Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

93 - de Paradisea

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE AVIBUS QUARUM NOMINA P. LITERA INCIPIT.

DE PARADISEA, VEL PARADISI AVE.

PARADISEAM vel paradisi avem, vel apodem Indicam appello illam, cuius figura sequens est, a clarissimo viro et doctissimo I. C. felicis memoriae Conrado Peutingero nobis communicata: qui et mortuam similem sibi visam testabatur, ut et alii multi fide digni homines alii alias se vidisse mihi testati sunt. Et nuper charta quaedam Norimbergae excusa, quae huius avis simillimam nostrae iconem continet, ad nos missa est, his verbis adiectis: Paradisea vel apus Indica magnitudine est turdelae, mirae levitatis, alis praedicta oblongis, teneris et visui perviis, et pennis (si pennae dici debent, potius quam setae, deplumes enim sunt. in nostra effigie non expressae) duabus longis, angustis, nigris, duritie cornea. pedes nulli, perpetuo volat, nec usquam quiescit nisi in arbore aliqua (ab altera de longis illis setis ramo implicata pendens.) Nulla navis tam celeriter in mare pergit, aut tam procul a continente, quam non circumvolet. Callida est, praesertim circa victum. Magni pretii propter raritatem. primates in militia galeis pro crista inserunt. Ostentatur Norimbergae apud Io. Kramerun, et numis argenteis octo drachmarum fere, (quos a valle Ioachimica denominant,) centenis indicatur.

¶ In Moluchis insulis sub aequinoctio (inquit Hier. Cardanus lib. 10. operis de subtilitate) avis mortua in terra aut mari colligitur, (manucodiatam vocat, vocabulo linguae indigenarum) quae vivens nunquam videri solet, quoniam pedibus careat: tametsi neget Aristoteles avem ullam pedibus carere. Haec igitur, quam ter videre iam contigit, sola ut ita dicam ob id pedibus caret, quod in sublimi aere atque procul ab omni visu humano habitet. Corpus eius rostrumque magnitudine et forma simile hirundini: pennae alarum et caudae accipitrem magnitudine dum alas extendit superant, aequant vero ferme aquilam. Pennarum crassitudinem excogitare potes. tanta enim est, qualem pro aviculae parvitate convenire ratio docet. Sunt igitur tenuissimae, et persimiles praeter tenuitatem pennis pavonum foeminarum ex toto. neque masculorum pavonum pennis assimilantur, quod non sint oculatae, ut quae in masculi pavonis cauda cernuntur. Masculi dorsum aviculae huius sinuatur intus, in eamque cavitatem ova foemina facere ratio ipsa docet, cum et ipsa foemina cavum habeat ventrem, ut sic utraque cavitate possit ova incubare. Masculo haeret in cauda filum longius tribus palmis, color nigri, medium inter quadratum rotundumve, neque crassum, neque admodum tenue, verum ei non absimile quo crepidas cerdones consuere solent. Hoc existimamus dum foemina ova incubat alligari firmius illam masculo. Neque mirum est in aere perpetuo habitare. nam cauda et alis in orbem extensis haud dubium est sponte sustineri. Vicissitudo etiam si quid est lassitudinis illam excutere potest. Cibum nullum esse puto praeter coeli rorem, qui simul sit cibus et potus, et ita natura providisse diligenter tanto miraculo videtur, ut in aere habitare posset. Vesci autem aere puro haud verisimile est, quod nimis tenuis sit. Vesci animalculis: neque id, quod ibi non fiat congregatio ad generationem illorum haud dubie necessaria: neque in avium ventribus illa cernuntur, qualia in hirundinum. sed tamen hoc non cogit, cum manucodiatas solo senio confici credendum sit. at nec vapore, cum infra copiosor sit, unde descendentes viderentur. vapor etiam nonnunquam perniciosus est. rore igitur per noctem vesci verisimile est, Haec ille. Et rursus in struthiocameli mentione, Sunt qui ob raritatem nunc manucodiatae tum alas tum caudam in cristas figant, addita etiam superstitione qui secum habeat in bello non vulnerari.

¶ Sunt qui hanc avem Germanice [GO] appellent, hoc est avem aeris: sive quod in aere semper fere degat, sive quod eo etiam vivere vulgo existimetur. Quidam receptaculum putant sub alis habere foeminam, ubi ova foveat. ¶ Reges Marmin (in Moluccis insulis) paucis ante annis immortales animas esse credere coepere: haud alio argumento ducti, quam quod aviculam quandam pulcherrimam, nunquam terrae aut cuiquam alii rei quae in terra esset insidere animadverterent, sed aliquando ex summo aethere exanimen in humum decidere. Et cum Mahumethani qui ad eos commercii causa commearent, hanc aviculam in paradiso ortam, paradisum vero locum animarum quae vita functae essent, attestarentur, induerunt hi reguli Mahumethi sectam, quod haec de hoc animarum loco mira polliceretur. Aviculam vero mamuco diata, id est aviculam dei appellant: quam adeo sancte religioseque habent, ut se ea reges tutos in bello existiment, etiamsi suo more in prima acie

collocati fuerint. plebeii autem caphrae, id est gentiles sunt. Reges harum insularum aviculas numero quinque, singuli singulas dono ad Carolum V. miserunt, Maximilianus Transsylvanus.

¶ Milites in aula Turcarum imperatoris quos Genissarios appellant, cum multa seperbe faciunt, tum pennis struthionum se ornant, et rhyntacis avibus, quas Arabes vendunt exiccatas carne adempta, ita ut pellis tantum supersit, a qua pennae procedunt pulcherrimae in unum ceu manipulum collectae, ea crassitie quae capi est. Hanc aliqui recentiorum apodem vocant, ego phoenicem veterum esse coniicio, Bellonius. Nos de Phoenice et Rhyntace avibus infra suo loco dicemus.

¶ Haec iam perscripseram, cum Melchioris Guilandini Borussi (doctissimi iuvenis, et incomparabilis circa simplicium medicamentorum indagationem doctrinae ac diligentiae) literae Patavio missae ad me pervenerunt, in quibus pradiseam avem his verbis describit: Memoriae ac literis (inquit) proditum est, apud eos qui integra de Hispanorum navigationibus in alienum et totiam saeculis incognitum orbem, volumina condidere, in Moluccis insulis aviculam quandam pulcherrimam oriri, mole quidem corporis exiguam: verum pennarum ob causam, quae ei sunt longissimae inque orbem digestae, ita ut amplioris circuli describant ambitum, primo aspectu videri maximam. Avicula est corporis et magnitudine et pene forma coturnici similis, pennarum ambitu discolore, verum venusto admodum et decoro, visuque iucundissimo undique exornata. Caput quale hirundinis maiusculum, pro corporis amplitudine. Pennae superiorem eius partem a prima cervicis vertebra ad rostri usque initium exornantes, breves sunt, crassae, durae, spissae, coloris lutei insigniter splendentis, et auri purissimi modo, radiorumve solarium instar fulgentis. Caeterae quae mentum contegunt, et molliores, et seniores, atque ex cyaneo mire equidem virides deprehenduntur, haud plane colore iis absimiles, quas in anatum masculorum capitibus, dum lucidissimo obvertuntur syderi, conspicimus. Rostrum item quam sit hirundini prolixius. Pede nulli. Pennae alarum ardeis forma pares, tenuiores tantum longioresque, colore fusco, inter ruffum et nigrum, fulgentes. Verum cum omnes, tum quae alas constituunt, tum quae caudam efformant, in orbem extendantur, rotae similitudine, etenim cuti animantis veluti infixa haerent spicula, immobiles plane, mirum videri non debet, sponte sustineri, neque unquam in terris quoad in vivis est conspici, quando et pedibus usus nullius in aere existentibus, prorsus destitui, (quod tamen placitis Aristotelis scholae Peripateticorum summi principis refragatur, avem ullam pedibus carere negantis,) paulo ante dictum sit. Caeterum exoriuntur iuxta singulas maiorum pennarum, alas constituentium, origines, aliae quoque minores, neque sane paucae pennulae, quae supra maiorum principia extensae, ea obregunt, dimidio quisquiliatae, ruffae, coccineaeve, reliqua parte croceae, et fulvo auri colore splendidae, multum hercule gratiae ac venustatis aviculae ob eximiam illam et singularem colorum disparitatem conciliantes. Corporis reliqua moles tota, pennis fulvis in ruffum vergentibus obducitur, ita tamen ut aliquid adhuc inter eas discriminis animadvertas. Nam quae in pectore et ventre collocantur, et frequentissimae sunt, et pariter latissimae, duorum triumve digitorum amplitudine, colore fulvo, et eo quidem nitidissimo, haud sane alio, quam iecur ipsum splendentes. Quae vero dorso infixae sunt, rariores neque ita frequentes esse aperte cognoscimus: et insuper amplis divisuris hiare, pennarum omnino ardea tum tergo adhaerentium similitudine, clare videmus. Neque etiam ad tam insignem latitudinem accedere, aut praestantem illum hepatis colorem adaequare, quin puniceo potius colore, carni aemulo, obscuriore etiamnum relucere, plenissime perspicimus. Porro pennae hae simul omnes, tum quae a ventre suam trahunt originem, tum quae a dorso enascuntur, caudam, cum sint longissimae, constituunt, quia ea caeterarum avicularum more minime exornatur. Nec id equidem mirum, quando et alae ipsae diversa sint ratione concinnatae, quippe quae in arctum contrahi, vel larum diffundi, pro animantis libitu, nequeant, sed naturaliter uno tantum eodemque modo perpetuo consistant. Praeterea masculi huius aviculae dorsum omni ex parte depressum inflexumque est, adeo ut sinum quendam foveamque efformet. In eam cavitatem ova foeminam deponere ratio ipsa claro est argumento, quum et foemina ventrem cavum obtineat, ut hoc pacto ova facilius possit incubare, ac tandem pullos excludere. Denique adnectuntur maris dorso fila gemina, nigra, cornuum modo utrinque in rectum extensa, tres et amplius palmos longa, neque rotunda exacte, neque etiam perfecte angulata, sed figura inter quadratum et rotundum media, nec crassa valde, nec summe tenuia, verum sutorio filo haud plane dissimilia. Horum usum talem esse, cum caeteris saeculi huius viris eruditissimis existimo, quo nimirum foemina, dum ova incubat, mari firmius alligetur, copuleturve. Cibus eis nullus praeter coeli rorem, qui simul est cibus et potus. interiora si spectes, inane nihil reperias, verum continua ac perpetua pinguedine aviculam totam expletam videas. Haec aviculae ipsius integra et certa historia, cui neotericorum peritissimi quique calculum uno ore omnes adiiciunt, praeter unum Antonium Pigafetam, rostro prolixo, et pedibus palmi unius longitudine donari, falsissime affirmantem, quum hoc me hercule longe ab omni veritate sit alienum, quod ipse aliter se rem habere, iam bis (neque enim pluries videre contigit) oculis manibusque propriis liquidissime deprehenderim. Haec Guilandinus ad nos. suspicatur autem hanc esse rhyntacen avem, cuius in vita Artoxerxis Plutarchus meminit: de qua nos suo loco in R. elemento scribemus. ¶ Sunt qui hanc avem, ut ispidam vulgo dictam vestibus apponi scribant adversus tinearum iniuriam. ¶ Ptereugotyranni avis Indicae Varinus meminit, quae forte paradisea nostra est. vide infra mox post Psittacos.

¶ SUNT et aliae aves paradisi dictae, ut author de nat. rerum scribit, (apud Aegyptios, Albertus) non quia ex paradiso veniant, sed ob insignem pulchritudinem: qua ita excellunt, ut nullus eis color deesse videatur. magnitudo eis anserum, vox mire dulcis et blanda, captae gemere non desinunt donec in libertatem restituantur. Super Nilum habitant, qui de paradiso profluere perhibetur, rarae alias repertu.

Navigando in flumine Physon invenimus aves quae aves paradisi nominatur, mirabili colorum varietate conspicuas: ita ut si quis propius intueatur, nimio earum splendore visum prope amittat, Author incertus, qui de Terra sancta Italice scripsit.

¶ ALIAE praeterea in Aegypto aves eodem nomine veniunt, fusci coloris et subrutili, monedulis minores. aves autem paradisi vocantur, quia ubi nascantur, unde veniant, et quo se recipiant, nescitur. non enim coitus earum videtur: sed certis temporibus collectae terras quas habitant transitura reliquunt, Albertus et Author de nat. rerum.

¶ Ispidam quoque avem propter pulchritudinem colorum, nonnusquam in Italia autem paradisi vocari audio: et similiter upupam Venetiis.

93 - de Paradisea