Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

92 - de Oto

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE OTO.

A.

OTUS et otis aves sunt longe diversae. De otide inter gallinas feras scripsimus, otus vero noctuae similis est, sed maior, ut bubone minor, auribus plumeis eminentibus, unde et nomen illi. quidam Latine asionem vocant, teste Plinio. Sed cum Gaza ex Aristotele scopem  Latine asionem interpretetur, nos quoque scopis historiam in Elemento A. sub Asionis nomine posuimus: et obiter quaedam de oto tradidimus, hic non repetenda: praesertim quod orus Latine asio verti debeat, secundum Plinium, qui etiam asionem noctuarum genus maximum esse scribit: scops vero, qui noctua minor est, Latinum nomen quod sciam non habet. Item quod authores aliqui otum cum otide confundere videantur, ut Athenaeus, Aristoteles, Plinius: nisi ea librariorum alicubi culpa est, de qua re pluribus etiam in Otide scriptum nobis est. ¶ Otus ([GR], prima circunflexa: quanquam codices impressi ultimam acuunt) noctuae similis est, pinnis circiter aures eminentibus, unde nomen, quasi auritum dicas. nonnulli nycticoracem appellant, (Gaza vertit, nonnulli ululam eum appellant, alii asionem,) Aristot. Asiones noctuarum genus maximum, quas Graeci quandoque scopas vocant, aliquando nycticoraces, id est ululas: et quandoque otos quasi auritas, Hermolaus Barb. in cuius verbis nos reprehendimus: Primum quod asionem Graecorum scopem esse dicit: alterum quod nycticoracem interpretatur ululam, in utroque secutus Gazam. Asio noctuarum genus maximum est, cui pluma aurium modo emicat, Plin. Quidam otum vocant bubonem, Obscurus. Otum lagodiam vocat (a lepore nimirum, quod pedes plumis villosos habeat,) Alexander Myndius author est apud Athenaeum.

¶ Otus Hispanis, ut audio, dicitur mochuelo. Gib. Longolius, item Eberus et Peucerus Germanice interpretantur [GO], ut ante eos Turnerus, qui etiam aliud nomen Germanicum adfert [GO]: et Anglicum a horn oul: ut Eliota a shryche oule. Sed avis quam nostri vocant [GO], aurita non est, ulularum generi in V. elemento a nobis adnumerata. Ego potius otum eam avem esse coniicio, quam aucupes nostri vulgo vocant [GO]. ¶ Otus bubonis figuram habet, et ideo a multis bubo vocatur, aures habere videtur, plumi instar aurium erectis. vox eius est huhu, tanquam hominis frigore nimio affecti, Albertus. Avis est quae vulgo (Gallis puto) huans dicitur a sono vocis huhu, quam noctu horrificam emittit, improprie vocem humanam simulans, ita ut hominem contractum frigore clamare credas. sed certae regiones sunt, in quibus huiusmodi voces profert, in caeteris ut plurimum muta: bubone minor, noctua maior: rostro ac pedibus uncis, plumis circa aures eminentibus. nocte volat, praeda vivit, carnibus vescitur, mures persequitur, et ab avibus caeteris odio habetur, Author de nat. rerum, et partim Albertus.

B.

Quod ad partium oti descriptionem, nonnulla iam in A. retulimus. Pinnulae ei circa aures eminent, unde auritus vocatur: et buboni et aluconi minori, et scopi vel noctuae minimae, quanquam Plinius scribat buboni tantum et oto plumas velut aures haberi, caeteris cavernas ad auditum. Athenaeus oto magnitudinem columbae tribuit, et formam humanam (nimirum quod ad faciem,) tanquam ex Aristotele, apud quem nos nihil tale reperimus. Otum uncis unguibus esse apparet ex lib. 8. historiae animalium cap. 12. prope finem. Reddens enim causam quod otus planipes et imitator sit, subdit: Omnes denique aves uncae brevi sunt collo, et lingua lata, aptaeque ad imitandum. Quin et noctuae similem esse testatur, habet autem noctua uncos ungues.

C.

Otus noctuae similis est, non nocturnam tamen, Aristoteles citante Athenaeo. ego nihil tale apud Aristotelem invenio, et otum quoque nocturnam avem esse puto.

D. et E.

Otus est blatero, et hallucinator et planipes, ([GR]), vide in Asione, ubi vocem [GR] copiose explicui, etc.) saltantes enim imitatur. capitur intentus in altero aucupe, altero circumeunte, ut noctua, Aristot. Avis est imitatrix ac parasita, et quodam genere saltatrix, capitur haud difficulter ut noctuae, intenta in aliquo, circumeunte alio, Plinius. Otus imitatur omnia quae homines faciunt: quos saltantes cum imitari conatur, capitur, ([GR].) In aucupio illarum, qui saltandi peritissimus fuerit, saltat in conspectu earum, et simul ipsos contra aspicientes ad saltationem inducit, ([GR].) Alius a tergo latens voluptate imitandi captas comprehendit. idem et scopes facere aiunt, etc. Athenaeus. Otus laudata et e regione saltans capitur, sicut et nycticorax: quamobrem etiam homines stolidos et ambitiosos otos appellabant, Aelius Dionysius apud Eustathium. Orus in Hieroglyphicis turturem quoque saltatione ac tibia capi scribit. Capiuntur et otides venatorum imitatione oculos aqua e pelvi inungentium, et aquae loco in altero vase relinquentium viscum, sive otides vere id faciant, sive pro otis ab authoribus nominentur: Quaere in Otide E.

G.

Glaucomata magi dicunt curari felle recenti asionis, Plinius.

H.

[GR] vel [GR] auricula est. habent autem auriculas solae quadrupes viviparae. Sed quoniam in oto ave plumae utrinque in capite auricularum instar eminent, Graeci otum quasi auritam dixerunt, ut hodie aliqui cornutam hanc avem esse dicunt. ¶ Otus avis laudata et saltans capitur, (ut scripsimus in E.) unde otos item dicimus qui nullo negotio decipiuntur, aut gloriae vanitatem affectandibus expositi sunt, ac negotio prope nullo insita simplicitate decipiuntur, oti a comicis vocantur, ex avis natura, quae quum imitatrix sit, inde ab aucupibus facile capitur, Caelius. Qui facile a quovis falluntur, oti dicebantur. aptius quidem illi, qui solo auditu nulla ampliore cura consyderatis verbis decipiuntur, sic dicerentur, Eustathius. Ut cepphus, sic et otus hominem stolidum vel simplicem imposturis expositum indicat. Quare et Comicus traducens Athenienses ceu qui facile dictis quaecunque audirent fidem habentes deciperentur, [GR], dixit, Idem.

¶ Otum ([GR]) et Ephialten Aloei et Iphimediae filios fuisse aiunt Martem ligasse: cuius fabulae expositionem requires apud Eustathium in Iliad. [GR]. Maximi hi fratres fuisse feruntur, et bellum coelo ac superis inferre ausi, in quo Apollinis sagittis confecti sint: alii in venatione imprudentes invicem se iaculis transfixisse aiunt Dianae consilio, etc. Eosdem primos Musis sacra fecisse aiunt.

¶ Emblema Alciati Fatuitas inscriptum:

Miraris nostro quod carmine diceris otus,
Sit vetus a proavis cum tibi nomen Otho.
Aurita est, similes et habet ceu noctua plumas,
Saltantemque auceps mancipat aptus avem.
Hinc fatuos, captu et faciles, nos dicimus otos,
Hoc tibi conveniens tu quoque nomen habe.

92 - de Oto