Conradi Gesneri
Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico
DE MERULA.
MERULA foeminino genere tantum apud classicos authores, a recentioribus etiam merulus effertur, ut ab authore Philomelae. quidam a nigro colore voce non Latina nigretum appellaverunt. Archia, id est merulus avis, Sylvaticus: nescio qua lingua. Cossyphos certe Aristoteles merulas intelligit, item cottyphos, Hermolaus. [GR] avis, quae [GR] a nonnullis dicitur, Hesychius et Varinus. Suidas habet [GR] per iota in penultima, quod non placet. [GR], Suidas absque authore. proxime quidem scripserat [GR]. [GR], glossa (vox alicui genti peculiaris) est [GR], communius, Eustathius. Merula avis hodieque Graecis [GR] nominatur. Ab hoc Graeco nomine corrupto leguntur, apud
Sylvaticum cosefos vel cossifos, kepsos: apud Albertum fastozoz vel farrakoz, cokoylos, folkinos, et chyricos, et focoton. ¶ Haec quoque barbara sunt, et nescio cuius linguae, apud Sylvaticum omnia, Alfia, merulus: Echus, idem: Euchus, meruli venter: Nithoseuchis, Idem. item edulcus et ethida, pro merulo. Sed video omnia haec vocabula corrupta esse ab aethyia Graecorum, quae Latine mergum non merulum sonat.
¶ Merula Italis dicitur merlo. Hispanis mierla. Lusitanis melroa. Gallis merle. Germanis [GO]: [GO] in Germania inferiore, ut Coloniae, in Hollandia, etc. quidam Flandrice scribunt [GO], vel [GO]. Hollandi etiam peculiare vocabulum usurpant [GO]. Anglis a blak osel, a blakbyrd. Illyriis kos, quae vox facta videtur a Graeca kossyphos. Turcis feluek.
¶ Merularum genus unum nigrum et vulgare est, Aristot. Nigra merula rostro rutilo est, colore nigro et nitente, caetera non dissimilis turdo, Eberus et Peucerus. Merularum genus alterum undiquaque nigrum est, (de fusco genere intelligo, cui rostrum quoque nigricat:) alterum rostro cereo, [GR],) idemque magis canorum, Oppianus. ¶ Genus alterum candidum est, magnitudine quidem compari, et voce simili: sed circa Cyllenam (montem) Arcadiae familiare, nec usquam alibi nascens, Aristot. in hist. anim. et Plinius. In Cyllene cossyphi penitus albi reperiuntur: a comicis autem qui ita appellantur ex alio genere avium sunt, non canori, Pausanias in Arcadicis. In Cyllene Arcadiae merulas albas gigni fertur, nec usquam alibi, voce varia: ad Lunam progredientes, interdiu vero, si quis experiatur, captu difficiles esse, Aristot. in Mirab. et Eustathius in Iliados [GR]. Gallinae rusticae in ornatibus publicis solent poni cum psittacis, ac merulis albis, item aliis id genus rebus inusitatis, Varro. Io. Carus qui cum Hispanis (in novum Orbem) navigavit albos corvos et merulas isthic se vidisse adserit, Gyb. Longolius. In Norvegia merulae et monedulae albicant, Idem. In Helvetia etiam apud nos aliquando captae sunt albae merulae, rostro tamen flavente. ¶ Est etiam ex hoc genere quae similis nigrae sit, sed fusca colore, et magnitudine paulo minor. versari haec in saxis et tectis([GR]) solita est: nec rostrum rutilum ut merula habet, Aristoteles. Quaerendum an hoc genus sit quod nostri passerem solitarium nominant, de quo infra post Merulam torquatam privatim agemus: vel genus illud merulae quod Eberus et Peucerus [GO], id est merulam montanam interpretantur. Vidi ego nuper Ianuario mense et initio Februarii hoc genus fuscum, in ventre ad cinereum colorem inclinans. mas paulo nigrior est et pectore magis ruffo et maculosiore quam foemina, rostro color idem in utroque sexu. Autumno adveniunt, et ad cibum tanquam lautae et opimae probantur. nostri quoque vocant [GO] vel [GO]. Hanc esse puto cuius descriptionem olim confeci huiusmodi: Avis est paulo infra turdum maiorem. colore nigricat in capite, dorso et alis, ruffo quodam modice admixto. cauda est atra. crura ex glauco nigricante ruffoque compositum colorem habent. pectu obscure maculosum ex plumis partim subfulvis, partim nigricantibus. os interius et lingua luteo seu melino colore sunt. rostrum nigrum et concolores digiti. ventris color ex nigro cinereoque mixtis constare videtur. Albertus enarrans Aristotelis de hist. anim. caput 19. libri 9. pro merula hac fusca (ipse monedulam montanam interpretatur, cum merulam dicere debuisset) nomen leneos ponit, cui in Graeco nihil respondet. nisi [GR] forte ita depravatum sit. nam Theodorus [GR] legit, quod est fuscus. codices vulgati [GR] habent, quod est parvus: quod non probo, quum mox sequatur, magnitudine paulo minor.
B.
Aristoteles turdum trichada merulae aequalem facit, Athenaeus. Merula tota valde nigra est, solo rostro aureo, Kiranides: nigra aliquantulum, fusca pectore, Albertus. Hyeme ex nigra redditur ruffa, (ruffescit, Plinius,) Aristot. [GR], Aelianus) [GR], Aristot. et Clemens in Pedagogo. Varinus cossyphon melanosticton esse scribit. Haec avis croceum quantulumcunque colorem habet in pectore, (rostro potius:) reliquum vero corporis occupat nigredo, Author de nat. rerum. Rostrum et pedes crocei habent coloris et multum nitentis, Albertus. Rostrum anniculis in ebur transfiguratur, duntaxat maribus, Plin. Rostrum singulis annis mutant in candorem, Author de nat. rerum.
C.
Merula versatur in locis densis, consitis arboribus et spinetis, et in fissuris lapidum, Albertus in Aristot. de hist. anim. 9.11. ubi Aristoteles haec omnia de trochilo tantum scribit.
Merulae cantu valent, Aelianus. Dulcisonae sunt, et aestate multum canunt, Kiranides. Merula dicebatur olim medula: quia mirabiles vocis modulos reddit, maxime cum vernum tempus imminere prospexerit. nam hyeme tacet, tantummodo balbutiens, Author libri de naturis rerum. Merula domestica dulce canit, et vocis amoenitate seipsam oblectat, Idem. Clausa ergastulis propter pinguedinem diutius cantat: et tunc contra naturam carnibus vescitur, et propter eas libentius cantat, Albertus. Cantui educatur, Volaterranus. Et merulus modulans tam pulchris concinit odis: Nocte ruente tamen carmina nulla canit, Author Philomelae. Aves quaedam per anni tempora tum colorem tum vocem mutant, ut merula quae ex nigra ruffescit, et vocem cohibet, ([GR]. Gaza vertit, vocem reddit diversam.) canit enim aestate, per hyemem vero strepitat et tumultuantem aedit vocem, Aristot. Gaza aliter, Strepitat enim per hyemem, cum per aestatem tumultuans cantet. sed Graece legitur: [GR].
cui lectioni astipulatur etiam Aelianus, [GR]. et Clemens in Paedagogo, [GR]. Item Plinius qui sic transtulit, Canit aestate, hyeme balbutit, circa solstitium muta. Merularum genus alterum undiquaque nigrum est, (fuscum videtur intelligere:) alterum rostro cereo, quod et magis canorum est, Oppianus. In Cyllene cossyphi penitus albi reperiuntur: a comicis autem qui ita appellantur ex alio genere avium sunt, non canori, Pausanias in arcadicis. [GR] apud Pollucem legimus. [GR], Aristophanes in Avibus de merulis. Philostratus in vita Apollonii lib. 7. adolescentem quendam scribit philomelas et merulas docuisse hominum voces imitari.
¶ Merula domestica contra naturam carnes comedit, Author de nat. rerum. et propter eas (pinguescens) libentius canat, Albertus. Iisdem quibus collurio vescitur, Aristot. Myrtis, lauris et cupresso consitis nemoribus gaudet: et laeta populo, picea pinuque frondosa, denique hedera se oblectat, Oppianus. Vermes et locustas edit, Elluchasem. Pomis sorborum, et orni sambucique acinis etiam vescitur. ¶ Lavare amat, et plumas rostro purgat, Author de nat. rerum. ¶ Aves quaedam saliunt, ut passeres, merulae, Plinius. Merum, solum antiquis: unde et avis merula, quod solivaga et solitaria pascitur, Festus: quod mera, id est sola volitat, Varro. Hyeme volare vix potest propter pinguedinem, Author de nat. rerum. ¶ Plumas non exuit sicut caeterae aves, Idem. Pennas non mutat contra naturam avium, Alber. ¶ Merula hyeme latet, Aristot. Quaedam cum aestate aevum degant in sylvis, hyeme demigrant in finitimos locos apricos, montium recessus secutae, sicuti sturni, turdi, merulae, etc. Aristot. Abeunt et merulae turdique et sturni simili lodo in vicina. sed hi plumam non amittunt, nec occultantur, visi saepe ibi (alias, nisi spe cibi) quo hybernum pabulum petunt, Plinius. sed Platina sic legit, Occultantur haec animalia saepibus, ibique hyberno tempore pabulum quaerunt. Merulae aliquando in angustis montium locis latere consueverunt, Georg. Agricola. ¶ Parasitus quidam in Aristophontis Pythagorista apud Athenaeum inter caetera de se gloriatur, si frigus sub dio ferendum sit, se copsichon, hoc est merulam, esse. [GR]. ¶ Merula bis anno parit. sed eius primi partus intereunt frigore hyberno: omnium nanque avium prima haec parit. posteriorem autem partum educat, et feliciter ducit ad finem, Aristot. Merulae bis anno pariunt, Plinius. Ante exactam hyemem foetificant, Oppianus. apud nos fere Martio vel Aprili, ut aucupes narrant. Fatator (depravatum nomen coniicio, nec aliam avem quam merulam indicare) ante alias aves parit: sed ova eius prima frigore pereunt, secunda excludit et pullos educat, Author de nat. rerum. ¶ Nidum durum et quasi glutino quodam firmatum construit merula. ¶ Lauri folio fastidium annuum purgat, Plinius. ¶ Mali punici grano perit, Aelianus.
D.
Philostratus in vita Apollonii de adolescente quodam scribit, qui merulas docuerit sermonem humanum imitari. ¶ Merulae et turdi (turtures, Aristot.) amici sunt, Plin. Rubeculam audio (cui a rubente pectore nomen vulgus imposuit) merulam amare, eamque sequi, et noctu fere iuxta merulam aut in proxima arbore quiescere. Merulam crex impugnat. nocet enim ipsi pullisque, Aristot. Merulas, turdos et garrulos (picarum generis) praecipue infensas esse noctuae aiunt, et ad eius clamorem mox advolare.
E.
Accipitres capiunt merulas, turdos, etc. Crescentiensis. merulas (inquit Oppianus in Ixeuticis) et canoras luscinias capere licebit laqueo inter densa fruteta collocato, quem bibi orbes constituant, sub intortis finibus retis latentes, et marinis retibus, quae [GR] vocant, similes. Intenduntur etiam longissimi nervi bubuli, posita in medio virga, a nervis funiculus et laqueus suspenduntur. Ad haec esca vermiculus aliquis, aut lumbricus, qua inescata avis illaqueatur, et omnibus illis quae ad capturam destinata erant, circumactis, detineatur. Caeterum in merulas alium etiam captionis modum adolescentes excogitarunt. Scrobem hyeme fodiunt, cum avis maxime cibi inops est, et olivae aut lauri baccam iniiciunt, ac prope testae fragmentum vel lateris ponunt: scrobi item paxillum inserunt, quo testas binas intendunt. Apponitur et altera avis laqueo ligata. Sic omnino merula famelica advolabit, et scrobem subibit, Haec ille. ¶ Merula cantui educatur, Volaterranus. vide in C. Varro de re rust. 3. 5. ornithotrophion operosissime describens, Intra rete (inquit) aves sunt omne genus, maxime cantrices, ut lusciniolae ac merulae, quibus aqua ministratur per canaliculum, cibus obiicitur sub rete. Merulae quomodo clausae saginentur, in Turdis leges. ¶ M. Varro principatum dat ad agros laetificandos turdorum (et merularum, ut ipse Varro habet 1. 38.) fimo ex aviariis, Plinius.
F.
Tum pectore adusto Vidimus et merulas poni, et sine clune palumbes, Horatius 2. Serm. Galenus in libro de cibis boni et mali succi, merulas numerat inter cibaria laudata, et neque tenuem neque crassum succum gignentia. Merularum caro durior est quam perdicis, columbae, gallinae, etc. Idem libro 3. de alimentis. Alvum astringit, Celsus. Merulae improbantur in cibo, eo quod vermibus et locustis pascantur: unde carnis acrimonia in eis percipitur, et odor ingratus. sed neque colore placent, deteriores cuzardis, (id est alaudis,) Elluchasem ex quo etiam Mich. Savonarola quaedam repetiit. Turdorum et merularum carnes sunt calidae et siccae in fine primi gradus, usque ad
principium secundi, ut Iesus docet. Eligi debent pingues et laqueo vel retibus captae secundum Baldach. nonnulli praeferunt captas cum ave, (noctua.) Difficiles sunt concoctu: quod cavetur si in iure humectante decoquantur. Merulae quidem turdis (ego turdos merulis praetulerim, quod et Volaterranus facit: merulas sturnis) sunt meliores, Mich. Savonarola. Merulae tarde concoquuntur, parum alunt, melancholiam augent, Platina. Medici Salernitani inter aves laudatas eam numerant. Arnoldus teneram eligit. Alexander Benedictus etiam pestilentiae tempore eam laudavit. Arnoldus interdicit eius cibo illis quos haemorrhoides crebro vexant, et maxime pulsantes. ¶ De merulae coctura, dicetur aliquid in Pavone. ¶ Ad artocreas e merulis: Accipe caseum optimum, et indito in avem medullam bubulam, lardum minutatim incisum, et gingiber, Coquus Gallicus.
G.
Merulae torminosis in cibo prosunt, Marcellus. Turdus inassatus cum myrti baccis dysentericis medetur: item merulae, Plinius. Oleum vetus in quo merula discocta est donec dissolvatur, inunctum opisthotonon et ischiadem curat, Kiranides. Merulam (sturnorum potius, quos oryza pasci ut fimo eorum crocodilea adulteretur, Dioscorides meminit) qui oryza vescuntur, fimus tritus et cum aceto mixtus, morpheae nigrae impositus, et lentiginem quoque extirpat, Hali.
H.
¶ a. Merum solum antiquis. unde et avis merula, quod solivaga est, et solitaria pascitur, Festus. Isidorus merulam ait antiquitus medulam vocatam eo quod moduletur. Merulae nomine foeminino mares quoque sunt, Varro. [GR], merula, Hesychius et Varinus. Brenthum aliqui merulam interpretantur, Iidem. vide in Brentho supra inter Anates. Sisofigius avis merula, Sylvaticus, mihi potius motacilla videtur, voce corrupta a Graeco [GR]. Pausania Boeoticarum gallinarum duo genera describit, quorum alterum cossyphos, id est merulas appellat, a colore scilicet atro.¶ Fungos qui riguis prodeunt, longo pediculo, callo corporis in turbinem mucronato, Galli vulgo merulios vocant, non a merula ave, sed a metae figura, quasi metulios, ut Ruellio placet. ¶ Est et merula saxatilis piscis Plinio, nimirum a colore avis dictus, quem Graeci ab eadem ave cossyphon nominant. A merula merulatim pro solitarie dicimus, Grapaldus. ¶ Cornelius Merula consulari familia ortus nominatur a Varrone de re rust. 3. 2. Georgius Merula Alexandrinus vir inter utriusque linguae cognitione claros floruit circa annum Salutis M. D. XCIIII. ¶ Merula fluvius est qui Albingae civitatis latus alluit, alio nomine Centena dictus, quia centenis amnibus augeatur.
¶ b. Caprimulgi appellantur aves grandioris merulae aspectu, Plinius. Merula sandaricino colore, Naevius apud Festum. sed color sandaracae rostro merulae duntaxat convenit.
¶ c. Evolare merulas, Cicero 5. de finibus. ¶ [GR], Incertus in epigrammate. ¶ Ferunt merulam quandam olim adeo excelluisse in novem modis vocum, quibus omnis cantilena componitur, exprimendis, ut nullus hominum perfecte illam imitari potuerit: eamque quasi ostentantem saepe in praesentia hominum novem ordine notas formasse. Albertus et Author de nat. rerum. Homerum infante Aegyptiis parentibus ortum fabulantur, cum mel aliquando ex Aegyptiae nutricis uberibus in os eius manasset, ea nocte novem voces diversas aedidisse, hirundinis, pavonis, columbae, merulae etc. ut recitavi in Columba livia ex Eustathio. ¶ Herbae quas a radicis figura testiculos et satyria vocant, ex spermate turdorum et merularum nasci videntur, Hieron. Tragus.
¶ In
merulam quercui insidentem Argentarii epigramma.
[GR]
[GR]
[GR]
[GR]
[GR]
[GR]
[GR]
[GR]
¶ Archiae epigramma in merulam quae e reti evasit turdis detentis.
[GR]
[GR]
[GR]
[GR]
[GR]
[GR]
[GR]
[GR]
¶ c. Testudo fit magna, in qua millia aliquot turdorum ac merularum includi possint, Varro. ¶ [GR], Aristophanes in Avibus. ubi Scholiastes, Merulae (inquit) cum ova pariunt, pungunt ea. quamobrem aucupes pennas eis inferunt, ut rostra pennarum mollitie hebetent. vel ne pituita laborent, ([GR]) aut iugulatis pennas inferunt, ut ab illis suspensae ab omnibus conspiciantur.
¶ f. Apud Nicostratum quidam emi ad cibum iubet, [GR]. Hesychius.
¶ h. [GR], Aristoph. in Avibus. Scaphium (inquit Scholiastes et Suid.) tonsurae genus est, [GR].
¶ VENATRIX avis ([GR]) venatica et captiosa, colore nigro, merulis affinis est, etc. vide supra post Laniorum historiam.
¶ Est quoddam merularum genus quod CAPRIMULGUS vocatur, Albertus. Aristoteles magnitudine tantum merulae caprimulgum confert, ita ut paulo maior sit, alioqui avis nocturna est.
¶ Brabandi vulgo aves quasdam totas lutei vel aurei coloris, ut audio, [GO], hoc est MERULAS aureas vocant, vel OLIMERLES. Ego hanc avem esse puto quae obscuris quibusdam Latinis scriptoribus oriolus dicitur, quam Plinius videtur picorum generi adnumerare, sed ea nigrum colorem in alis habet, non tota aurea est.
¶ Verbani lacus accolae Italico sermone MERULAM alpinam nominant avem, merle alpadic, quam nos supra Caryocatactem appellavimus: sed merulam torquatam potius sic vocandam coniicio.
¶ Avis quaedam Germanis vocatur [GO] vel [GO], id est MERULA novalium, quod in novalibus agris fere degat, et circa loca palustria, rostro et cruribus oblongis, corporis reliqui specie vel magnitudine non dissimilis merulae puto. vide supra in capite de Gallinis terrestribus.
DE MERULA TORQUATA.
MERULAE tertia quaedam species a Gallis vocatur merle au collier. habet enim lineam albam sub gutture versus pectus: quae totum eius collum ambit. Hoc genus maxime abundat in valle Morienna et vallibus Sabaudiae, Bellonius. Apud nos etiam circa montes reperitur: et vulgo nominatur [GO], hoc est merula torquata: vel [GO], id est merula sylvatica. Magnitudine fere et colore turdi est, inter collum et pectus parte prona plumas
habet albas duorum digitorum latitudine. reliqua pars tota inferior varia et maculosa est, nigris in medio pennis, ambitu albis. rostrum inferius subflavum, tota pars superior fusca. alarum pennae margine extrinseco albicant, praesertim quae in medio sunt. Avis barbatula est ut turdus. Nomina ei apud nostros diversa, [GO]: hoc est, merula montana, merula saxatilis. [GO], quod in sylvis vermiculos quaerat in fimo equino. [GO], forte quod circa Curiam Rhaetorum in montibus degat. sed [GO] vocatur etiam merula fusca non canora, de qua supra in Merula A. Italis quibusdam merulo alpestro.
DE PASSERE SOLITARIO.
EST etiam ex merularum genere quae similis nigrae sit, sed fusca colore, et magnitudine paulo minor, versari haec in saxis et tectis solita est: nec rostrum rutilum ut merula habet, Aristot. Merula fusca, id est nec nigrae nec alba, passer solitarius est a recentioribus dictus. quoniam solivaga est, et recticola, et fascicola, Niphus: cuius sententiae ego quoque astipulor. conveniunt enim, genus merulae, color, magnitudo, et habitatio. Alia, sed huic congener, ut coniicio avis est, de merularum et ipsa genere, in saxis habitans, unde petrocossyphus. id est merula saxatilis a Graecis vulgo dicitur, a nostris [GO], similiter propter cantum pretiosa, de qua supra in Cyano scripsimus. Est et alia merula fusca, non canora, de qua supra diximus in Merula A. ¶ Passer solitarius circa Tridentum merulus solitarius nominatur. Romani merulum stercorosum vocant, quia habitat in latrinis antiquis et rimosis, Albertus. Germani nomen Latinum servant [GO], ab Italis nimirum acceptum. in Germania enim hanc avem nasci non puto, sed ex Italia tantum mitti, vel Rhaetia nobis transalpina, quae Italiam spectat. circa Larium lacum in dumosis rupibus nidulatur: et solitarius degit, non cum aliis avibus, unde nomen: nec mirum, cum de genere merularum sit, quibus inde nomen quod merae, id est solae volitent. Mediolani et Genevae in foro aliquando has aves vendi aiunt magno pretio. Grapaldus imperite carduelem putat esse passerem solitarium suaviter cantillantem. ¶ Passer solitarius avis est nigra, (fusca), merula minor, canora: et dicitur quia cum nullo sui generis unquam congregatur nisi tempore generationis. Versatur in parietibus, et cum aliis passeribus coniungitur, et cum eis volat ad pastum, eos qui sui generis sunt omnino contemnens, Albertus. Apud eundem falconarius Federici Imperatoris ad remedia quaedam utitur fimo passeris Indici sive solitarii, vel loco eius passeris communis. Vidi ego iuxta Larium lacum passerem solitarium, vel montanum ut vocabant, foeminam ni fallor: quae eadem cum merula habebat communia quae cyanus avis, ([GO],) nempe rostrum, pedes, et magnitudinem. caput cinereum fere: dorsum, ventrem et pectus coerulea, (versus Solem praesertim:) alae et cauda uno colore nigricabant. ¶ Passer solitarius, [GR], avis aliquanto grandior passere ac subnigrior, solus per domorum culmina incedens, cantu suavis, Calepinus. ¶ Passer solitarius in tecto, Zippor boded al gug, Psalmo 102. hinc factum puto ut recentiores passeri, quem solitarium cognominant, nomen imposuerint. neque enim apud veteres reperitur.
DE MERULA AQUATICA.
AVIS haec a nostris appellatur [GO], hoc est merula aquatica vel rivalis. Lucarni et circa Verbanum lacum nomen ei folor, vel folun d’aqua, Bellinzonae lerlichirollo. Mense Novembri aliquando captam et in cibum paratam gustavi, saporis erat mediocris, non admodum grati. Vescitur vermiculis aquaticis, illis praesertim quos nostri vocant [GO]: haud scio an etiam pisciculis. ¶ Eandem aut congenerem esse coniicio, quam Turnerus in Alcyone describit, cornicem aquaticam nominans, sturno paulo minorem, etc. cuius verba recensui supra post Cornicem variam. Cognata etiam illa videtur, quam cinclum Turnerus facit, Germani puto [GO] appellant, cuius effigies inter Motacillas ponetur. ¶ Nostra quidem merula aquatica capite et dorso fuscis est: alis partim nigra, partim cinerea: collo et pectore alba: ventre rubicundo, cum maculis quibusdam albis aut cinereis. cruribus roseis. cauda nigra brevi.
rostro non longiore fere quam merularum, nigro: fidipes. ¶ Caeterum Eberus et Peucerus etiam palmipedem avem, nimirum in mergorum genere, quam urinatricem veterum esse putant, Germanice interpretantur [GO] et [GO], id est merulam aquaticam et mergulum nigrum. ¶ Georg. Agricola merulam interpretatur [GO] et [GO], merulam quandam marinam vel maritimam quoque reperiri insinuans.
¶ METHYDRIDES, [GR], parvae quaedam aves, Hesych. et Varinus.