Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

78 - de Laro

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE LARO.

A.

CEPPHUS est qui vulgo larus dicitur, Scholiastes Aristophanis et Suidas. Ego cepphum et larorum genere avem esse non dubito: quando et inter Grammaticos veteres id convenit: et locus ubi degunt victusque ratio, et ingenium, ut conferenti apparebit, non discrepant. Lari quidem nomen latius patere dixerim, quum et marini et fluviatiles lari sint: cepphum vero et catarrhacten, larorum marina duntaxat genera esse, quae colore et magnitudine differant. Lege plura in Ceppho A. Larus vox Graeca est, [GR]: Latine gaviam reddunt, Gaza et alii. Larus in Pentateucho gaviam significat, Eucherius. Hebraicam vocem scharchaf aliqui larum interpretantur. vide in Fulica veterum vel in Bubone. Larus Hebraice schachaph nominatur a morbo quo laborat. Hebraei vulgo cuculum sic vocant, quod haec avis prae caeteris scabiosa appareat, P. Fagius. Thachmas, [HE], Levit. 11. exponitur avis quaedam immunda et rapax. iuxta

Thargum est genus accipitris. LXX. et communis translatio larum verterunt. quidam vulgo interpretantur lusciniam, ut scribit Munsterus. Deuteron. 14. LXX. [GR] reddunt, Hieronymus noctuam. Thargum Hierosolym. habet chatuphita, [HE], quod sonat raptorem aut harpyiam. Chaldaeus tarphita, [HE], id est laceratorem. Arabs cataph, [HE]. Persa Hebraicam vocem retinuit. Perottus in Cornu copiae, Graeci (inquit) larum fulicam vocant: quae avis est nigra aquatica, vulgo nota, paulo supra magnitudinem columbae. quam ego eius opinionem non probo. Sed de fulica tum veterum tum recentiorum, suo loco satis dictum est. Albertus ex Aristot. de hist. anim. pro laro habet aleroz, ex Avicenna nimirum: et alibi latroz. ¶ Larorum plura sunt genera. Albi sunt quidam, et minoribus columbis similes. His alii maiores et robustiores sunt, ac pennis densius vestiti. His rursus tertium genus maius est, albis itidem pennis, extremis tantum unguibus et collo nigricans: iisque caeteri omnes lari de pascuis et sede tanquam regibus concedunt, Oppianus de aucupio. Buphagus genus lari, ab insigni voracitate dicti, nominatur Eustathio.

B.

Cepphus Avis marina est laro similis, Scholiastes Nicandri. Lari ab Oppiano cognominantur, ob corporis levitatem. nimirum quod propter multas et densas plumas ([GR] lari dixit Homerus) leviores sint corpore quam appareant. Cataractes avis instar lari minoris est ([GR], id est similis. [GR] malim, id est aequalis, scilicet magnitudine: quanquam et specie corporis similis est) robustior et colore candido, accipitri palumbario similis, Oppianus. ¶ Larus coloris est cinerei. invenitur tamen et albus, qui apud mare victitat, Aristot. Avis peralba illa gavia, Apileius. Laris senescentibus pennas coeruleus color inficit, Oppianus. Vide plura ex eodem superius in A. Larus est nigra avis (sine authore) lato oris rictu. hinc proverbium larus hians, Textor. Gaviae gula tota ampla est et lata, Aristot.

C.

Lari alii circa dulces aquas, alii circa mare degunt, ut scripsi in A. Gavia illa peralba quae super fluctus marinos natat, demergit sese propere ad Oceani profundum gremium, Apuleius. Larus cinereus lacus et fluvios petit: albus apud mare victitat, Aristot. Larus avis est rapax et vorax,Suidas et Varinus. Cibum a mari petit, ideoque cum anate et harpa dissidet, Aristot. Lari aves, ut Eudemus scribit, sublimeis cochleas surripiunt, ac ex alto deiicientes, magna vi ad saxa allidunt. itaque esculenta testis seiunctis eligunt, Aelianus. Delphini in littora eiecti a corvis, laris, caeterisque maritimis avibus exeduntur, Idem. ¶ Quod ad natandi velocitatem, vix avis ulla laro contenderit, Oppianus. ¶ Mergi et lari saxis maritimis ova bina ternave pariunt. sed lari aestate, mergi à bruma ineunte vere. et incubant caeterarum avium more: sed neutra earum avium conditur, Aristot. Gaviae in petris nidificant, mergi in arboribus. pariunt plurimum terna, sed gaviae aestate, mergi incipiente vere, Plin. Foetificant in petris, praecipue a quibus potabilis aqua manat: ut foetus eorum victu quidem marino, aqua vero (in potu) dulci utantur: donec adulti nidos relinquant, quo tempore iam cibo simul ac potu ex mari utuntur, Oppianus. ¶ Perit larus mali punici grano, Aelianus.

D.

Lari hominum amantissimi sunt, et prope eos tanquam maxime familiares versantur: ac ubi viderint piscatores extrahere sua retia, ceu praedae participes adiungunt se naviculis, et clamore partem aliquam sibi postulant. Illi pisces aliquot proiiciunt, quos lari statim vorant, et si qui alii forte sagenas subterfugerint, prompte excipiunt, Oppianus in Ixeut. ¶ Larus cum monedula amoris coniunctionem habet, Aelianus. Harpen aliqui interpretantur animal marinum laro inimicum, ([GR],) Varin. Larus cibum à mari petit, ideoque cum anate et harpa dissidet, Aristot. Aquaticae, anates et gaviae: harpe et triorches accipiter dissident, Plin. Ardea odit albos laros, Philes.

E.

Lari marinae avis penna a piscatoribus pelamydum ad hamum lineae annexum alligatur, ut ab occurrente aqua sensim et leviter agitetur, Aelianus.

F.

Lari in cibum hominum non veniunt, cum impurae habeantur tanquam aves rapaces, et piscibus et aliis etiam impuris (cadaveribus nimirum circa littora) viventes. Prohibentur etiam in vetere testamento in translatione LXX. et Hieronymi. Homines inexplicabikles legislator damnat, prohibitis in cibo passeribus et laris avibus, quae cibos semper obvios ([GR]) colligunt, Procopius. ¶ Accipiter comredat inter alia cor lari cum sanguine et paucis de pectore carnibus, Demetrius Constantinop. Et rursus, Lari cor tantum et iecur voret accipiter. caeterae enim eius partes graves et virosae sunt.

G.

In epilepsia dant aliqui cerebrum gaviae fumo siccatum atque concisum, infantibus vel pueris odorandum, perfectis autem aestatibus bibendum ad modum cyathi cum mulso et aceto tribus cyathis, Caelius Aurelianus.

H.

a. Larus avis nomen accepit a laris pisciculis quos appetit. ii vero sic appellantur et capiuntur in lacu quodam, qui Thessalonica distat itinere bidui, Siderocapsa vero dimidii diei, Bellonius. sed cum

authorum nullus huic etymologiae patrocinetur, mihi quoque ea parum arridet. ¶ [GR] pro ave paroxytonum est, et primam corripit. [GR], Homerus Odyss. E. cum vero suavem significat, oxytonum est et primam producit. [GR], Homerus. Et alibi, [GR]. Dicitur autem [GR]. Hinc superlativus [GR], primam et secundam producens apud Homerum praeter canonem. nam secunda per omicron scribi debuerat, Eustathius. ¶ Lycophronis interpres [GR] larum esse arbitratur, Caelius. sed erodios indubitate ardea est. [GR], (Cex marina,) avis est marina similis hirundini, vel larus, vel mergus, unde genitivus [GR], Eustathius et Varinus. [GR], lari, Hesych. et Varinus. [GR], larus secundum Appionem: qui et [GR] dicitur. [GR], larus Etymologo. In epigrammatis libro 3. titulo in naufragos legitur [GR] per [GR]. X’ [GR]. versus sunt Leonidae. Et rursus, [GR]. Videtur autem [GR], diminutivum à [GR]. [GR], Antimachus apud Scholiasten in Argonautica Apollonii. Videtur autem Graeca vox [GR], per onomatopoeiam facta: et similiter gavia apud Latinos, aut ad imitationem Graecae. [GR], larus, Hesych. et Varinus. [GR], Lycophron. Et rursus, [GR]. exponitur autem à Scholiaste larus. [GR] ([GR, Varinus: quod non placet) larus, propter voracitatem. [GR] ([GR],Varinus) enim cibus est, [GR], Euphorion, ut Suidas et Varinus annotarunt. Lycophron tres senes, Calchantem, Idomeneum et Sthenelum [GR] nominat, quod senes et albi (cani) essent instar larorum. [GR ([GR]) enim larum significat apud Aenianes. unde et Hipponax, [GR], Isacius Tzetzes. [GR], larus, Hesychius et Varinus. [GR] (cornicibus marinis) [GR], Homerus. dicit autem Apion eandem esse avem quae et larus, et aethyia vocetur, Etymologus. Vide in Cornice H. a. ¶ Forte apodes illae quae toto mari cernuntur Plinio, et semper comitantur naves, gaviarum generis sunt: quod considerabunt ii qui iuxta mare habitant aut qui maria navigant.

¶ Epitheta. [GR], Oppianus. [GR], Leonides in Epigrammatis. [GR], Euphorion apud Suidam.

¶ Larus pro homine rapace et fure accipitur, item pro parasito et pro stolido: ut ostendetur infra inter proverbia.

¶ Larius lacus est Galliae cisalpinae vicinus alpibus, à fulicarum quae ibi sunt multitudine appellatus. Graeci enim larum fulicam vocant, Perottus. nos fulicam à laro differre ostendimus. quare magis probo Catonis sententiam, qui in Orig. Larius lacus (inquit) dictus est, quia Hetrusci larunem (alias laronem. barones etiam pro viris fortibus quidam putant esse Latinum) vocant nobilem principem. Lari insulae dictae, [GR], Aphricae adiacent prope terram, Ptolemaeus. Leuce insula dicta ab avibus albis, laris forte aut ciconiis, Eustathius in Dionysium.

¶ g. Larus eadem potest quae alcyon. Huius cor tenens ad mulierem partu laborantem ingredere, et mox pariet. Recedes autem mox ut peperit, ne et aliud quid (ipse uterus) subsequatur. Venter quoque eius aridus potus et gestatus, concoctionem maxime confirmat, Kiranides.

¶ h. Vulgo celebratur opinio laros olim homines fuisse, qui primi venationem et praedam marinam exercuerint: deinde, sic volentibus diis, in avem mutatos, iuxta urbes et portus volitantes, veteris etiamnum artis meminisse, Oppianus de aucupio. ¶ Aquam bibebat etiam Lamprus Musicus: de quo Phrynichus ait, luxisse eum laros, inter quos mortuus sit argutus ille Musarum sophista. In Pontica insula, quae Achillis insula vel cursus dicitur, multae sunt aves, et inter alias innumeras lari, quae Achillis fanum colunt, ut scripsi in Aethyia. Epicureus quidam (apud Athenaeum) cum placentam nimis calidam devorasset, [GR], (evomebat.) quo viso Cynulcus ait, [GR].

¶ Homerus Odysseae quinto Mercurium laro assimilat, non corpore, sed motu et volandi super mare impetu. Verba poetae haec sunt: [GR]. Larus Mercurio convenit, utpote avis alba deo argiphontae. nam argon album significat. [GR]. commendatur autem oratio cui praeest Mercurius Odyss. quinto. ut inde sacer ei videri possit. sed Herculi magis convenit haec avis, sive larus simpliciter, sive is qui buphagus nominatur. talis enim Hercules quoque celebratur. nam Athenaeus et alii tradunt fuisse eum [GR], id est integri bovis devoratorem, inque eo certamine Lepreum vicisse, Eustathius ab initio libri 10. Aristophanes quidem in Avibus eandem ob causam Herculi larum attribuit: Si quis (inquit) ante hac Herculi bovem sacrificarit, pro eo iam laro plenas et bene farctas placentas ([GR] immolet. ¶ [GR], Pastor apud Dionem Chrysostomum in Euboico.

¶ Proverbia. Cepphus, larus: in garrulum ac vecordem dicebatur, praecipue qui cuiusvis rei

cupiditate deceptus capitur. Eras. Vide plura supra in Ceppho h. Laros vocamus stolidos, (GR) quemadmodum et cepphos et otos, Eustathius. [GR], Matron parodus de parasito apud Athenaeum. comparat autem parasitum laro propter insatiabilem in utrisque voracitatem: vel propter nominis similitudinem, tanquam a verbo [GR], quod est [GR], id est pascit et alit: unde et boves et sues larini dici videntur, Eustathius. ¶ Larus hians, [GR], dicebatur ubi quis avidius inhiaret praedae. est enim larus avis avida voraxque. [GR], Aristophanes in Equitibus, Cleonem ob rapacitatem larum vocans: quod quemadmodum avis in scopulis observatur, si quid piscium possit venari, ita ille versaretur in reipub. negotiis administrandis (in foro.[GR], Scholiastes,) suum interim agens negotium. Refertur hic trimeter apud Athenaeum lib. 8. [GR]. Esse uti laros opsoniorum avidos Syros, Erasmus. In nubibus quoque Aristophanes Cleonem vocat larum munerum et furti, [GR]. Larus hians, in rapaces et furaces dicitur. nam et larus avis rapax et vorax est, Suidas et Varinus. ¶ Larus in paludibus, [GR]: Suidas scribit dictitatum de iis qui faciles sunt ad dandum. ductum a laro ave, quae quia facile decipitur illiciturque, proinde proverbio locum fecit, Erasmus. [GR], Suidas et Apostolius. mihi quidem Erasmi interpretatio non placet, tanquam lari dicantur qui faciles sint ad dandum. neque enim talis est lari natura, ut liberalis sit aut facile communicet: sed contra potius rapax voraxque est. quare vel mendum in dictione [GR] inesse suspicor, et [GR] aut tale quid legendum: vel certe alio sensu accipiendum, ut de homine vorace, qui subinde ingerat egeratque, ut [GR], scilicet [GR], pro eo quod est cibum egerere accipiatur. fere enim omnes piscivorae aves famelicae sunt, et mox alvo reddunt quod acceperint. ¶ Larus parturit, proverbium apud Erasmum, quod potius efferri debet Cepphus parturit. vide supra in Ceppho h. ¶ Lari vitam vivit, [GR], Aelianus in epistolis de mercatore perpetuo navigante.

¶ Gurgulione gruis, tumida vir pingitur alvo, Qui larum, (producis primam quae correpta est,) aut manibus gestet onocrotalum, Alciatus in Emblemate Gula inscripto.

DE LARORUM GENERIBUS DIVERSIS
quorum mentio fit apud recentiores.

QUAE de laris eorumque generibus diversis, (quae magnitudine et colore differunt, et locis etiam, cum alii circa aquas dulces degant, alii circa mare,) apud recentiores observavi, unum hic in locum digerere placuit, ita ut primum illa ponerem quae ad laros in genere pertinere viderentur, deinde quae ad genera singula privatim.

¶ Larus est genere milvi, tam in aqua natans ad praedam, quam in aere volans, Albertus. Mihi milvis adnumerare aut cognatos facere laros nequaquam placet, cum palmipedes sint omnes mihi cogniti lari, rostro oblongo et recto fere, (vel in extremo modice inflexo,) non brevi et adunco ut milvi, magnitudine columbae plus minus, alis oblongis et validis, quae pari cum cauda longitudine extenduntur, colore in eisdem cinereo, reliquarum enim partium colores differunt, cruribus breviusculis, corpore levissimo, multis et densis plumis induti, multa circa pellem pinguedine, clamosi volaces, famelici, piscivori, etc. ¶ Lagus (corrupte pro larus) est avis aquatica, mergo utcunque moribus contraria. Nam sicut mergus tempestatem maris fugit: sic larus in tempestate laetatur et ludit, Iorath. Larus est avis quae in aere volat, et in aqua natat, Elicius in Leviticum. Vulgo vocatur rasse, Obscurus. ¶ Gaviae palustribus in locis per hyemem latent, Gaspar Heldelinus. videtur autem non laros (quos Aristoteles latere negat. apud nos equidem non latere certum est) gaviarum nomine intelligere, ut debuerat, sed aves illas quas aliqui vanello vocant, nostri [GO]: quae larorum et magnitudine et levitate sunt, et similiter clamosae, unde et per onomatopoeiam utrisque inditum nomen: et a Germanis Oceani accolis lari etiam [GO] appellantur: sed aliis multis tum corpore tum natura differunt.

¶ Larus in Creta vulgo antiquum nomen Graecum retinet, laros, Bellonius. Crocali vel crocay gaviae vulgo nominantur circa Adriaticum mare, alie albae, aliae cinereae, (sunt qui crocalos mihi dixerint aves esse albas, in dorso aliquid fusci habere, rostro falcato, pedibus nigris:) in aliis Italiae locis, ut audio, rondene marine, id est hirundines marinae, quae et nigrae et albae inveniantur, et piscibus vivant: alibi gabian, a Latino nomine gavia. Germanice [GO] ut quidam putant, Murmellius. a qua voce etiam Gallica mauve detorta videtur. est autem onomatopoeia: ut et [GO] de voce felium, quam gaviae aliquo modo referunt. Laros est avis alba marina quam nos melbam (mevuam) vocamus, Albertus. Sed video etiam laros qui circa dulces aquas vivunt [GO] vocari, ut commune hoc nomen sit: marinos vero [GO] privatim. Aves quaedam palmipedes habent aliquando partem aliquam qua comprehendant ea quae sunt in aqua, et collum illis est sicut harundo piscatorum, et ideo est longum: rostrum vero eis est pro hamo, Albertus ex Aristot. de partib. anim. 4. 12. Et talis (addit Albertus de suo) avis quae meba Germanice vocatur.

Audio etiam alicubi [GO], id est hirundinem marinam vocari, ut et ab Italis quibusdam: circa Gandavum [GO], tum fluviatiles tum marinas gavias. ¶ Illyrice wlastowige vel morska. ¶ Gaviae advolantes ad piscatores qui retibus piscantur, copiae piscium capienda spem faciunt. ¶ Imminente vento, sublimes in aere volitant et vento se obvertunt: quod et veterum quidam de cepphis prodidit.

DE LARIS QUI CIRCA AQUAS DULCES DEGUNT,
et primum de cinereo, quem sic cognomino
quod plus cinerei habeat quam reliqui.

GAVIA cinerea, quae ad flumina et lacus ascendit, querula semper et clamosa est, pisciculos captat et vermes ad ripas lacuum, Turnerus. Haec Italice circa Comum galedor vocatur, circa Verbanum lacum et alibi galetra, Gallis gavian vel mouette, vel glaumet. Sabaudis grebe, vel griaibe, vel beque, vel heyron, quamvis ardeae potius id nomen conveniat. Germanis [GO] nostris [GO], circa Acronium lacum [GO]. Anglis secob, seegell. Turcis baharé. Vide plura paulo ante de communibus larorum generi vocabulis. videntur enim pleraque huic etiam generi quod circa dulces aquas degit vel simpliciter attribui, vel fluviatilis differentia adiecta. quamvis non deesse puto e vulgo qui fluviatiles etiam laros, improprie marinos cognominent, (ut Germani quidam et Itali hirundines marinas)

propter speciei similitudinem. ¶ Apud Frisios audio hanc avem [GO] vel [GO] vocitari, quae rusticos arantes sequatur propter vermiculos: perquam [GR] esse in sobolem, ova terna parere, idque in magnis gregibus, ita ut aliquando ducentae trecentaeve per intervalla dispositos habeant nidos: ova colore et magnitudine similia esse ovis avium quas [GO] appellant. ¶ Meaucae (alias Meancae) aves ab imitatione vocis nominantur, colore cinereo, etc. Albertus. Vide plura supra in capite De anatibus Germaniae inferioris et maritimae. Eberus et Peucerus gavias cinereas Germanice interpretantur.[GO]: quae colore (ut scribunt) cinereo propemodum nigricant, ventre albent, cristam capite gerunt, amnes et flumina petunt victus causa. Ego nullam gaviam cristatam circa aquas dulces versari adhuc cognovi. Kybizam quidem nos vanellum alias dictam avem vocamus, quae cristata est, sed non gaviarum generis, colore viridi fere, etc. interim scio idem kybizae vocabulum ad gavias quoque transferri. ¶ Gavia communior apud nos, huiusmodi est: Crura rubent, membranis digiti rubris saepiuntur, rostrum quoque leniter incurvum rubet. magnitudo parum superat columbam, oblongior. alae magnae et oblongae. color undique albus, in dorso tantum et alis cinereus. extrema et longiores alarum pennae altero latere albae sunt, altero partim albae partim nigrae. Tota levis est ac plumis abundat. parum carnis habet. Os etiam interius totum et lingua rubent. Linguae extremitas bifida est.

DE STERNA.

EIUSDEM generis est et alia parva avis, nostrati lingua sterna appellata, quae marinis laris ita similis est, ut sola magnitudine et colore ab illis differre videatur: est enim iste larus, marinis minor et nigrior. Tota aestate tam improbe clamosa est, quo tempore parturit, ut iuxta lacus et paludes degentes, immodico clamore tantum non obtundat. hanc ego sane avem esse credo, cuius improba garrulitas adagio, Larus parturit, locum fecit. volat fere perpetuo super lacus et paludes, nunquam quiescens, sed praedae semper inhians. Nidulatur haec in densis arudinetis, Turnerus Anglus. Frisii quoque hanc avem [GO] appellant: et aiunt esse coloris fusci, clamosam, laro proxime descripto minorem, minus albam, vertice nigro. Cruribus et rostro rubet ut superior. Circa Argentinam [GO] appellant, nostri [GO]. capitur aliquando virgis visco illitis circa Limagum nostrum, ex alto ad praedam piscium demittit. Volant aliquando frequentes, nimium clamosae.

DE LARO PISCATORE.

ETSI larorum genus omne piscari et piscium praeda victitare solet, hunc tamen privatim piscatorem circa Argentinam appellari audio, [GO]. Circa Oppenhemium eandem, aut aliam certe similem gaviarum generis avem vulgo [GO] vocitant. albicare eam aiunt, vertice nigro. Minor est hic quoque laro cinereo, vertice nigro ut sterna, rostro et cruribus e fusco pallidis. volatus celerrimi, et dum pisces captat etiam in aquam se mergens, quod larus cinereus non facit. Sunt qui etiam aquilae speciem quae circa paludes anatibus ac piscibus insidiatur, piscatorem ([GO]) Germanice nominent.

DE LARO NIGRO.

LARUS hic niger est rostro, capite, collo, pectore, ventre et dorsi parte superiore saltem (neque enim ex pictura de toto iudicare licet) alis cinereis, ultra caudam extensis: cruribus levi rubore notatis. Circa Argentoratum [GO] id est avis Maii appellatur.

Haud scio an idem sit clarus ille niger, qui in Germania inferiore, ut circa Gandavum, [GO] nominatur, a colore nimirum. nam et cervos et vulpes colore nigricantes Germani vocant [GO] et [GO]. Laro cinereo maiorem esse aiunt, et homines perquam aversari. Alibi mevam nigram appellant, [GO]. et forsan eadem fulica veterum fuerit. Albertus quidem fulicae et mergi nigri appellatione non fulicam nostram, ([GO] quae alia quam veterum fulica est,) sed larum nigrum accipere mihi videtur. Vide supra in Fulica A. et in capite de anatibus Germaniae inferioris.

DE LARIS MARINIS,
et  primum  de  albo.

LARUS marinus Anglice nominatur seecob vel seegell: etsi Turnerus larum simpliciter ita interpretatur. Eberus et Peucerus laros albos marinos etiam Germanice [GO] vocant, et [GO], albae sunt (inquiunt) hae gaviae, et in mari circumvolitant coniunctae fulicis. Gaviam albam a fulica parum differre arbitror, solo nimirum cirro et rostro, Turn. In petris et rupibus marinis nidificat, Idem. Aves quaedam maritima ita calidae sunt ut raro capiantur, ut quam Graeci chikyloz, nos melbam magnam vocamus: hac enim valde cavet retia aucupis, cum vero capta est optime cicuratur, Albertus in Aristot. de hist. anim. 9. 12. ubi Aristoteles haec de cinclo scribit. Catarrhactes (de quo supra scripsimus) forte ea species lari est, quae apud Frisios vocatur [GO] id est larus marinus, maximus in larorum genere, milvo fere aequalis: qui cadaveribus (etiam hominum) vescitur, et in fame etiam anates rapit: semper in mari volitat, ova apud Frisios non parit. Alba quaedam avis duorum generum, maior et minor, volat pisces venatur, et cadaveribus aquae innantibus vescitur, Albertus. Et alibi, Pisces captat avis alba marina quam nos melbam vocamus. ¶ Galancas [GR], vulgo hodie a Graecis vocatur, avis columba maior, quae aquae innatat, nec mergitur, albissima. haec angaviarum generis sit quaerendum.

¶ Gaviae marinae, ab accolis Oceani Germanici (ut supra scripsi) kybitzae per onomatopoeiam nominantur, et generali vocabulo [GO]. Has nautae aiunt ventorum et tempestatis vi e suis locis procul impelli, et ut ipsi loquuntur in alia atque alia maria pervenire: cuius autem singulae regionis sint alumnae facile ex ipsa specie dignoscunt. Magna celeritate propter vim tempestatis urgentis aliquando ad maximas naves advolant, ceu circa summas earum malos quietem et protectionem quaerant, et in ipsas aliquando naves incidunt. Videntur et clamore suo tanquam galli mutationem tempestatis preanunciare, unde nautae plerique de navigatione sua consilium capiunt. Pleraeque sunt albae, quaedam ad coeruleum vel cinereum colorem dorso et alis inclinant, ventre interim albo. Britannicis circulus rubicundus collum insignit, ut Danicis niger: Lusitanicae paulo maiores caeteris capita acuminata et plumis cristata habent fere ut upupae: Prussicarum capita partim albo, partim nigro colore distinguuntur.

78 - de Laro