, Albert. Usitatum est apud Germanos quosdam proverbium, [GO]. hoc est, Eam mihi gratiam refers quam curuca cuculo, cum contra potius dicendum videatur, quam cuculus curucae. vide in Cuculo h. circa finem. ¶ Curucam (hypolaida) Aristotelis suspicor Anglorum titlingam esse. nam nullam avem in vita frequentius cuculi pullum sequentem, et pro suo educantem, quam illam observavi. Est autem illa luscinia minor, sed eadem corporis figura, colore subviridi. culices et vermiculos in ramis arborum sectatur. raro humi consistit. hyeme non cernitur, Turnerus. Et alibi, Ineunte statim hyeme discedit. Alibi lingettam vocat, et a Germanis passerem gramineum vocari scribit. Ficedula avicula est Germanorum grasmuscho similis, Idem. Coloniae etiam passerem troglodyten aliqui vulgo grasmuschum appellant. sed improprie. nam peritiores quique aucupes [GO], hoc est passerem in foraminibus et cavernis degentem nuncupant. ¶ Germanicum nomen [GO], forte a Latino curruca per metathesin factum est. vel quasi passerem

graminis dicas. Germani enim inferiores passerem [GO] appellant, ni fallor. Pronunciant autem nostri et superiores Germani [GO], inferiores et Flandri [GO]. Species huius generis plures sunt, nempe quatuor aut quinque, ut aucupes nostri observarunt. Vermiculos autem edunt omnes. Quaedam enim ex eis maiores sunt, colore fusco, prae caeteris canorae. has Lucarni et circa lacum Verbanum piccafigas, id est ficedulas nominant, quarum figura in praecedenti pagina expressa est. ¶ Aliae atricapillae dicuntur, nostris [GO], Italis capi neri, vel teste nere. His audio caput in prima aetate rubere, deinde nigrescere, maribus duntaxat: foeminis vero semper rubere. avolare eas hyeme. Graece, ni fallor, hodie vulgo [GR] vocitant. Atricapillam (inquit Turnerus) in Anglia nunquam vidi, neque saepius in vita quam semel, Ferrariae in Italia mihi demonstratam. Anglorum lingettae (supra titlingam dixit) et Germanorum grasmuco, quod ad corporis magnitudinem attinet, similis erat. sed atrum habebat caput, et reliquum corpus colorem magis ad cinereum vergentem. Forte haec potius ficedula dicenda erit quam prima, quum atricapilla a ficedula Aristoteli tempore tantum differat, quo capitis colorem mutat. Sed de ficedula iterum suo loco dicemus. ¶ Tertia species pectore albo conspicitur, capite cinereo, eadem magnitudine qua prima. hanc nidum aiunt ex lino struere, hinc forte lingetta Anglis dicta. ¶ Quarta corpore minore est, ventre albo, oculis etiam albicantibus, inter saepe fere degit, et hyeme discedit: ut lusciniae etiam et fringillae, praesertim foeminae. nam aliquando hyeme mares tantum complures simul apparent sine ulla foemina. ¶ Ad currucarum genus aut ficedularum, hanc quoque avem pertinere puto quae circa Argentoratum Germanice [GO] appellatur, cuius iconem inter passeres dabimus. nam et specie et magnitudine convenit, ut ex pictura coniicio, et uvis eam pinguescere audio, ut ficedulas. ¶ Italis pizamosche (quasi myiocopos, id est muscas et culices rostro pungens ac devorans) dicitur illa ex praedictis avibus, in cuius praecipue nido cuculus reperitur: quam tertiam speciem supradictam esse coniicio.

¶ Eliota Anglus currucam in cuius nido cuculus parit, suspicatur esse eam avem quae Anglice passer saepium appelletur, an hedge sparowe: quo nomine dictam apud Anglos aviculam Turnerus passerem troglodyten interpretatur: cui apud Germanos etiam nomen a saepibus [GO]. ¶ Grasmuschi (sic prima species simpliciter et per excellentiam vocatur Germanis, ni fallor) nidum humi in fruteto spinoso uvae crispae, ut vocant, reperi apud nos circa initium Iunii: in quo ova erant quaterna, avellanae magnitudine. Fertur et inter harundines nidificare. ¶ Illyrii grasmuschum nostrum vocant pienige. Gyb. Longolius eundem Graece aegithum dici suspicatur.

49 - de Curruca