Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

82 - de Merope

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE MEROPE, CUIUS EFFIGIEM EX PETRI
Bellonii peregrinationibus mutuati sumus.

A.

MEROPS, [GR], avis nomen usitatum est Boeotiis, Aristot. Meropes aves vocantur apiastrae, quia apes comedunt, Servius. Merops qui et apiaster, Gaza apud Aristotelem. Alberto eadem avis muscicapa nominatur, ut suspicor, sine authore. Aeropes vel aeropodes dicuntur parentes suos alere ut ciconiae, Aristophanis Scholiastes et Suidas Aristotelem citantes: sed legendum apparet [GR] tribus syllabis: quamvis Hesychio etiam et Varinus [GR] aves quaedam sint. Eberus et Peucerus [GR] dici arbitrantur ab aereo colore, nos aliam

meropis etymologiam adferemus. Alkemus vel akevius avis apud Rasim de LX. animalibus, cap. XLVIII. non alia mihi quam merops videtur. scribit enim eam apibus vesci, etc. Marochos pro merope apud Albertum legitur. ¶ In Creta vulgo melissophago dicitur a comedendis apibus, Bellonius. A nonnullis Graecis hodie [GR]. Meropes aves quae et flori ([GR]) dicuntur, Varinus: nimirum a floridis coloribus. sed alia avis est anthus, quam Gaza Latine florum reddit. Phlorus, [GR], per o. breve avis est, per o. longum vero, [GR], proprium viri nomen, Suidas. Anthum avem a Graecis hodie vulgo florum dici Bellonius testatur. ¶ Meropes dicuntur aves, quas in Italia vocant barbaros, Probus in Georgica. ego dardos vel dardaros legerim. darda enim Graecis hodie apiculam sonat: et dardo circa Bononiam alibique meropem avem, quae apes muscasque ut hirundines ripariae (quae vulgo similiter Italis dardani, dardanini et tartari dicuntur) volando devorant. Meropes aliter gauli vulgo Italico dicuntur, ut aiunt: et ievoli, Ant. Mancinellus. Vulgo apud nos grallum appellant, Niphus. sed idem alibi galgulum quoque grallum interpretatur. Meropem Neapoli audio lupo de l’api vocitari: in Sicilia picciaferro, a ferrea rostri duritie. ¶ Hispanice aveiuruco. ¶ Gallice dici posset guespier, Bellonius. ¶ Germanicum nomen fingere licebit, [GO], vel [GO].

¶ Daharcaria Latine meroli (merops) vocatur, et est picus viridis, Albert. Et alibi, Merops (inquit) est de genere picorum. Sed longe alia avis est picus viridi, ut historiam utriusque et icones conferenti facile erit animadvertere. ¶ Galli et Germani quidam putaverunt meropem esse avem quae Gallice mesange appellatur, (ea parus est Latinorum,) quod falsum est, Bellonius. Eberus et Peucerus avem Germanice dictam [GO] vel [GO], meropem faciunt, quum ea omnino iynx sit.

B.

Avis est merops tam vulgaris in creta, ut nusquam non in illa volare appareat: rara alibi, et ipsis etiam Graecis per continentem incognita, vix unquam visa Italiae, Bellonius. Nos in quibusdam Italia locis satis frequentem esse accepimus. Colore est longe pulcherrimo, quo vel cum egregio psittaco certat, paulo maior sturno, Bellonius. Et rursus, Magnitudine sturni est, similis fere ispidae vulgo dictae avi, (ipse ispidam alcyonem interpretatur.) Muscicapa avis est maior turture et columba, colore pennarum sicut lanarius, pedes et rostrum habet sicut hirundo. Albertus. haec forte meropi non conveniunt. Meropes aves sunt virides, Servius. Errat Servius qui meropem inquit viridem esse et viridiores pennas habere, Perottus. Pennae huius avis inferiores pallidae sunt, superiores coeruleae, ut alcyonis: postremae pinnulae rubrae habentur, Aristot. interprete Gaza. Graece legitur, [GR]: id est, in summis alis rubrae. Plinius ex Aristotele sic, Merops est pallido intus (in ventre, Isidorus: quod magis placet) colore pennarum, superne cyaneo, priori (Isidorus legit pectore. sed malo priori, cum Graece sit, [GR]) subrutilo. ¶ Meropes rubentibus sunt cruribus et ore praelongo, Textor. Graeci hodie suum melissophagum rostro oblongo esse dicunt: Siculi durissimo, unde et picciaferrum nominant. Rictum oris tantum habet muscicapa, ut muscas multas in os eius gratia humoris insidentes capiat, Albertus. Oris rictum

habet amplissimum propter muscas et ciniphes, quibus vescitur. rostrum tamen inter aves, comparatione sui corporis habet minimum, et pedes similiter, Liber de nat. rerum. sed meropis rostrum non videtur mihi corporis reliqui comparatione in eo minimum. Idem coloris esse flavi audio.

C.

Meropes comedunt apes (inter volandum instar hirundinum, Bellonius:) unde et apiastrae Latinis dicuntur, et Graecis vulgo melissophagi. Cicadas quoque devorant, Bellonius. Muscicapis nomen quia muscas capiunt, quibus solis et vermiculis vescuntur, Albertus. ¶ Regulus atque merops, et rubro pectore Progne Consimili modulo zinzilulare sciunt, Philomelae, Author Philomelae. Meropes sic dicuntur Graece, quoniam earum vox multiplicem capit partitionem, a merismo opos, id est partitione vocis, Probus 4. Georg. Longe auditur merops, ac vocem aedit quodammodo instar hominis, qui ore in rotundum clauso sonaret grul gruru ururul, sono tam alto quam oriolus, Pet. Bellonius. ¶ Contra volat atque caetera aves, aliae enim omnes quasi sursum ad oculos versus: illa vero retro (ad caudam versus) volat. Et profecto naturam volatus admiratione et insolentia pleni, quem facit hoc animal, summopere miror, Aelianus. Volat fere cum aliis sui generis avibus, raro solus, frequens circa montes thymi feraces ubi apes devorat, Bellonius. Muscicapa pigra est in volatu, Albertus. ¶ Solus merops subiens terrae cavernas facit cunabula, Aristot. Cunabula in terra facit, corporis gravitate prohibitus sublime petere. Nidificat in specu sex pedum defossa altitudine, Plinius. Parit sex aut septem aestate, ([GR,]) in praecipitiis mollioribus, intro vel ad quatuor cubita subiens, Aristot.

D.

Sunt qui meropes quoque idem facere confirment, quod ciconiae, vicemque reddi, ut parentes non modo senescentes, verumetiam statim, cum iam datur facultas, alantur opera liberorum; nec matrem aut patrem exire, sed in cubili manentes pasci labore eorum, quos ipsi genuerunt, enutrierunt, educarunt, Aristot. et Aelianus. Genitores suos reconditos pascunt, Plinius. Aeropes dicuntur parentes suos alere, et in pennis gestare ut ciconiae, Aristophanis Scholiastes. Meropes soliciti sunt de pullis suis: et quando iam senescunt et volare nequeunt, pulli fovent eos alunt quandiu vivunt, Jorath.

¶ Merops avis est astuta: quae pullos ne quis capiat mutat de loco ad locum, ipsa quoque cum aliquem suos pullos quaerentem videt, ad loca diversa se transmutat, ne forte cognoscatur ubi eos nutriat, Kiranides.

E.

Meropes apibus iniuriam inferunt, Aristot. Vergilius, Aelianus et Florentinus in Geoponicis. Quare nidos eorum alveis propinquos apiarii tollunt, Aristot. ¶ Pulchritudo eorum invitat pueros in Creta ut cicadis eos capiant, sicuti apodes, id est hirundines maiores, hoc modo: Avicula instar hami curvata cicadam transfigunt. aciculam filo alligant, cuius ipsi extremitatem tenent. Cicada sic transfixa in aerem evolat, eam conspectam merops impetu petit, et devorata filo haerente capitur, Bellonius.

F. G.

Merops in cibo improbatur, Bellonius. Caro avis alkemi est austera, pravae (difficilis) concoctionis: utilis tamen contra inflationes, Rasis. Si sed eius misceatur cum gallis, oleo omphacino, capillos denigrat nigredine firma, Idem.

H.

a. Pro merope Avicenna interpres habet merum. Merops, id est para avis, est omnino viridis, quam quidam grangenam vocant, Kiranidae interpres. Merops vocatur. eo quod cito hominem ad amorem conciliet, Idem. [GR] hominum epitheton est apud poetas, aliquando autem absolute sine substantivo ponitur imperfecte, ut etiam [GR], Eustathius et Varin. [GR] homines dicuntur ab eo quod vocem articulatam habeant, et divisam in dictiones, syllabas et literas: vel quia linguis et dialectis utuntur diversis, [GR] quidem et [GR] poetae de hominum voce duntaxat efferunt, Eustathius et Varinus. vel a Merope Coo qui ante Phaethontem fuit, Hesychius.

¶ Pandareum Meropis Milesii filium canem aureum in Creta furatum aiunt, etc. Eustathius. Huius Pandarei filiae memorantur Merope, Cleothera et Aedon, etc. ut retuli in Hirundine h. Merops Cous ante Phaethontis tempora fuit, Hesychius. [GR], nomen unius Pleaidum, Eustathius. Merope fuit Atlantis et Pleionae filia, quae Sisypho nupsit, atque ob id fingitur stella inter pleiades obscurissima, de qua Ovidius: Septima mortali Merope tibi Sisyphe nupsit: Poenitet, et facti sola pudore latet. Eustathius refert quod Cos insula olim dicta sit Merope et Meropeis, [GR] (Suidas habet [GR], ut et Plinius 5. 31. Hercules Troia eversa per Aegaeum pelagus rediens vi tempestatis actus est in Con Meropidem, [GR], Scholiastes Homeri in Iliad. [GR].) quoniam populi quidam Meropes in ea habitarint: deinde Cos a Co Meropis filia. Merops filius fuit Triopaei (Thessalorum regis) a quo Coi Meropes dicti sunt, et insula ipsa ([GR]), Stephanus. Idem in dictione [GR], Vocabatur (inquit) haec insula [GR] (lego [GR]) a Merope gigante, Cos postea dicta a Co Meropis filia. Siplinus quoque insula (eodem teste) olim Merope dicebatur. Merops dictus est unus ex terrigenis gigantibus illis, qui affectasse regnum coeleste dicuntur: hoc est qui turrim

Babel extruxerunt, in qua aedificanda cum intervenerit linguarum confusio, vocumque divisio, qui eam moliebantur, dicti sunt Meropes, id est diversarum vocum, ut grammaticus quidam annotavit. Meropem Coum fabulantur cum uxoris mortem deflere non desineret, et in luctu hospitio Rheam suscepisset, in aquilam mutatum semper adesse Iovi: Vide in Aquil h. ex Eustathio et Higino. Meropis Percosii vatis meminit Homerus Iliad. [GR]. Aeropes populi in Troezene, et genus quoddam in Macedonia, Hesychius. scripsimus autem supra in A. meropem quoque avem a nonnullis aeropem vocari. Legitur et Aerope Atrei uxor, adulterio a Thyeste Atrei fratre corrupta. Meropus, mons Graecis iuxta Thessaliam, variis praeruptus anfractibus, unde et nomen habet. nam cum ex variis anfractibus, undique referiente Echo, voces diversas reddat, ab effecto hanc appellationem sortitus est, Grammaticus quidam.

¶ e. Si akevium avis decollata frigatur cum oleo, et inde manus alicuius inungatur, qui postea eam in apes immittat, non laedetur, Rasis. ¶ Merops ad multa facit, sicut et alcyon, Kiranid. Cor eius ad nimium amorem aptum est, Idem.

¶ g. Meropis cor in cibo cardiacos, ictericos et stomachicos iuvat, Kiranides. Fel eius cum melle ac succo rutae suffusionem oculorum sanat, Idem.

DE MEROPE ALTERO.

MEROPEM qui viderunt, avi quam hic pictam damus non dissimilem esse aiunt, tum coloribus tum corporis specie. Mihi quidem neutram adhuc videre contigit. Ea quam hic ponimus ab aucupe quodam et pictore Argentinensi (rarissime tamen circa Argentinam conspicitur) expressa est, nomine [GO] id est marina hirundo. videtur enim partim

forma ut pedum brevitate: partim natura, ut volatu, et quod inter volandum muscis pascitur, hirundinem referre. (Caelius Calcagninus tamen alcyonem hodie vulgo alicubi in Italia hirundinem marinam nominari scribit.) Versatur ut audio, circa aquas, crassior merope, vel sturno, (ut pictura ostendit:) rostrum habet oblongum, nigrum, et eiusdem coloris lineam a rostro per oculum retro ad colli initium pertingentem: crura fusca, brevia. dorsum ex flavo et viridi fere mixtum: caudam et extremas alarum pennas virides. ventrem et pectus coerulea. partem sub rostro flavam. synciput ei albicat, vertex et occiput rubent.

82 - de Merope