Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

54 - de Ficedula et Atricapilla - de Fringilla

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE AVIBUS QUARUM NOMINA A LITERA F. INCIPIUNT.

FATATOR (facator, Albertus) est avis in Oriente, quae sobolis procreandae naturaliter cupida, tempus veris pro aves caeterae conceptioni dant operam, anticipat. unde fit ut ova, quae tum parit, (hyeme, mense Ianuario, post solstitium brumale, Albertus) frigore corrumpantur. quare denuo, calidiore tempore subsequuto parit, et pullos excludit, (sed hoc Aristoteles de merula scribit,) cum caeterae aves agrestes fere omnes semel tantum anno pariant, Author libri de nat. r. FETIX etiam secundum Albertum, bis parit aestate, et sobolem numerosam habet, corpore parva, (parva plerunque foecundiora sunt,) et brevis vitae.

DE FICEDULA ET ATRICAPILLA.

FICEDULAE avi nomen a ficu, ut et [GR] apud Graecos, quod ea (ut Varro ait) pinguis fiat, vel quod ficuum tempore capiatur. Italis hodie becquefigo (piccafyga circa lacum Verbanum) id est [GR], dicitur, avicula lusciniae simillima tum colore tum magnitudine fere. Gallis similiter becquefigue. Germanis [GO] vel [GO], id est passer gramineus, ut Turnerus interpretatur. sed quaerendum an a colore potius, quasi [GO], id est passer fuscus sic appelletur. nam cum quatuor fere genera avium (ut pluribus in Curruca docui) grasmuschi nostris vocentur, genus fuscum inter caetera praecipue videtur ficedula esse. Ficedula avicula est Germanorum grasmuscho similis, Turnerus. Phoenicurus, cui nomen a rubente cauda, differt a ficedula quae cinereo tota et obscuro colore constat, Eberus et Peucerus.

¶ Ficedulae et atricapillae vicibus commutantur. fit enim ineunte autumno ficedula: ab autumno protinus atricapilla. nec inter eas discrimen aliquod nisi coloris et vocis est. Avem autem esse eandem constat: quia dum immutaretur, hoc genus utrunque conspectum est, nondum absolute mutatum: nec alterutrum adhuc proprium ullum habens appellationis, Aristoteles et Zoroastres in Geoponicis 15. 1. Alia ratio ficedulis, quam lusciniis. nam formam (vocem Aristot.) simul coloremque mutant. hoc nomen non nisi autumno habent, postea melancoryphi vocantur, Plinius. ¶ Melancoryphi, genus avium, quae Latine vocantur atricapillae, eo quod summa earum capita nigra sint, Festus. Plinius etiam Graecum melancoryphi nomen retinuit. Atricapilla vulgo Italis capifuscula dicitur, Niphus. Atricapillam (inquit) aliqui duplicem esse volunt, alteram parvam, quae non mutatur in ficedulam: nam et haec tempore ficedula visa est. alteram paululum maiorem, quae convertitur in ficedulam, et haec nunquam videtur apparente ficedula. Atricapilla circa Ferrariam Italiae capo nero nominatur, quanquam et parum maiorem alibi capo negro vocari audio. Gallice pivoine haec maxime (inquit Petrus Bellonius) in Creta abundat per fruteta volitans. et quoniam huius aviculae caput caudaque et pars corporis nigricant, a multis vulgo asprocolos (id est albicilla, leucopygos) per antiphrasin nominatur, (melampygus potius dicenda.) nam alia quaedam avis, proprie leucopygos (Bellonius Gallice tantum scribit cul blanc) appellatur, quae veterum Graecorum oenante est. alii in Creta magis proprie atricapillam melanocephalum, eadem qua Latina vox est significatione, nominant. est autem eadem quae ficedula, Gallis papafigho vel becafigo dicta, Haec ille. Atricapilla Germanis, ut creditur, est [GO], Turnerus. Hanc in Anglia (inquit idem) nunquam vidi, neque alias quam semel Ferrariae in Italia, etc. vide supra in Curuca A. Nostri appellant [GO]. caput enim ut audio, prima aetate eis rubet, deinde nigrescit, maribus duntaxat: foeminis vero semper rubet. Eberus et Peucerus Germanice (Saxonice) interpretantur [GO] id est, parvum monachum, nimirum a macula illa capitis rotunda. curucae (inquiunt) simillima est, cinerea, vertice nigerrimo qualem aurivittis habet. aurivittem vocant avem quam nostri [GO] alii [GO]. ¶ Fecetola (Ficedula) avis quaedam parva boni saporis, quam nominat Dioscorides (in capite de hirundinibus. Serapionis interpres eum locum transferens pro sycalide habet sophlidas. et apud Sylvaticum sofadas, id est facetola: Avicenna omisit,) Sylvaticus. Alchaugi, id est ficedula avis, Idem. Ficedulam Graeci sycalida vocant, ac ampelida vel ampeliona quoque, ut tradit Pollux, Hermolaus et Caelius. Ampelis et ampelion sit ne eadem quae ficedula, nondum constat, Vuottonus. Nos plura de ampelide privatim scripsimus in Elemento A.

¶ Beccefigas Itali quidam etiam alias quasdam aves nominant praeter hanc de qua agimus lusciniae seu curucae similem, cui praecipue hoc nomen debetur: nempe galbulam, quam aliter galbedro et reigalbulo vocitant, Graeci hodie vulgo [GR], de qua suo loco dicemus: et galbulae non multum magnitudine coloreque dissimilem avem picorum generis Plinio, nidum a ramis arborum suspendentem, quem oriolum barbari quidam nuncupant.

¶ Alter ex aegithalis (id est paris avibus) a nonnullis [GR] vocatur, ab aliis [GR] ([GR]legit Vuottonus, qui locum hunc Athenaei mendosum suspicatur. vide num [GR] legi possit. est enim spizites aegithali species Aristoteli a magnitudine fringillae dicta, ut accipiter spizias eidem qui fringillas venatur,) et sycalis eo tempore quo ficus maturae sunt: cuius alterum genus melancoryphum dicitur, Athenaeus. Videtur autem pari et ficedulae genus confundere, ea (ut coniicio) erroris occasione, quoniam ut ficedulae species atricapilla est, sic et pari genus parvum atro vertice insigne conspicitur. unde ei et nomen apud nos [GO]: et apud Italos quosdam parus maior ab eodem capitis colore capo negro vocatur.

¶ Falluntur qui Albertum Magnum secuti, gallinaginem, id est beccassam Gallorum, ficedulam vocant: ut illi etiam (Gyb. Longolius) qui avem rubente pectore [GO] a nostris dictam, quoniam capite atro sit atricapillam faciunt. Eberus et Peucerus ficedulam interpretantur avem phoenicuro adeo similem, ut nisi cauda different, quae illi rubea, huic cinerea est, vix possent dignosci, Germanice [GO]. prioris nominis causa est, quod avidissime hiantibus faucibus muscas et culices captet. Ego vero hanc potius erithacum quam ficedulam existimarim.

B.

Ficedula avis parva est, Platinae, Grapaldo et aliis. vide in A. Celsus lib. 2. cap. 18. Ex his (inquit) quae volatu fidunt, firmiores sunt (in alimenti ratione) quae grandiores aves quam quae minutae sunt, ut ficedula et turdus. ¶ Proprium atricapillae et lusciniae praeter caeteras aves, ut linguae summae acumine careant, Aristot. Eodem caret etiam rubro pectore avis quam dixi a nostris [GO] appellari. Reliqua dicta sunt supra in A.

C.

Ficedulam et atricapillam vermiculis nutriri Aristoteles prodidit qui victus etiam nostris atricapillis vulgo dictis et currucis convenit. sed autumni tempore ficubus etiam pinguescit in ficedula, et tum potissimum capi solet, ut Athenaeus et Eustathius referunt. Ficuum esu pinguis fit, Varro de lingua Lat. Uvis quoque vescitur teste Val. Martiali, hoc disticho: Quum me ficus alat, quum pascar dulcibus uvis, Cur potius nomen non dedit uva mihi? hinc et ampelidem eandem a vineis nominatam Caelius coniicit. ¶ Atricapilla in arboribus nidificat, Aristot. in cavis arborum sicut apud nos parix, Niphus. Atricapillam etiam plurima aedere aliqui referunt, sed post Africam struthionem. Iam vel decem et septem ova atricapillae reperta sunt. Sed plura etiam quam viginti parit, et numero impari semper, ut narrant, Aristoteles et Plinius. Melancoryphus pullos tam diligenter alit, ut statim in nidis pinguissimi sint. cum e nido avolant matrem turmatim sequuntur, nec deseruntur ab ea donec sibi alendis sufficiant, Albert. ¶ Amerinae flore  atricapilla perit, Aelian.

E.

Ficedulae capiuntur tempore ficuum, Athenaeus et Eustathius. [GR] Graeci quidam ficedulas nominant, et retia quibus capiuntur [GR], Hesych. et Varinus.

F.

Ficedulae pinguissimae fiunt, et in Italia (ut audio) in magno pretio habentur. Apicius turdos et ficedulas bis vel ter simul nominat, tanquam aves ex aequo delicatas. Negant ullam avem praeter ficedulam, totam comesse oportere, Gellius libro 19. Ficedularum, carduelium, reliquarumque avium minutarum caro, si pingues sunt, modo non nidificent, boni alimenti est, Platina. Ficedula optima est autumno, propter alimentum eis tunc abundans, Galenus in Hippocrat. de victu acut. ex avibus quae volatu fidunt, firmioris sunt nutrimenti quae grandiores, quam quae minutae, ut ficedula et turdus, Celsus lib. 2. ¶ Caerea, (id est pinguis) quae patulo lucet ficedula lumbo Cum ubi forte datur, si sapis, adde piper, Martialis. Si sapit, et calida arescit ficedula, quaeris Cur pipper? ut melius si bibis, inde coquas? Baptista Fiera. Hirundines uti ficedulae in cibo (similiter scilicet paratae, non quod ficedulae etiam oculos iuvent) aciei visus medicamentum praebent, Dioscorides. Ficedulas implumes ac nullibi comminutas aut exenteratas, in folio vitis cum modico salis, foeniculi ac laridi involves: involutaque cinere calido et carbonibus integes. Ante dimidium horae coquentur. assas si voles, quaternas simul devincies circa veru capite et pedibus: ne si transfixae fuerint, nil habeas quod comedas. Sunt qui in extrema coctura laridum his instillent, Platina. Apicius libro 6. cap. 5. describit ius pro coquendis et condiendis avibus diversis, turdis, ficedulis, etc. Vide infra in Pavone F. de ficedulae coctura. Athenaeus lib. 4. in opiparo quodam convivio porcum assum appositum scribit turdis et ficedulis fartum: qualis etiam Apicii porcus hortulanus est.

H.

a. Ficedula antepenultima longa Martiali, Caerea quae patulo lucet ficedula lumbo. Iuvenalis licentius corripuit Sat. 14. Mergere ficedulas didicit nebulone parente. [GR] Epicharmus dixit lambda duplicato propter versum: communiter melius scribitur simplici, Athenaeus. Colidis, id est ficedula avis, Sylvaticus: voce corrupta (ut apparet) a Graeca sycalide. [GR] ficedulae sunt, et [GR] retia quibus capiuntur, Hesychius et Varinus.

¶ Epitheta. [GR]. Epicharmus. est autem [GR] splendidum, cum alias, tum pinguedine lucens: unde Martialis, Caerea quae patulo lucet sic. lum. [GR], Hesych. et Varinus, videtur autem

poeta aliquis melancoryphos, id est atricipites appellasse homines et scortationibus deditos, quod noctibus fortassis larvati, vel capita obvelati, aut facie alieno colore picti, ne facile possent agnosci, vagarentur. ¶ Turdetani et Ficedulenses nominantur in Captivis Plauti.

¶ c. Proverbium illud Graecis usurpatum, [GR], id est, Gratae avibus ficus sunt, sed plantare recusant, a ficedulis aviculis praecipue ductum videtur. quanquam et aliae quaedam aves, (ut dixi in A.) ficubus vescuntur. Eiusdem sensus est hoc apud Germanos iactitatum, Felis amat pisces, sed aquas intrare recusat: [GO].

¶ f. Et eodem iure natantes Mergere ficedulas didicit nebulone parente, Iuvenalis Sat. 14. [GR], placenta ex farina et melle, in qua positae erant aves ampelides aut ficedulae assae: quibus comesis placentam quoque (crustam) iuri intritam edebant, Pollux. Quo die Lentulus flamen Martialis inauguratus est, ficedulae, turdi, etc. ante coenam apposita sunt, Macrobius. Tiberius Caesar Asellio Sabino H. S. ducenta donavit pro dialogo, in quo boleti et ficedulae, et ostreae et turdi certamen induxerat, Svetonius. ¶ Augusto aves omnes ficedulae sunt, (quia tum temporis pleraeque pinguescunt uvis et ficubus,) apud Italos proverbiali sensu dicit, et ad varias sententias accommodant.

¶ h. Emblema Alciati, sub lemmate parvam culinam duobus ganeonibus non sufficere.

In tenui spes nulla lucri est: unoque residunt  Arbusto geminae non bene ficedulae.

DE FRINGILLA SIVE SPIZA, ET PHRYGILO.

FRINGILLA avis dicta est quod frigore cantet et vigeat, Festus. Sunt qui fringillam scribant ex recentioribus, n. litera omissa. sed melius videtur cum n. scribi, nam Itali hodieque in vulgari lingua sic scribunt. Quoniam vero de fringilla apud veteres Latinos aliud mihi legimus: et pauca admodum de spiza Graecorum, quam Gaza ex Aristotele fringillam interpretatur, (et dubium mihi est an fringilla nostra eadem quae spiza Aristotelis sit, ut amplius dicam mox in mentione de fringillis diversis) placuit ea seorsim conscribere, et subiungere quae de fringilla hodie plerisque omnibus dicta, observavimus. Avienus ex Arato spinum, [GR], fringillam reddit inter signa tempestatis, hoc versu: Si matutino fringilla resultat ab ore. ubi Aratus habet, [GR]. Acanthis veterum Graecorum, avis est quae Gallis serin dicitur (Germanis [GO]) et recentioribus Graecis vulgo spinidia, Petrus Bellonius. Vide plura de spinis (vel spiniis, spinthiis, spinidiis Graecorum,) supra in Acanthide H.  Fieri quidem potest ut una avis tum spinos tum spiza dicatur Graecis, per onomatopoeiam scilicet a verbo [GR]: praesertim Arato etiam scribente, [GR]. quanquam verbum [GR] etiam extendere significat, unde [GR] dicta extensio digitorum, et aspis scutum rotundum, non extensum in longitudinem apud Eustathium. [GR] dicuntur quaelibet aves, Hesychius: nimirum minores duntaxat: ut passeres apud Latinos. [GR] sane Aristoteli speciem certam significat, pro qua Gaza fringillam reddit. Haec (inquit Aristot.) vermiculos petit: aestate tepidis, hyeme frigidis locis degit, contra quam turtur. magnitudine est fringilla aequalis avi floro: orospizae, id est fringillae montanae non admodum dissimilis, magnitudine quoque, qua et spiziten aegithali, id est pari speciem refert. ¶ Spiza avicula est passeri similis, Hesychius et Varinus. ¶ [GR]. Varinus etiam corruptius habet [GR], Hesychius. id est, Spizites (Gaza fringillaginem vertit,) aegithali avis species est. De accipitre spizia, id est fringillario, dictum est inter Accipitres.

¶ Est et phrygilus seu phregilus avis, cuius in Avibus Aristophanes meminit. Si quis (inquit Chorus avium) fugitivus et stigmatias e vobis est, attagas apud nos vocabitur: sin Phryx barbarus non minus Spintharo, phregilus ([GR]. malim [GR] ut infra etiam. et sic magis fiet allusio ad Phrygem. et Suidas quoque hoc loco [GR] legit. Varinus in Sabazio phrygilos oxytonum legit, cum Scholiastes Aristophanis e quo transcripsit paroxytonum habeat) avis apud nos erit, de genere Philemonis. nam Philemon etiam (inquit Suidas) tanquam Phryx et peregrinus notabatur. [GR], Idem poeta paulo post. ubi Scholiastes iterum monet phrygilum avem esse, et Sabazium, id est Bacchum iocose ita cognominari, quoniam Phrygium deus esset. Frigellus avis nominatur in versibus Salernitanis inter eas quae in cibo laudantur. Arnoldus Villanovanus avem interpretatur quae uvis vescatur, et inebrietur etiam, velocis volatus, sturno similis, sed melioris nutrimenti, circa vineas frequens, initio Novembris praeferenda.

QUAE DE FRINGILLA RECENTIORES
scripserunt.

A.

FRINGILLA Italice franguello dicitur, vel frangueglio. Fringilla Graecis veteribus spiza dicta, hodie in Graecia fringilaro vocatur, Italis fringuello, (frenguelo) Gallis pinson, Petrus Bellonius. Audio autem pinson Gallice dici hanc avem a pungendo, quod rostro pungens etiam vulnere interdum. aliqui guison appellant, Sabaudi quinson. nec

scio an eadem sit, quae (nisi fallor) alicubi frinson dicitur. quidam beree interpretatur. Eberus et Peucerus Germanice [GO]: nostri plerunque [GO] vocitant. Tertium carduelis genus [GO] vulgo dicitur, Albertus. Anglice schaffinche, (vel finch, ut alii,) a fheld appel, a spink, Turnerus. Eliota interpretatur ruddocke, robin, redbrest, quae nomina Turnerus rubeculae sive erithaco tribuit. Illyriis pinkawa vel pienkawa. Polonis slowick.

B.

Vinchae avi pectus omnino rubet instar flammae, Albertus. colore obscuro et nigricante rubet, Eberus et Peucerus. Fringilla passerem magnitudine aequat; variis coloribus, albo nempe, viridi et ruffo distincta est. maris pectus rubescit, foeminae pallescit, (pallidius et dilutius est,) Turnerus. Fringilla toto corpore candida aliquando visa est.

C.

Fringillas puto apud Latinos nomen accepisse, quod in frigore plures convolantes cernantur quam aestate, Turnerus Anglus. In Helvetia nostra per hyemem recedunt, foeminae praesertim. mares enim aliquando complures simul apparent sine ulla foemina. Gregatim volant ut et reliqua carduelium genera, Albertus. ¶ De cibo earum dicam mox in mentione vinconum diversorum. ¶ Nidulantur in summis fruticum ramis, aut arborum infimis, nidumque intus ex lana, forisque ex musco faciunt, Turnerus. Utuntur ad nidum suum etiam aranearum filis. ¶ De cantu earum vide mox in E. ¶ Cum visum caveis inclusae amiserint, aucupes eis nescio quomodo herba beta mederi audio.

D. et E.

Fringillas non facile capi audio, quomodo capiantur leges supra in Carduele E. ex Alberto. ¶ Fringillae (ut Rob. Stephanus Gallice scripsit) hunc fere in modum capiuntur. In loco plano, ubi  fringillae praetervolare solent, tres arbores resectae eriguntur, parum inter se distantes (en trepied.) hae frondibus infra cinguntur instar attegiae. per medium funis extenditur perticae alligatus, ab altera parte sustinetur furca, et e longinquo tenetur ab aliquo homine. Funi duae aut tres fringillae annexae sunt. Virgulae etiam visco illitae per arbores disponuntur, et non procul inde duabus vel tribus caveis inclusae fringillae collocantur, quae praetervolantes voce alliciant. Illectae illae dum curiosius fringillas a fune pendentes vel caveis inclusas inspiciunt, visco capiuntur. ¶ Cantat mas primo vere, Turnerus. Cardueles aves omnes canorae sunt. sed praecipue quae per excellentiam sic vocantur, deinde spini, tertio fringillae, postremo linariae. Omnes caveolis inclusae cornu suspensum rostro trahunt ut bibant, sed a potu temere delabi sinunt, Albertus. Aucupes aliqui fringillas aestate tota loco obscuro includunt, aluntque: sub hyemem vero vel autumno, extrahunt canoras. canere autem incipiunt cum lucem revisunt (alioqui id temporis mutae sunt) utunturque ita ad retia pro reliquis avibus illiciendis.

DE FRINGILLIS SEU VINCONIBUS DIVERSIS.

AUCUPES nostri fringillam Italicam quandam nominant, nescio quid a communi nostra differentem. Ut carduelis nomen Albertus commune facit tribus aut quatuor avicularum generibus. quae omnes canorae sunt, et carduorum aliisque seminibus vescuntur: ita et Germanicam vocem vinco (nostri [GO] proferunt) de iisdem fere omnibus usurpat. nam carduelem, quae hoc nomen per excellentiam sibi vendicat, vinconem carduorum appellat, [GO], ut vulgo etiam hodie Germani. et ziselam nostram, id est spinum, qui minimus carduelium est, alias in vinconum genere numerat, (Genera, inquit, vinconum apud nos sunt, aves ceycos [lego [GO] dictae apud nos: et vinco cardui, etc.) alias simpliciter vinconem nominant, Germanice sichendulam (nisi corrupta vox est a librariis) per onomatopoeiam. Rubeum vero vinconem a colore pectoris ([GO]) eum vocat, quem nos vinconem simpliciter, aut vinconem fagorum. Omnia haec genera, inquit, edunt semina spinarum albarum, et rosarum et herbarum: et maxime semen papaveris et lappae et huiusmodi. Iam cum Aristoteles acanthofagas, id est carduorum seminibus victitantes aves, neque vermem neque animal ullum attingere scribat, spizan vero inter vermivoras numeret , dubitari potest, an fringilla nostra Aristotelis spiza sit, quamobrem quae Graeci de spiza prodiderunt, separatim supra conscribere volui. Avem cui caput atrum, pectus omnium maxime rubrum, lingua sine acumine, [GO] a nostris dictam, aliqui Germanice [GO] et [GO] nominant, alii [GO]:

interiores Germani quidam [GO]. Galli quidam chloridis aviculae genus, quam nos supra citrinellam, quinson verdier nominant, ut audio, id est fringillam viridem.

DE FRINGILLA MONTANA  

MONTIFRINGILLA, [GR], nomen accepit a montibus in quibus degit, fringillae similis et magnitudine proxima, sed collum habet coeruleum. in montibus degit, vesciturque vermiculis, Aristot. Fringillae, id est veterum Graecorum spizae, a recentioribus Graecis fringillari vocantur: et similiter orospizae, id est fringillae montanae, quae Gallis vulgo dicuntur montans vel pinsons d’Ardaine, Petrus Bellonius. Montifringilla (inquit Turnerus) Anglis appellatur a bramling: Germanice [GO] (vel [GO], id est fringilla hyberna aut nivalis, Eberus et Peucerus.) haec avis fringillae magnitudine et corporis figura similis est: sed mas in collo plumas habet coeruleas, quas non aeque prompte in foemina deprehendas. Rostrum luteum est, et alae variis coloribus, albo, nigro et luteo distinguuntur, ut aurivittis (sic vocat carduelem vulgo dictam.) Vox illi insuavis et stridula. Nostri eandem aut proximam avem vocant [GO] id est fringillam montanam: et [GO] id est fringillam abietum, cuius figura est quam damus. alae ei duabus transversis lineis ex ruffo flavescentibus distinguuntur, media linea nigra interiecta: sunt et linea duae angustiores albae, sub luteis statim. Magnitudine fringillam excedit: color in capite, dorso et cauda nigrior quam fringillae. supina pars albicat. pectus cum gutture nonnihil ruboris habet, etc. ¶ Itali quidam etiam coccothrausten nostrum franguel montagno, , id est fringillam montanam vocitant: vel, ut alii proferunt, frenguelo montanino: ut ex eisdem nonnulli avem cui caput atrum, pectus omnium maxime rubrum, linguae acumen nullum.

54 - de Ficedula et Atricapilla - de Fringilla