Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

1

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display ->  character ->  medium is recommended

Carolus Quintus, Divina favente clementia, Romanorum Imperator Augustus, ac Germaniae, Hispaniarum, utriusque Siciliae, Hierusalem, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, etc. Rex, Archidux Austriae, Dux Burgundiae, etc. Comes Habspurgi, Flandriae, Tyrolis, etc. Notum facimus tenore praesentium.

Quod quum expositum nobis fuerit ex parte nostri et Imperii sacri fidelis dilecti Christophori Froschoveri Typographi Tigurini, ipsum in gratiam studiosorum suscepisse imprimendum ingens opus Conradi Gesneri, de omni animalium genere, in aliquot volumina digerendum, magno iam in illud labore et sumptu in sculpendis ad avium animantium imaginibus facto, et id opus partim iam aedidisse in publicum, partim vero adhuc sub incude, et praeterea Epitomen eiusdem operis Latine et Germanice aedendum prae manibus habere: vereri autem, ne quis ipsum fructu suorum laborum et inpensarum privet, huiusmodi opera temere imitando. Itaque a nobis suppliciter petiit, ut suae indemnitati cavere, et ipsum Privilegio nostro adversus hanc iniuriam munire, de benignitate nostra Imperiali dignaremur.

Nos qui plurimum illis favemus, qui sua opera et industria publica studia iuvare contendunt, admissis huiusmodi precibus, tenore praesentium, authoritate nostra imperiali, et ex certa scientia, decernimus, statuimus, et ordinamus, ne quis Chalcographus, Bibliopola, Mercator, Institor, aut quicunque alius, cuiuscunque status, aut conditionis fuerit, noster et Imperii sacri subditus, quacunque Imperii et Ditionis nostrae fines patent, memorata opera Gesneri, seu aliquam eorum partem, aut quicquam inde excerptum sive Latine, sive Germanice, intra tempus octo annorum, a cuiusuis operis prima aeditione typis includere, aut alibi excursum, intra fines Imperii et Ditionis nostrae adportare, vendere, distrahere, aut vendi seu distrahi facere, aut vaenum exponere publice, vel occulte, neque audeat, neque praesumat, absque ipsius Christophori Froschoveri expressa voluntate, et beneplacito. Quatenus praeter librorum, sic ad aemulationem impressorum, amissionem, quos ipse Christophorus Froschoverus, suive haeredes, ubicunque locorum nanctos, per se aut suos, adiumento Magistratus loci, vel citra id, sibi vendicandi plenum ius et potestatem habeant, poenam seu mulctam octo Marcharum auri puri Fisco nostro, et ipsi(?) Christophoro Froscovero eiusve haeredibus ex aequo irremissibiliter pendendam, ??tare cupiant. Harum testimonio literarum sigilli nostri appensione munitarum.

Datum ad Oenipontem, die quinta Mensis Ianuarii. Anno Domini, Millesimo quingentesimo, quinquagesimo secundo. Imperii nostri trigesimo secundo. Et regnorum nostrorum trigesimo sexto.

Ad mandatum Caesareae et Catho=
licae Maiest. proprium.

Obernburger.

 

1