Conradi Gesneri
Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico
DE LANIIS, ET PRIMUM DE CINEREO.
A.
LANIUM cinereum nostrum, cuius effigiem in fine libri ponemus, alii aliter Latine Graeceve nominari posse coniecerunt. ego cum nulli veterum descriptioni satis eam accedere viderem, novo nomine lanium appellare malui: quod in alias aves non solum se minores sed maiores etiam aliquas laniando saevire soleat. Germanica eius nomina habemus [GO], quasi torquispinum vel spinilanium dicas. ferunt enim aucupes insecta a se capta et aviculas eum spinis veprium infigere, et circuntorquendo occidere, simul etiam rostro laniantem devorantemque. Item [GO], hoc est enneactonos, apud Vuestphalos, Hessos et Turingos: quod singulis diebus novem alias volucres occidere credatur. Circa Friburgum [GO], vel [GO]. Angli vocant a shrinke, a nynmurder. In Anglia (inquit Turnerus) saepius quam bis nunquam vidi, in Germania saepissime. Nomen huius apud nostros (Anglos) neminem inveni qui nosset, praeter Franciscum Lovellum tam animi quam corporis dotibus equitem auratum nobilissimum. Itali regestola, nescio quam ob causam: Circa lacum Verbanum oresta. alii regestola falconiera, quod praedandi natura falcones et accipitres imitetur: unde aliis gaza sperviera dicitur. circa Ferrariam destolo falconiero. alii gaza marina. gaza quidem pica est. refert autem haec avis picam aliquo modo, cauda praesertim, et in genus etiam quoddam picarium saevit. alii passera gazera, quam aiunt magnas etiam aves nido suo appropinquantes morsu repellere: nisi hoc nomen forte minori tantum generi laniorum, quod passeris magnitudinem non excedit, conveniat. Sabaudi matagasse: quibus etiam agasse picam sonat. alii pie griayche, id est pica Graeca, vel pie escrayere. Galli quidam arneat: alii pie ancrouelle, quod unguibus suis passim adhaereat arborum truncis ita ut aliquando vix extricetur. Turcae gezeban. Bellonius scribit vidisse se in Aegypto in saepibus volantes aves illas, quae Gallice dicuntur pies grieches (id est picae Graecae) quae (inquit) mures devorant, ut tinnunculi.
¶ Turnerus in libro de avibus Aristotelis tyrannum esse arbitratur, cui Aristoteles corpus non multo amplius quam locustae tribuit, cristam rutilam ex pluma elatiusculam, etc. inde nimirum quod propter saevitiam in caeteras aves tyranni nomen mereri videatur. Quanquam Aristoteles (inquit) unum tantum tyranni genus faciat, Colonienses tamen aucupes tria genera esse contendunt. Primum vocant [GO], quod Angli etiam schricum nominant: et ego Aristotelis mollicipitem esse coniicio. sturnum magnitudine aequat, color eius a cyaneo ad cinereum vergit. Secundum genus eiusdem est coloris, cuius et superius, sed passerem magnitudine non excedit. Hoc genus etiam in aves saevit. Tertium genus, quod Aristotelis tyrannus est, avicula est regulo paulo maior, crista rutila redimita, et caeteris generibus (si aucupibus credere phas sit) caede et corporis effigie non dissimilis. Secundum et tertium tyranni genus apud Anglos hactenus nunquam videre contigit, et primum genus licet in Anglia sit, paucissimis tamen notum est: sunt tamen qui norunt, et shricum vocant. Primum genus ex illis a Turnero descriptis spinitorquus noster est, magnitudine merulae, vel turdi fere. alterum genus nostri appellant spinitorquum minorem, specie, colore et natura simile, sed fringilla aut passere non maius. Tertium genus (quod Turnerus in lemmate historiae tyranni Germanice videtur [GO] appellare, nescio quam recte. Germani enim regulum ab aurea capitis nota ([GO] appellant,) a Turnero positum, non putaverim laniorum generis esse: et Turnerus ipse non id se vidisse, sed ab aucupibus audivisse insinuat. Vidi quidem in Italia minimum harum avium genus, vertice rubente, reliquo corpore cinereo, tenerum et molle tactu, in cibo laudatum tanquam saluberrimum. (sed hae non sunt quae Germanis [GO]
dicuntur.) Eaedem vel minimis laniis paulo maiores sunt, quae Italice vulgo ( circa Ferrariam) verfs vel verle dicuntur, rostro pedibus et colore maioribus laniis similes: ut cafazui etiam dicti, magnitudine media, magis ruffi dorso, pectore varii, caetera similes, [GR].
¶ Eberus et Peucerus lingulacam , id est glottidem Aristotelis, [GO] Germanice interpretantur: quibus ego nullo modo assentior. Iidem mollicipitem, gallinaginem minorem faciunt, ([GO]) non ut Turnerus lanii nostri genus primum.
B.
Avis quae Germanice non sine causa nominatur [GO] huiusmodi est: Magnitudine minimum turdorum genus aequat, e longiquo contemplanti tota apparet cinerea. Propius avem inspicienti, mentum, pectus et venter alba apparent, ab utroque oculo ad collum usque, longa et nigra macula, sed nonnihil obliqua porrigitur. Capite tam grandi est, ut avi triplo maiori (modo rostrum longius et maius esset) proportione sua satis responderet. Rostro nigro est, et mediocriter brevi, et in fine adunco, sed omnium firmissimo et fortissimo, utpote quo manum semel meam duplici chirotheca munitam, sauciaverit, et avium ossa et capita confringat et conterat quam ocyssime. Ala utraque nigra tota est, nisi quod alba linea grandiuscula, mediam utrinque alam transversim distingat. Caudam picae similem habet, longiusculam nimirum, et variam. Tibias et pedes pro ratione corporis omnium minimos, et eos nigros: alas breves, et veluti per saltus sursum atque deorsum volitat, Turnerus. Ore est firmo, parvo et rotundo, pennis invalidis, sed pedibus valet, Eberus et Peucerus. Alarum pennae multae inferius albicant. pennae in cauda nigrae sunt, sed extremae utrinque sitae albae, diverso modo. nam prima extremarum tota albet, secunda minus quam prima, et tertia minus quam secunda, quarta denique minus quam tertia, ita ut utrinque ex quaternis pennis interior semper minus alba sit exteriore. superius tamen, hoc est circa orrhopygium, omnes albicant. qui color etiam in ventre et inferiore colli parte spectatur. Rostrum, crura et ungues nigredine splendent. Rostrum aduncum est ut sperverio. eius pars superior valde inflexa deorsum duos angulos utrinque efficit. inferior vero pars modice sursum curvatur. Os subrubet intrinsecus, et lingua extrema (ni fallor) in fibras quasdam dividitur, Haec ex observatione propria
C.
Vivit ex scarabeis, papilionibus et grandioribus insectis: sed non solis istis, verumetiam, more accipitris, avibus. Occidit enim regulos, fringillas, et (quod ego semel vidi) turdos. Tradunt etiam aucupes hanc picas quasdam sylvestres interdum iugulare, et cornices in fugam adigere. Aves, quas occidit, non unguibus, ut accipitres, volando perniciter adsequitur, sed ex insidiis adoritur, et mox (quod iam saepius expertus sum) iugulum petit, et cranium rostro comprimit et confringit. Ossa comminuta et contusa devorat: et quando esurit, tantos carnis bolos in gulam ingerit, quantos rictus oris angustia potest capere. Ossifraga dici posset, si eius illi magnitudo adesset. nam nec moribus, nec colore ab ea multum abludit. Praeter morem quidem reliquarum avium, quando uberior praeda contigit, nonnihil in futuram penuriam reponit, Turnerus. ¶ Audio lanios nostros plerunque versari inter frutices spinosos, et cum consident caudam erigere. in iisdem nidificare. fruticum et humilium arbustorum summis furculis insidere. insanire novies die: et singulo mense horis viginti quatuor aegrotare morbo, quem quidam S. Ioannis appellant, Itali malum terrae, quo tanquam mortui iaceant. nullo non die vivum aliquod animal perimere, aves scilicet aut vermes (ut iulos et erucas) praesertim hirsutos, quos circa spinam aliquam intorqueant. cantillare, et varias avium modulationes imitari latentes in saepibus, ut aves ad se alliciant capiendas. nam alioqui parum valent volatu. itaque in ipso etiam aere operam dant ut volent sublimius, id est supra illas aves quas capere conatur: et celeritatem illarum variis utentes ipsae anfractibus impediunt, donec defessas corripiant. sic turdi et similibus maiusculis avibus interdum potiuntur. alioqui muscas captant.
E.
Lanii facile capiuntur. nam cum vident avem aliquam caveae inclusam, desuper volant invasurae, tacta vero decipula mox concidit. ¶ Cicurantur aliquando a pueris accipitrum instar et aluntur, ut passeres captent e nidis. Audio Franciscum Galliarum regem, cicurem habuisse lanium, eoque ad manum redeunte aucupari solitum. Omnium avium facillime cicurantur, et mansuefacti carnibus aluntur, quae si fuerint sicciores, aut prorsus exangues, potum requirunt, Turnerus.
F.
Hieron. Tragus lanios et alias aves rapaces in cibo improbari scribit. atqui minimum genus laniorum rubore verticis insigne, ut supra scripsi, in Italia delicatum et salubre habetur.
DE ALIO LANIORUM GENERE MAIORE.
SIMILIS haec avis est superioribus laniis, maiori praesertim: quam tamen duplo fere vincit magnitudine, ut ad merulam fere dupla sit. natura et species corporis eadem, nisi quod alae sunt ruffae. Germanice circa Argentoratum, Francfordiam et alibi [GO] vel [GO] nominatur, nescio qua ratione. Sed Albertus Aristotelis de hist. anim.
caput tertium libri octavi enarrans, hoc nomen Germanicum praecedentibus laniis tribuit, ita ut commune potius quam uni speciei proprium videri debeat. Aristoteles quidem eo in loco picorum genera duo facit, maius et minus. Albertus vero inepte (ut solet) pro pico avem kya vel kyliam nominat. Kyliam (inquit) Graece est avis, quae apud nos [GO] vocatur: et habet rostrum non curvum (rostrum incurvum lego) nec uncos ungues, in quo genere species maior, ad magnitudinem merulae accedit, minor vero paulo infra sturnum est. utrisque color cinereus, et maculae duae nigrae iuxta oculos. Venantur aves parvas, quas rostro capiunt. Idem Albertus alibi (in Aristot. de hist. anim. 9. 17.) pro certhio ave (suo nobis loco descripta) habet rarycheus, et Germanice [GO] interpretatur. Et alibi, Avis (inquit) Germanice dicta [GO], venatur parvulam avem musicam, quam nos vinconem, quidam Germanice sichendulam vocant (acanthidem intelligo, [GO]) ab imitatione soni ipsius avis. Sed lanii nostri varias aviculas, non acanthides tantum discerpunt.
¶ MERULIS affine genus quoddam est venaticum et captiosum, colore atrum, splendide canorum, recte ex eo venaticum ([GR]) appellatum, quod ex avibus multas sui cantus permulsione ad se allicit, et capit: cuius ingenitae sibi praestantiae haec avis non ignara, eo naturae munere ad se voluptate et cibo explendam uti videtur. nam ex sui cantus auditione et bellissimas oblectationes habet, et aucupio et venatione proxime ad se accedentium avicularum exsaturatur. Quod si quando quisquam hanc captam concluserit in caveam, non modo canere omittit, verum etiam pro servitute sua a venatore poenas silentio sumens, muta permanet, atque elinguis, Aelianus. videri autem potest hoc genus laniis nostris cognatum, cum et magnitudo, et natura venandique modus aves cantu allectas, conveniant. solus color ater non convenit. Bellonius in Observationibus suis Gallicis, Circa Gazam Syrie (inquit) vidimus avem, quae meo quidem iudicio suavitate cantus sui caeteras plerasque vincit, veteribus, ni fallor, venatica dicta. Magnitudine paulo supra sturnum est, ventre albo, dorso cinereo, ut molliceps avis quam Galli vocant gros bec a magnitudine rostri: cauda nigra, quae alas eius excedit ut in pica.