Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

64 - de Otide

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE OTIDE.

DE OTIDE quoniam variae sunt recentiorum sententiae, primum ea seorsim conscribam, quae apud veteres mihi lecta observavi: mox de illis etiam avibus privatim acturus, quas vel otidem veterum simpliciter esse, vel genus aliquod otidis, ut vel aliis visum est, vel nobis videtur.  Et quanquam gallinaceorum generi otidem adscribendam nemo adhuc monuerit, mihi tamen recte ad id referri videtur. De tetraone quidem vel tetrace magno (quem nostri urogallum vocant, et eruditi quidam congenerem otidi faciunt, quibus et ipse astipulor) quin gallinarum generis sit, nemo qui avem ipsam viderit, dubitare potest.

¶ Avibus quas tetraonas vocant, suus est nitor absolutaque nigritia, in superciliis cocci rubor. Harum alterum genus vulturum magnitudinem excedit, quorum et colorem reddit, etc. Proximae eis sunt quas Hispania aves tardas appellat, Graecia otidas, Plinius. Hinc est quod Gaza etiam Aristotelis interpres pro otide tardam vertere solet. Otidem autem magnam et gallinacei generis, ut dixi, cum oto ave nocturna noctuae simili veteres etiam authores confudisse conijcio. Est otus qui cum coturnicibus avolat, idem scops Aristotel, non satis cognitus ei, ut fatetur: cum praetervolando tantum per biduum appareat: pinguis et esculentus alioqui. Hic apud Plinium lib. 10. cap. 23. non recte otis vocatur, nam et apud Aristotelem otus legitur: et in quibusdam Plinii codicibus quanquam glottis et otis et cychramus legatur, paulo post tamen, otus bubone minor est, legitur. quod probo, quod ad nomen: de re ipsa vero iudicium meum adhuc cohibeo, neque enim ulla nocturna avis avolare videtur. quod si quae otus dicta avis cum coturnicibus avolat, illius forte descriptio apud authores non extat. Nam otis magna, si ea est ut docti credunt quam vulgo trapum vocant, non avolat, nisi fallor, ex nostris regionibus, (etsi Helvetiae rara est,) et hyeme etiam apud nos capitur interdum. Vide mox in C. De oto nocturna ave, plura scribam in Elemento O. Fieri sane facile potest, ut Aristoteles quoque harum avium nomina et historias non satis discreverit, nominum vicinitate deceptus, aut vulgi consuetudinem secutus. Sunt otides, quos et otos vocant, aves parum volaces, et quae volando cito defatigantur non aliter atque perdices, Vuottonus. Alexander Myndius otum vel otidem (ut scribit Athenaeus, qui haec nomina confundit, vel aliorum potius confundentium verba citat) etiam lagodian ([GR]) nominari scribit. Mihi lagodiae nomen a lepore factum, non otidi (de qua hic agimus) sed oto noctuae simili convenire videtur, eo quod pedes plumis villosos et leporinis similes habeat, qua ratione lagopodi etiam (quam nostri perdicem albam vel montanam appellant) inditum nomen. [GR], Xenophon libro 1. Anabaseos. Invenio et [GR] per o. breve in prima, et [GR] per [GR] diphthongum scribi. Galenus in Glossis a Xenophonte lib. 1. Anabas. [GR] per omicron haberi testatur, apud Aristotelem per [GR quod et Varinus reperiit. Est et [GR] paroxytonum (malim oxytonum) in Hesychii Lexico.

¶ Alhabari est avis magna sicut anser, non multum volans, nota apud venatores Damasci, And. Bellunensis. Interpres Avicennae tardam vertit. Fimum eius Avicenna ad impetiginem laudat, et ova ad denigrandos capillos, ut referam in G. quanquam haec remedia de otide Graeci non scripserint. Clas, id est tardus avis, Sylvaticus.

B.

Hispania otides producit, Strabo. Pascuntur circa Cephisum avas potissimum quae otides sunt dictae, Pausanias in Phocicis. Otus avis Athenaeo (noctuarum generis ut videtur,) circa Alexandriam Libyae maxime capitur. ¶ Otidis magnitudine Scythica quaedam avis est, Aristot. et Plinius. vide in Aquila C. ¶ Otides perdicum similes sunt: prae obesitate autem corporisque pondere, parum se alis attollunt, Volaterraneus ex Aeliano. Athenaeus otidi colorem coturnicis tribuit tanquam ex Aristotele: ex quo haec etiam citat: Otis avis fidipes est, tribus insistens digitis, magnitudine gallinacei grandioris, capite oblongo, oculis amplis, rostro acuto, lingua ossea, gracili collo. Nos horum nihil in iis quae extant Aristotelis legimus. sed hoc tantum, quod gula ei tota ampla sit, ingluvies nulla: appendices paucae quaedam infra qua desinit intestinum. Synesius epistolis otidem ab imperito aliquo pavonem existimari posse scribit.

C.

Otide vel oti cibum ruminare dicuntur, Athenaeus et Eustathius. Brevi volatur utuntur propter corporis sui gravitatem. unde fit ut vel manu capiantur, si quis celeriter instet, et canibus, ut in

B. recitabo. ¶ Incubat tarda tricenis diebus ut reliquae etiam alites magnae, ut aquila, anser, Aristot. Migrat et regionem mutat, Athenaeus ex Aristotele. Aristoteles quidem de oto scribit, avolare eum cum coturnicibus: quem locum Plinius repetiit, in cuius codicibus et otus et otis legitur. ego non otum noctuae similem, quamvis tum Plinius tum Aristoteles ita interpretentur eodem mox in loco, sed otidem de qua scribo avolare puto cum coturnicibus: sed corporis gravitate impeditum perseverare non posse, et in locis proximis remanere, ut de glottide etiam legimus. Nocturnam quidem avem aut noctuae similem nullam migrare arbitror.

D.

Attagen cervum amat, perdix damam, otis equum, Gillius ex Oppiano. Et rursus, Otides circum pedes equorum concursant. Itaque si quis pellem equinam sibi induat, facile quotquot libuerit capiet, Athenaeus. Aegyptiorum sapientes hominem viribus imbecillem significaturi, qui fortiorem insequentem fugiat, otidem avem et equum pingunt. volat enim illa viso equo, ([GR,]) Orus. Mihi huius avis et otidis pictura, melius ad sequentis hieroglyphici inscriptionem quadrare videtur, quae est: Quomodo significent hominem qui ad patronum suum confugiens nihil ab eo iuvatur: ubi passerem et noctuam pingi legitur. sed ad eandem rem denotandam diversas fieri picturas nihil obstat. ¶ Vulpes in Ponto sic otidas venatur, ut et sese avertens, et in terram abiiciens, tanquam avis collum, sic caudam extendat: eae autem hac insidiarum instructione seductae, ad illam, tanquam ad suam gregalem accedunt: illa vero se vertens nullo negotio capit, Aelianus. ¶ Otis mentuit sibi a cane, Philes, vide mox in E.

E.

Otides equis gaudent, et si quis equinam pellem sibi induerit, quotquot volet venabitur. nam sponte ad illum accedent, Athenaeus et Eustathius. Equum ubi aspexerit magno statim cum gaudio ad ipsum advolat, Aelianus. Qui perdicum in cervos, idem in equos otidum amor est. quamobrem huiusmodi industria falluntur. Retia aliquis prope fluvium aut stagnum idoneo loco erigit, angustoque per medium transitu relicto, quo eques unus transire possit, equum avibus ostendit. Sequuntur illae statim pennis omnibus expansis, donec equus ex loco angusto recedat, ipsae vero inclusae omnes irretiantur, Oppianus lib. 3. de aucupio. ¶ Canem nulla non avis parvifacit. Unam otidem excipio, (Oppianus attagenes etiam ceu parum volaces canibus posse capi meminit,) quae propter corporis sui gravitatem, et tarditatem canem perhorrescit. Eam enim ponderosa corporis mole constrictam alae non facile allevant: iccircoque demisso atque humili volatur utitur, quia pondere deprimitur. Ex eo fit, ut nonnunquam a canibus capiatur: itaque conscientia suae humilitatis perculsa, simulac canes latrantes audiverit, in dumeta, aut paludes excursione se impellit, quibus et protegatur, et ab instanti periculo servetur, Aelianus. ¶ Otidum volatus brevis, Xenophonte teste, qui sic scribit: Otides si quis celeriter instet, capere poterit. brevi enim volatu utuntur sicut perdices, et mox fatigantur. Verum autem esse quod Xenophon scripsit, Plutarchus ait: qui multas huius generis aves in Alexandriam ex adiacentem Libya volare ait, capique eas hoc modo. Otus ad imitationem natum animal, earum praecipue rerum quas ab omine agi viderit, aucupes etiam imitari solet. Stant illi e regione, et certo quodam pharmaco oculos sublinunt: et alia quaedam glutinosa pharmaca parata proxime alicubi in parvis pelvibus apponunt: quibus visis oti postea se illinunt, et conglutinatis oculis ac palpebris mox capiuntur, Athenaeus et Eustathius. Sed cum otum ac otidem, ut dixi, confudisse veteres quidam videatur, hoc aucupandi genus non ad otidem, sed ad otum noctuae similem pertinere mihi videtur. Est enim otus avis, ut et aliae quaedam noctuis similes, (scopes maxime,) omnino ad imitationem apposita, eoque nomine facilis deceptu. Otidem vero cum canibus et retibus facile sit venari, hac machinatione nihil est opus.

F.

Hispania aves tardas appellat, quas Graeci otidas, damnatas in cibis. Emissa enim ossibus medulla, odoris taedium exemplo sequitur, Plin. Atqui Xenophon, citante Athenaeo, otidum carnes suaves esse ait. [GR], Synesius in epistolis. Otidum caro media est inter gruum carnem et anserum, non tam dura scilicet atque fibrosa quam sit gruum caro. excrementosa est, ac proinde vitanda iis qui salubri, id est tenui victus ratione uti volent, Galenus et Symeon Sethi. ¶ Aethyia, id est mergus, ad saturitatem usque ab accipitre edi potest. suavissima enim eius caro est. et facilis concoctu: item otidis, Demetrius Constantinop.

G.

Phyrges et Lycaones mammis puerperio vexatis, invenere otidum adipem utilem esse, Plin. Alhabari, id est tardae avis fimum impetigini medetur, Avicenna. Ova avis tardae (alhabari, Bellunensis) sunt tinctura bona capillorum, ut fertur: quod quidem experimento apparere aiunt, de laneo eis inserto, et donec nigrescat relicto, Avicenna libro 2. in capite de ovis. et similiter ova alocloae (alochloch) ut aiunt, Idem. Kiranides ciconiae ova cum vino soluta capillos denigrare scribit: et ova corvi canos nigredine occultare, idem et Sextus. nec de aliarum avium ovis tale quid proditum invenio.

H.

Onesicritus perdices conscripsit in India anserum magnitudine esse, Aelianus. hae forte fuerint otides vel eius congeneres. convenit enim magnitudo anseris, vel maior potius, et color perdicis.

¶ Una ex aquilarum genere quae Iovis appellatur, carnes non attingit, sed ad victum ei herba satis est, Aelianus. ego nullam aquilam herbivoram extare puto: nisi quis otidem aquilae nomine dignetur, propter magnitudinem et rostrum, ut gallinaceo genere, non dissimile aquilino. etsi autem otis quoque carnes edit, herbis tamen et frugibus etiam pascitur.

DE OTIDE QUID SENTIANT RECENTIORES.

OTIDAS dici putant stardas, quasi tardos anseres, Caelius, et Budaeus in Annotationibus in Pandectas. alii tardas scribunt. et Plinius, Tetraoni (inquit) proximae sunt quas Hispania aves tardas appellat, Graecia otides. Otis nobis cognita perdici similis est: et tarda dicitur, quia tarde conspecta est Romae, Niphius. Idem dubitat an avis illa Scytica, (cuius meminit Aristot. de animalib. 9. 33. quae ova sua in leporina aut vulpina pelle deponit, otidis genus sit, sed ab otide nobis nota diversum. Ego tardae nomen factum existimo, non quod tarde e conspecta sit Romae, sed a corporis tarditate potius. Nam et Isidorus, Tarda (inquit) avis apud nos dicitur, eo quod tardo et gravi volatu detenta, nequaquam ut caeterae volucres velocitate pennarum attollitur. Graece autem gradipes (ego nec hanc nec aliam eiusdem significationis vocem de hac aut alia ave apud Graecos extare puto) vocatur.

Gyb. Longolius otidem interpretatur avem a corylis Germanice dicta [GO], quam Itali francolinum vocant, cum Attagene nobis descriptam. Eam quo minus otidem esse credam, cum magnitudo tum aliae notae in Otidis historia positae, prohibent. Orix Alberto genus est gallinae sylvestris, perdice maius, fere colore perdicis, [GO] dicta Germanis, Albertus. nomina quidem orix (quod apud nullum probatum authorem legitur) et otis colludunt: unde Longolius forte avem eandem esse coniecit, et forsitan etiam ex lagodiae nomine (quod tamen, ut supra docui, oti potius quam otidis est) ad eandem sententiam impulsus, ac si Germanicum quoque nomen a lepore potius quam corylis factum esset, quod nobis non videtur. neque sane ex nominibus certi quicquam constanter colligi potest. Longolium Eberus etiam et Peucerus secuti sunt.

TARDAE VEL BISTARDAE HISTORIA
e recentioribus.

TARDAM vel bistardam avem quamvis otidem esse non dubitem, (et eandem quae Germanice [GO] appellatur,) propter diversas tamen quorundam opiniones, (cum alii otidem alio vocabulo recentiorum interpretentur, ut proxime exposui: aliqui tardam seu trapum nostrum, alio vetere, terracem vel tetracem vocantes, ut deinceps dicam) veterum de otide scripta, et de tarda recentiorum, nostrasque observationes separavi. Pygargum aquilae genus Germanorum literatores (ut Murmellius) trappum interpretantur turpi lapsu, Turnerus. Sig. Gelenius in Lexico Symphono, avem [GO], Illyrice drofa vocari scribit (Poloni trop dicunt) et eam esse coniicit quae in Lexicis Graecorum [GR] appellatur. [GR], aves quaedam, Hesychius et

Varinus. sed cum nulla praeterea raphi avis mentio aut descriptio extet, nos ex sola nominum vicinitate, eandem esse avem non asseremus. Kiranidi pelecanus alio nomine etiam ramphos appellatur, a rostro videlicet quod insigne et omnium latissimum habet. ¶ Tarda Gallice nominatur oustarde, vel houtarde, vel bistarde. Avis tarda quae bistarda vocatur, Sylvaticus. Anglice a bustard, vel a bistard. Germanice [GO], vel [GO], vel [GO].

¶ Trappus apud Aristotelem tetrix, ([GR] et [GR]) et Plinio tetrao est, Turnerus. Olaus Magnus in descriptione regionum Septentrional. trappum erythrotaonem nominat.

¶ De tarda, et otidis vel tetraonis tribus generibus Hermolaus Barbarus in Castigationibus Plinianis ita scriptum reliquit: Ubi vulgati codices habent, Decet et tetraonas suus nitor, Politianus similiter legit, ex Svetonio in Caligula, qui ait: Phoenicopteri, pavones, tetraones, Numidicae, Meleagrides, Phasianae. Et hercule codices antiqui fere habent tetragonas. quod et fortasse rectius est quam tetraonas. quoniam Graeci eas (ut coniicio) tetracas appellant. Tetracis enim meminit Aristophanes in Avibus. Et Athenaeus, In Moesia (Mysia) et Paeonia, inquit, nascuntur tetraces porphyrioni similes, maximis gallinaceis maiores, cristis (barbis) ex utraque auricula pendentibus, voce gravi, forma conspicua (florida) struthionis sapore. Est et aviculae, inquit, pusillae nomen tetrax, Alexandro Myndio Epicharmoque. Ergo tetraones sive tetragones, aut eaedem sunt quae tetraces, aut valde similes. Merula non dissentit quidem penitus: sed et erythrotaonas quoque dici eas posse credit, scripta ad nos epistola his verbis: Peragravi, inquit, fines patrios. secus Aemyliam viam oblatae mihi sunt pascentes aves, haud ita multo ansere maiores: quarum cervix quatenus alas contingit, rubro perfunditur. rubescunt item cilia, (atqui in nostris stardis seu trappis, quas ipse videre potui, cilia prorsus non rubescunt.) Rogati de nomine rustici, respondere stardas appellari, et nidificare inter maturescentes segetes. praeterea caudam in modum pavonis subrigere, quarum carnes qui comedere non insuaves aiunt esse. eas contenderim erythrotaones Plinio vocari. ut quid sentias quando otium fuerit perscribe. Respondi ad hunc modum de erythrotaone: Si quaeris de nomine, subdubito: cum propter illa Svetonii verba, qui tetraonas aves in Caligula appellat, tum quod omnes Pliniani codices manuscripti retragones sive tetragonas habent, nullus erythrotaonas. sin de re, tecum sum: ut genus hoc intelligam, quo (ut scripsisti) Ligures stardas vocant. nam et Veronae Aquileiaeque modo sterdas, modo trapos nominant. Hispani tardas, a tarditate dictas ut arbitror. quoniam, ut inquit eodem loco Plinius, alterum earum discrimen vulturum magnitudine coloreque conspicitur. nec ulla, inquit, avis, excepta struthiocamelo, maius corpore implet pondus, intantum aucta, ut in terra quoque immobilis prehendatur. deinde sequitur, Proximae (inquit) eis sunt, quas Hispania aves tardas appellat, Graeci otidas: ut tria videantur eius alitis fastigia. Sed vulgus differentias et intestitia tueri diu nescit. proindeque tria earum genera tanquam unum eodem vocabulo significat, tardas appellando, Haec Hermolaus.

¶ De tetrace, ex Dialogo Gyberti Longolii de avibus, quem is interpretatur [GO] Germanice, id est urogallum, vel gallum sylvaticum maiorem: et cum trappo confundere videtur. mihi tetrax Athenaei, et Aristotelis tetrix, cuius verba recitat, urogallus videtur, ut et Plinii tetraon sive erythrotaon: Nemesiani vero tetrax, omnino idem qui trappus vel otis. Tetracem esse arbitror (inquit Longolius) quam Aristoteles etiam tetricem vocat: Athenaeus porphyrionis speciem esse docet. Indicat autem porphyrionis vox nescio quid purpurascentis, quem tamen colorem in uro gallinaceo nondum deprehendi. Certe Athenaeus tetracem ita describit, ut Mysiorum potius nomenclaturae videatur tribuere, quod asserit, quam veritati. Nam ab indigenis ita vocatam avem dicit. Refert autem in Mysia sibi in sporta allatum, magnitudine maximi gallinacei, specie porphyrioni perquam similem, utrinque ab auribus propendentibus gallorum instar paleis, gravi voce, floridoque corpore. Certe urus noster non paleas, verum vestigia tantum palearum habet: neque porphyrionis forma conspicitur, cum non adeo longo sit collo, sed instar pavonis adducto et gracili, nullaque virentium aut rubentium plumarum imagine spectabilis: Ut tetracem tamen appellem, Nemesiani poetae authoritas, qui de aucupio Latini versibus conscripsit, me adducit. Eos hic recitare placuit. Et tetracem Romae, quem nunc vocitare tetracem Coeperunt, avium est multo stultissima, nunquam (nanque, forte) Cum pedicas necti sibi contemplaverit adstans, Immemor ipse sui, tamen in dispendi currit: Tu vero adductos laquei cum senseris orbes, Appropera et praedam pennis crepitantibus aufer, Nam celer oppressi fallacia vincula colli Excutit, et rauca subsannat voce magistri Consilium, et laeta fruitur iam pace solutus. Hic prope Pentinum radices Apennini Nidificat, patulis qua se sol obiicit agris. Persimilis cineri dorsum, (collum forte) maculosaque terga Inficiunt pullae (nigrae, ut in perdice) cacabantis imagine notae. Tarpeiae est custos arcis non corpore maior: Nec qui te volucres docuit Palamede figuras. Saepe ego nutantem sub iniquo pondere vidi Mazonoim (Mazonomi lego) puerum, portat cum prandia, cirro Quae consul praetorve novus construxit ovanti. Principio poeta avem istam stultam vocat, quod laqueum, quem sibi coram parari videt, non fugit, sed abeunte aucupe, mox accurrens, sese huic involuit. Deinde cacabanti colore et maculis persimilem asserit, hoc est, si quid sentio, perdici. etenim me legisse alicubi memini, cacabare perdicis esse vocem: neque aliter etiam nunc sonant. Deinde de magnitudine quam bene convenit, ad anseris pondus collata, Aristoteles tetracem (imo tetricem)

non tecto sed aperto nido ova ponere scribit, idque plurimum in fruticibus id quod nos etiam observavimus, et nidum eius congestum potius quam constructum vidimus. ab Atheniensibus uragem nominari perhibent: unde coniecerit aliquis hodie etiam a nobis urum gallum dici, quod mihi tamen non videtur astruant hoc illi, quibus Germania olim Graecissasse existimatur. Est sane urus gallus etiam pulverator, ut omnes propemodum frugilegae. Nec alius videtur tetraon vel erythrotaon Plinii, quem e Germania vel Septentrione, anseris specie nigricantem, (videtur hic Longolius gallum urum et trappum confundere, ut infra etiam in urogallo dicam. nam cum de urogallo agat, eundem Plinii tetraonem nunc faciens, mox vulgo eundem anseris nomine venire scribit, quod trappo non urogallo convenit. illum enim [GO] appellant,) rubro paulo perfusum, venire asserit. Non enim speciem hic ad similitudinem, sed ad magnitudinem refero. Quod rubro autem perfusum praedicat, id et in coturnicibus et perdicibus videre licet, et in nostro tetraone eundem colorem animadvertere. Nam et is a perdice nulla propemodum ratione, praeterquam magnitudine, qua vel quatuor prope gallinaceos etiam maximos vincit, distat. quin et gregarius est, et pulverator, et frugilegus. Sub autumnum ad nos gregatim advolat, agrum quem insedere, ovium grege occupatum diceres, tanta est volucris magnitudo, saepe mihi conspectae: nec ullam pestem magis odere holitores. nam ventrem rapis fulcit, t non mediocri praeda contentus esse solet. At non video, cur vulgo anseris nomine veniat, cum nulla in tam magno corpore mica sit, quae anseris speciem praebeat: nisi quia anserum modo gregatim volat. (Vide infra in capite de recentiorum scriptis de Tetrace.)

¶ Tetraones, [GR], [GO] Germ. colorem habent album, tendentem ad cinereum, alas nigricantes: magnitudine vultures vel aequant vel superant, Eberus et Peucerus. Sed qui elegantissimus in nostris trappis color est per dorsum, caudam, et alarum partem, ut in ardea stellari vel perdice rustica distinctus, ab illis non memoratur. ¶ Bistarda avis est (inquit Albertus) bis vel ter saltum dans, priusquam de humo elevetur, unde et nomen ei factum, (quasi bisterdans s. saltum.) Magnitudine et specie aquilam refert. rostro est curvo, unguibus aduncis, alis et cauda alba, reliquo corpore varia. Carnibus vescitur ut aquila: volucres tamen non praedatur. sed cadavera forte inventa comedit: vel animal innocens aut agnum aut lepusculum occidit. quod quidem sola facere non audet, sed a pluribus sui generis avibus adiuta. Herbis etiam in fame vescitur. ciceris, pisi et leguminum herbis praecipue delectatur: quod rarum est in avibus carnivoris. Nidificat, non in sublimi, propter tarditatem: sed in terra parit, cum matura seges est, Albertus.

¶ Trappus in regionibus nostris rarus est, in Alsatia et circa Brisacum oppidum non infrequens, ut audio. Memini ter quaterque apud nos captum, et in Rhaetia circa Curiam, Decembri et Ianuario mensibus, nec apud nos nec illic a quoquam agnitum. Ego duos ex eis ponderare volui: quorum alter libras novem duodecim unciarum appendebat, alter libras tredecim cum dimidia. Eosdem cum diligentius inspicerem, descriptionem confeci huiusmodi. Trappi color parte prona (id est dorso et alis, collo excepto, quod cinereum est) talis est qualis grygalli (de quo infra scribetur) vel perdicis rusticae, id est beccassae, praesertim minoris, vel etiam ardeae stellaris, sed magis ruffus, nigris maculis undantibus fere eleganter distinctus. Rostrum gallinae. Caput et collum cinereum. sed supina colli pars ad album vergit: pectus quoque et venter, et crura quatenus plumis vestiuntur ad media usque femora, alba sunt. Cauda digitos quindecim longa, hoc est palmos fere quatuor: pennis pulchris, ruffis, cum taeniis quibusdam et maculis nigris, superiore interioreque parte albis, ut etiam in extremitate, ornata. Collum dodrantale. reliquum corpus a collo ad orrhopygium, circiter quinque palmos longum. cauda tres palmos. alarum pennae maiores candidae, circa finem nigrae. Crura fusca, paulo breviora duobus dodrantibus. digiti pedum et ungues ut in gallina. sed digiti teri tantum antrorsum tendunt, nullus retro. Vola vel pars interior retro densa torosaque est. Ventriculus magnus herbis quibusdam (auricula muris, genere quodam viciae sylvestris, et dauci vel aprii) refertissimus erat: una cum duobus calculis albis. Alias etiam in ventriculo capti in maxima nive, lapillos tantum quosdam et cortices arborum invenimus. In extrema gula ante stomachum seu os ventriculi, pars est capacior, et ex multis rotundis fere carunculis compacta et intricata quodammodo. Intestinis diductis et extensis, id quod a fundo ventriculi ad alvum recta procedit, dodrantum est septem cum dimidio. appendices vero duae ab alvo retrocedunt. quarum altera tenuior est, circiter tres dodrantes longa. altera amplior longa dodrantes duos cum dimidio. Tres isti meatus iuxta alvum in unam capacitatem conveniunt.

¶ Starna (a recentioribus dicta) vel est perdix minor, vel avis magna ut anser, grisea, cinerea, cuius caro laudatur, maxime cum iuvenis fuerit, Conciliator ut citat Ant. Gazius. sed haec avis magna ut anser, starda vel tarda potius quam starna dicenda est: quod nomen perdici nostrae vel Externae avi convenit.

¶ Trappos permultos in Anglia esse audio, et locis gaudere aquosis. Sylvaticus tardam avem in aqua degere scribit. In segetibus saepe inveniuntur. evolare nisi vento iuvante non possunt: nec subito, sed praecedente tantum curriculo aliquo, vel duobus tribusve saltibus. ¶ Has aves perquam timidas esse audio, et pusillanimes, ita ut vel leviter vulneratae moriantur. ¶ Trappi a canibus capiuntur, praesertim cessante vento. item a falconibus et accipitribus. ¶ Trapporum pennae

a piscatoribus requiruntur, ut repraesentatas ex eis muscas pro inescandis piscibus, hamis suis annectant. Eaedem usum scribendi praebent, ut et anserinae.

¶ Laudantur a vulgo in cibo trappi, tanquam suaves et teneri. caro quidem eorum alba non est. Bistardi carnes vituperantur tanquam crassae et difficiles concoctu. praeferuntur tamen si uno die prius occisae fuerint. Pectoribus et costis eorum allia passim inseri debent, cum pipere et aromatibus. Quod si concoquantur, multum alunt. In nidis reperti maioribus praestant. sed debet ab eorum esu chalce mellitum sumi, et vinum bonum vetus cum zinzibere conditum, Elluchasem.

¶ Anapha, [HE], veteres Hebraei exponunt genus milui, nostrates Iudaei vulgo trappum, Paulus Fagius.

¶ {IN}<In> Merchia Scotiae regione nascuntur aves GUSTARDES vernaculo sermone dictae, colore plumae ac carne perdicibus non dissimiles, sed quae holores corporis mole exsuperant. Rara est ea avis, atque humanum aspectum plurimum abhorrens. nuda humo ova ponit, quae si ab homine contrectata, aut eius anhelitu et afflatu vel leviter imbuta senserit (quod facile naturae beneficio dignoscit) exemplo veluti inidonea ad pullos procreandos reliquens, alio ad ova parienda se confert, Hector Boethius. Ego e Scotia avis cuiusdam palmipedis iconem accepi, tanquam gustardae: quam posui supra post anseres feros, quoniam a gustarda sive tarda qua de hic scribimus, plane diversa est, et in nomine fortassis ab eo qui adscripsit, erratum est. Vera quidem tarda, gustarda dicta videtur a Britannis: quoniam [GO] anserem significat, ac si tardum anserem dicas. palmipes tamen non est, et praeter magnitudinem nihil cum ansere commune habet. ¶ Aliae aves apud Albertum sunt gosturdi, nempe alaudae cristatae.

64 - de Otide