Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

55 - de Fulica

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE  FULICA VETERUM.

A.

FULICA, quae et fulix dicitur, marina vel stagnensis avis est, ut grammatici quidam scribunt, paulo supra magnitudinem columbae: dicta a furvo, id est nigro. Chasida Hebraicam vocem aliqui fulicam interpretantur. vide in Ciconia. Cepphum Theodorus Gaza Latine fulicam reddidit. sed quoniam an recte id ab eo factum sit, non satis mihi constat, et quae hodie fulica a plerisque populis, qui Latinae linguae vestigia retinuerunt appellatur, nihil cum laris aut cepphis commune habere videtur, privatim de singulis quae apud authores observata mihi sunt, tradere volui. Larius lacus est Galliae cisalpinae vicinus alpibus, a fulicarum quae ibi sunt multitudine appellatus. Graeci enim laron fulicam vocant, Perottus. Schachaph Hebraicam vocem Deute. 14. Septuaginta laron interpretantur, Hieronymus fulicam. Vide in Bubone A. Ego larum et cepphum aves congeneres esse puto, et cepphum lari speciem esse. vide supra in Ceppho A. Phalaris avis, ut scribit Kiranidae interpres, quae dicitur alba frons. nam tota nigra est, et frontem solum albam habet. invenitur autem in fluminibus et stagnis. Aggregator folegam interpretatur, id est fulicam. Sed plura de phalaride scripsi supra inter Mergorum genera post anates. Vergilius, fulicas appellat aves, quas Aratus aethyas, Ioach. Perionius. sed nos aethyas omnino mergos esse suo loco docuimus. Gaza in libro Aristotelis de communi animalium gressu pro Graeco [GR] vertit, fulicae vel potius ardeolae, quasi dubitans utro modo rectius verteret. [GR] fulicam transfert Augustinus: et Lycophronis interpres larum esse scribit: Ambrosius etiam sturnum, quem tamen Graeci non erodion, sed psara dicunt, Caelius. Nos erodion ardeam esse sine dubitatione asserimus. Diomedeas aves fulicarum similes esse Plinius tradit, et secutus illum Solinus. ego fulicas illos pro erodiis ex Graeco aliquo scriptore vertisse suspicor, ut supra in Diomedeis dixi. Sunt etiam qui phenen, id est ossifragam pro fulica accipiant imperitissime, (vide supra in Ossifraga.) quos etiam Albertus reprehendit. Denique interpres Galeni Euporiston 3. 282. pro nessa, hoc est anate, fulicam vertit.

B.

Fulicae sunt aves aquaticae, anatibus paulo minores, sed corporis forma consimiles, Servius. Sic et Albertus, Fulica est qui mergus niger vocatur, anate minor. Avis est nigra, aquatica, vulgo

nota, paulo supra magnitudinem columbae, Perottus. Fulicae leves et parvae, ut Textor citat, a poetis quibusdam cognominantur. A furvo, id est nigro, dicitur fulica, Perottus. Cana fulix, Vergilius. ¶ Fulicarum generi natura (in capite) cirros dedit, Plinius. sed hoc forte de ardeis potius intelligendum est. videtur enim Plinius (ut in A. ostendi) pro erodiis Graecorum quandoque fulicas transtulisse. Plinius ubi ex autoritate Iubae Diomedeas aves fulicis similes albas esse tradit, videtur fulicas omnes albas facere. nam non de eo quod rarius, sed frequentius accidit, in genere loquuntur classici scriptores, Turnerus.

C.

Palustres fulicae, Ovidius 8. Metam. Vergilius marinas fulicas dixit ad discretionem fluvialium, Servius. Nidulantur et lari et fulicae in eisdem locis, in excelsis nempe petris et marinis rupibus, Turnerus.

E.

Fulicae matutino clangore tempestatis signa sunt, Plinius. Cana fulix itidem fugiens e gurgite Ponti Nunciat horribiles clamans instare procellas, Cicero 1. de divinat. Marinae In sicco ludunt fulicae, Vergilius 2. Georg. inter signa tempestatis. Follatae sive follegae et anates tam sylvestres quam domesticae, quatientes alas, aquam significant: submergentes vero se et alas quatientes, ventum prae se ferunt, Obscurus.

G.

Ad araneorum morsus: Renes leporis et fulicae eius bestiae, qui ab araneis laborat si crudos deglutiat, sanabitur: morsis etiam cocti< >dentur, Sextus. Aiunt quidam cor crudae aethyiae (fulicae vertit Crassus) ad comitialem prodesse, Aretaeus.

¶ H. a. Epitheta. Leves, Marinae, Palustres, Parvae, Vagae, apud Textor. Cana fulix, Verg.

DE  FULICA RECENTIORUM.

A.

FULICA quae hodie apud Italos, Gallos et alios quosdam hoc nomen habet, etsi a nonnullis corruptum, sive eandem est quae veterum fulica, ut ego existimo: sive diversa, ut quidam suspicantur, separatim hic nobis describetur. A Graecis hodie [GR] per metathesin dicitur. Italis folega, unde etiam indocti quidam, Aggregator et alii, in Latinis libris folega,

follega et follata scribunt: Arnoldus Villanovanus fulsa vel fulca. Sed audio duas esse aves apud Italos folegae nomine, minorem de qua hic agimus: et maiorem, quae in arboribus nidificet ac pisces tantos fere devoret quanta ipsa est: quam ego phalacrocoracem vel corvum aquaticum Aristotelis esse coniicio. ¶ Galli nominant foulque, (Monspessuli hoc nomine marinas tantum quasdam aves vocari audio diversas a nostris) alii foucque aut foulcre: Parisiis etiam diabolum a colore nigro, alibi pulle d’eau, id est pullum aquaticum, ut Itali etiam circa Verbanum lacum polun vel pullon, et rursus Galli quidam gelinette, quod nomen alii attagenae nostrae tribuunt, ut haec melius cum additione dicatur gelinette d’eau. Bellonius Gallus fulicam Italis dictam, gallinam aquaticam esse ait, totam nigram. alii iodelle vel ioudarde. Neocomi belleque. ¶ Helvetii [GO], vel [GO]. circa lacum Acronium [GO]: quae nomina facta videntur, vel ab Italicis folega, pullon: vel Gallicis, pulle d’eau, belleque. alii [GO], circa Francfordiam ad Moenum: alii a macula alba frontis quae rasum sacerdotis verticem refert, [GO]: Svevi [GO]. Georg. Agricola interpretatur [GO], id est gallinam aquaticam, quod corporis magnitudine ad gallinam accedat, unde et [GO] alicubi appellatur, id est gallina harundinum. Alberto Magno pullus aquae. In capitibus quarundam avium (inquit) est substantia dura, media inter carnem et cartilaginem, ut in capite galli et gallinae. in capite etiam pulli aquatici avis nigrae, tale quiddam est album, quod non erigitur, sed super verticem capitis eius iacet instar galeae albae. Et alibi, Anas maior est pullo aquatico. Sunt qui fulicam Germanice reddant [GO], id est anserem grandinis, nescio qua ratione. alii [GO], id est mergum, nimis communi vocabulo. alii [GO], id est mergum nigrum. Fulica est qui mergus niger vocatur, anate minor, Albertus lib. 23 in Aquila. Et rursus in Fulica, Est (inquit) de genere mergorum, in mari et circa stagna degens, nec vagatur per diversa volitans, sed in loco generationis suae manet. cadaveribus vescitur, et tempestate gaudere videtur. Tunc enim in profundum maris natat et ludit. nidificat in pertis quas aqua circonfluit: ubi et ciborum thesauros recondit, unde etiam extraneis avibus liberaliter impartitur, Albertus et partim Physiologus. Fulica stagnis gaudet, esca et pace contenta, nec locum, in quo haec suppetant, deserit, Physiologus. Ego Albertum mergi nigri et fulicae nomine non fulicam nostram de qua scribimus, sed larum nigrum accipere arbitror, de quo suo loco agetur. Rursus fulicam nostram Rostochii vocant [GO]. Hollandi [GO]. lacum illi sua lingua [GO], id est mare appellant. Sed dubito an haec sit fulica maior potius, vel phalacrocorax. nam a Frisiis genus fulicae maius et marinum, audio nominari [GO]. has ferunt corvorum instar exosas esse, quod cadaveribus pascantur. inter arundines parere. nidum ab accolis perforari, ova eximi uno tantum relicto in absentia matris. illam reversam ova per foramen decidisse suspicari, et alia parere: iisque rursus ademptis alia, donec effoeta tandem exhauriantur, emoriaturque, nisi mature ova quae pepererit in nido ei reliquantur. Alii ova eius nido eximi aiunt uno tantum relicto, secus enim non redire eam. De ave simili nostrae fulicae, quae Anglis dicitur a coote, mox privatim mentio fiet. Eliota Anglus phalacrocoracem interpretatur a water crowe, (ide est cornicem aquaticam,) vel a coote per coniecturam. Sunt qui fulicam interpretentur Germanorum kyuuittam ([GO], vanellum) quae cum nec marina sit nec aquatica, fulica esse nequit. Non desunt qui fulicam, gallinam illam nigram aquaticam, alba in fronte macula esse volunt. sed isti Vergilii et Aristotelis autoritate facile erroris convincuntur: quorum ille avem facit marinam, hic lib. 8. hist. anim. apud mare vivere testatur. Quare quum palustris illa gallina neque avis sit marina, neque apud mare victum petat, sed in stagnis, paludibus et recentibus aquis perpetuo degat, nec Vergilii fulica, nec Aristotelis cepphos esse poterit, Turnerus. Atqui an Gaza pro ceppho recte fulicam verterit, non constat. et fulicam duplicem esse nihil fortassis prohibet, aliam marinam, aliam dulcium aquarum, ut et larus apud Graecos. Certum est eam quae fulica hodie ab Italis dicitur, in aquis dulcibus agere. Fulica (inquit Niphus Italus) est avis stagnensis vel lacustris, paulo supra magnitudinem columbae, a furvo, id est nigro colore. Servius quoque fulicas aliquas fluviales esse testatur. et Vergilium Aethyias ex Arato fulicas transtulisse observatum est. ¶ Fulica nostra Illyriis, ut audio, lyska dicitur: etsi quidam phalacrocoracem interpretentur, vel corvum aquaticum.

B.

Fulica nostra, quam dum haec consignarem manibus tractavi, magnitudine est gallinae, colore nigro per totum corpus, in collo quidem et capite atro, id est nigerrimo. rostrum ex albo subrubescit: synciput glabrum est, figura ovali, alba pellicula intectum, calvitii specie. Ventris plumae molles et conferctae sunt, colore cinereo. alarum superior ambitus per angustam lineam albicat. Digitis pedum membranae nigrae latae adhaerent, non (ut reliquo fere palmipedum genere) continuae, sed divulsae, ut in colymbis magnis ac parvis: sed hoc peculiare habent, quod secantur utrinque, aut saltem ab altera parte, iuxta digitorum articulos, praesertim in medio. internodia membranarum semicirculos fere constituunt. Color pedum pullus, supra genu vero ubi desinunt plumae, pars femoris in ambitu ex viridi flavescit. Collum oblongum, cauda brevissima. Reliqua leges in A.

C.

Fulicae (maiores puto et marinae tantum, quae forte phalacrocoraces fuerint) demordent arundines,

donec paululum adhuc extent supra aquas, et super stipitibus nidos construunt, ut audio.

F.

Anates et fulcae (fulicae) magis per autumnum conveniunt: sed corporibus temperatis nunquam expedit anatibus aut fulcis uti, Arnoldus Villanov. Fulicae nostrae nescio quid grave et palustre olent plerunque. quamobrem a peritioribus elixantur primo in olla aperta, ut odoris virus exhalet, deinde assantur condiunturque.

DE SIMILIBUS FULICAE NOSTRAE AVIBUS,
primum Cotta Anglorum, deinde Rallo Italorum, cuius icon est.

FULICA nostras in Anglia nullas esse audio: sed similem eis forma et colore avem quae vulgo cotte vel kut appelletur, in fluviis et stagnis reperiri, magnitudine paulo minorem: cuius rostrum tuberculo quodam rubeo insigniatur, crura etiam rubeant, nulla syncipitis macula. hanc negant diutius posse volare, quam pedis cavo hausta (priusquam volet) aqua retineatur. urinando ad aquae fundum usque, alga, limo, gramine, parvisque cochleis se nutrit, piscibus abstinet. Caeterum avis quam Hollandi nominant [GO] phalacrocorax vel fulica maior videtur. Vide supra in Fulica recentiorum A.

¶ Misit ad me nuper Georg. Fabricius pictam avem fulicae nostrae persimilem, undiquaque nigram, nisi quod infra oculos utrinque alba macula rotunda apparet, calvitium in syncipite nullum, rostrum quoque et crura nigra sunt: cum illud in nostra albicet, haec fusca sint. Apud Misenos nimium communi nomine [GO], id est gallina aquatilis appellatur.

DE RALLO ITALORUM.

RALLUS magis aquatica est avis, quae terrestris, ac Maestris, (rure Venetiis non multum distante) magnis capitur expensis, falconum scilicet, accipitrumve, ac famulorum catervae, qui venaticorum canum vice, cothurnis induti per aquas illas modo hac, modo illac errantes, volucres illas quibusdam fustibus exturbent, nonnullos frutices, et arbusculas quas incolunt, concutientes, quo ita postmodum praeda sint falconum insidiis. Celeberrima quidem est haec avis inter proceres illius civitatis: verum, iudicio meo, multo, et turdo, et coturnice gustu inferior, Aloisius Mundella archiater Brixiensis in suis ad me literis, a quo iconem quoque accepi. Differt haec a nostra fulica quod in alis et circa oculos plus albi coloris habet, rostrum nigrum, crura subviridia, membranas inter digitos non ita dissectas, calvitium nullum, quantum ex pictura assequor.

55 - de Fulica