Conradi Gesneri
Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere -> medio del
navigatore
The navigator's option display ->
character -> medium is
recommended
DE PROVIDENTIA
DEI CIRCA
ANIMALIA,
EX PSALMO C I I I
I.
Dominus
fontes emittit in fluvios, qui inter medios montes defluunt: ut
inde potet omne genus animalium quod in agris degit, et sitim extinguant onagri.
Supra fluvios quae in aere volitant aves nidulantur, et inter arborum frondes
cantilllant. Dominus
rigat montes e nubibus, et fructu operum eius satiantur quaecunque degunt
in terris. Foenum in usum bestiarum producit, et e terra cibum homini olera ac
fruges. Vinum etiam provenire facit, quod animos hominum exhilaret, et oleum,
quo niteant corpora: et panem, qui vires hominum confirmet. Ab illo incrementum
capiunt arbores, et quae in Libano eminent cedri tam excelsae, ut ipse videri
possit plantasse illas. In iis nidificant volucres, ciconiae nidum abies
sustentat. Montes altissimi capris feris incoluntur, in saxis latitant cuniculi.
Lunae stata mutationum tempora desinivit, et Soli occasum. Ab illo sunt etiam
tenebrae noctis, in quibus quae per diem latuerant sylvestres bestiae properunt.
Leones tum rugientes inhiant predae, ut beneficio Dei saturentur. Iterum exorto
Sole in fatibula et cubilia sua se recipiunt; homo autem ad perficiendum opus
quisque suum progreditur usque ad vesperam. Quot quantaque sunt opera tua Domine:
quae tu omnia sapienter fecisti., plena est terra variis possessionibus tuis.
Immensi maris littora quantum inter se distant ? hoc natantium et reptilium
innumeras continet tum maximas tum minimas animantes. Per mare tran=
seunt naves, et cete ac belluae marinae, quas ut in eo luderent
creavisti. Haec omnia te suspiciunt, et ut tem=
pestiva a te alantur expe=
ctant, etc.