Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

84 - de Miliaria

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE MILIARIA.

MILIARIAE a cibo dicuntur, quod milio fiant pingues, Varro de lingua Lat. In ornithone praeter alias aves quidam alunt miliarias ac coturnices, quae pingues vaeneunt care, Idem de re rust. Coturnix est avis miliaris, hoc est milio ut plurimum vescitur, Al. Mundella. et sane licebit coturnicem hoc modo miliarem dicere, si adiective accipias: si vero substantive, miliaris nomen est avis a coturnice diversae, Varrone, ut iam recitavi, distinguente: quae nimirum prae caeteris avibus milio maxime farciri soleat: ut quae hortulanus vulgo ab Italis hodie nuncupatur, ortelano. hanc enim alaudae non dissimilem esse audio, etiam colore, minorem, autumno captam per mensem milio ali, et mire pinguescere. Ruellius linariam avem vulgo dictam, miliariam facit, de qua in L. Elemento nobis scriptum est. ¶ Vuottonus an eadem vulgo dictam, miliariam cum cenchramo dubitat: ego plane diversas puto, quanquam et cenchramus apud Graecos ab eadem fruge nomen invenisse videatur: sed alii cynchramum scribunt. etc. Diversa etiam cenchris est, nempe tinnunculus accipiter, [GR]: nimirum a varietate punctorum milii instar. cenchritae vero avium aquaticarum genus milio inescatum capitur. Vide in Accipitre tinnunculo H. ¶ Eubulus inter strutharia hoc est aviculas nominat acanthylides, bittacos, spinia, et [GR]: a recto [GR]. quae forte eadem miliariae Latinorum fuerit. quanquam sic etiam scripta haec vox alibi tinnunculum significet, qui tamen cum parva avis non sit, non potest apud Eubulum intelligi.

84 - de Miliaria