Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
primus
pagina 50
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
fit simile. Quinetiam quicunque in praeparando germina iniiciunt, ii et ipsi omphacino simile oleum efficiunt. Caeterum rogandum non est, quo pacto sit praeparatum, sed gustandum est potius: ac si praeferat adstrictionis quippiam, eatenus etiam frigidum esse existimandum, ceu illud, quod ab Iberia portatur, quod Spanum, id est Hispanicum nominant. Quod si nequaquam gustantibus adstringere appareat, sed adamussim videatur dulce, id modice esse calidum putandum. Porro si tenue quoque cernatur (tale est, quod purum est, quodque intuenti translucidum videtur) ac modicum eius latissime per cutem extensum sibi maneat continuum, celeriterque a cute combibatur, id utique pro optimo ducendum, ac olei virtute quam maxime pollere, quale st Sabinum. Porro quod oleum lotum maxime expers sit mordacitatis, supra positum est. Caeterum quo potissimum modo id probissime laves, in sequenti tradam opere, quod inscribetur de medicaminum compositione, ubi et de Sicyonio, et si quod eius generis praeterea oleum est, agetur. nunc simplicia prosequor, adiiciam et de aliis olei speciebus sermonem. [Oleum sylvestre.] Iam quod ex agresti oliva oleum exprimitur, non simplicem temperaturam obtinet; sed extergit, simulque adstringit. Squalidissimum id est ex omni olei genere, et post Istricum quoque: deinceps illis est Hispanum. pinguissimum est Libycum, et Cilicium: simul autem pingue, et tenue Sabinum. In medio comprehensorum omnium sunt id, quod per Cyclades insulas nascitur, tum quod per Graeciam, Asiamque. Porro oleum pingue aestimatur, iudicaturqu viscositate: tenue vero si perluceat, si purum sit, si plurimum a minima eius portione inungatur, si facile a cute combibatur. Ex dictis cognoscere iam liceat et de aliis olei generibus, quae aequivoce ipsis dicuntur unguentis, puta rosaceo, melino, liliaceo, et quaecunque id genus floribus, fructibus, germinibus, foliis in oleo maceratis conficitur. Horum quodque ubi una cum aromatibus praeparantur, unguentum efficitur. Pro cuiusque iniectorum natura oleum variari contingit. Ex iis ergo, quae in toto hoc opere de quoque iniiciendorum generatim disces, sigillatim quoque confectum ex iisdem oleum cognoscere dabitur.
Cap. XXXII
Ἐλαιόμελι
– ELAEOMELI
IN PALMIRIS Syriae, quod elaeomeli vocant, ex quodam caudice manat, oleum melle crassius, sapore dulci. Bilem, cruditatesque detrahit, sextario cum una aquae hemina dato. Sed qui sumpsere, torpescunt, et vivibus deficiuntur. quod minime vereri oportet: verum crebro excitare, ne veterno pressi somnos captent. Fit et oleum e pinguedine surculorum. Optimus vetus, crassum, pingue, non turbidum. Calfacit: privatim caliginibus oculorum illinitur: lepras, nervorumque dolores illitum emendat.
QUANQUAM quotidie plura, variaque mercimoniorum genera nobis ex Syria convehuntur; Elaeomeli tamen (quod sciverim) non modo non convehitur, sed neminem unquam audivi, qui ipsum viderit, vel noverit. [Hermolai lapsus.] Caetrum Hermolaus vir quidem praestantissimus dubitat, utrum elaeomeli sit manna, elaeomelitis, et aeromelitis, quod mel aeris significat, vicinitate deceptus. Quapropter non possum non admirari, doctissimum virum hac in re dubitasse, cum tum Dioscorides, tum etiam Plinius, quibus cum longam contraxerat consuetudinem, communi sententia scribant, elaeomeli oleum esse e quodam arboris caudice manans in Syriae Palmyris, non mel aereum, neque rorem ab aethere cadens. Eoque magis, cum addiderit Dioscorides, non modo elaeomeli per se ex arbore manare, sed et factitium haberi tusis, expressisque arboris surculis.
Cap. XXXIII
Κίκινον
ἔλαιον – CICINUM OLEUM
CICINUM oleum hoc modo temperatur. Maturi ricini qua voles quantitate torrido sole flaccescunt, et aliorum more cratibus instrati tantisper insolantur, dum vestiens cortex fractus decidat. Caro colligitur, et coniecta in pilam diligenter tunditur: postea in lebetem stanno illitum, qui aquam habeat, demittitur, subiectoque igni fervescunt: et ubi insitum prorsus humorem reddiderunt, sublato ab igni vase, innatans oleum concha tollitur, et reconditur. Sed in Aegypto, ubi largior increbuit usus, longe secus fieri solet. Nam repurgatos ricinos molae mandant, et accurate mollitos per sportulam torculo exprimunt. Tum quidem ematuruerunt ricini, cum continentibus orbiculis exuuntur. Cicinum oleum ad psoras, et ulcera capitis manantia valet: prodest sedis inflammationibus, vulvis conversis, atque praeclusis: item indecoris cicatricibus, et aurium doloribus: emplastra efficaciora reddit additum: potu aquam alvo extrahit: ventris animalia pellit.
[Ricini olei consideratio.] RICINUM, sive Cicinum oleum, Chervae oleum seplasiis dicitur; quanvis rarioris sit usus. Nanque semen plantae, quam Dioscorides ricinum appellat, Arabum esse chervam nemo est, qui ignoret: quod etiam Serapio pentadactylum vocat, ut diffusius suo loco libro quarto explicabitur. Caeterum ricinus animalculum est foedum, lividum, et sanguine plenum, quod Italis Zecca vocatur, suibus, canibus, capellis, et id genus animalibus infestissimum. [Ricinus unde dictus.] Cui cum hoc semen forma, et colore sit quam simillimum; idcirco Ricini nomen sibi comparavit. Meminit huius olei etiam Mesues, qui praeter vires ei a Dioscoride redditas, addidit, id valide crassas coercere inflationes. Proinde ventriculi, laterum, colique doloribus prodesse illitum, potum, et infusum.
Cap. XXXIIII
Ἀμυγδάλινον
ἔλαιον – AMYGDALINUM OLEUM
AMYGDALINUM oleum, quod aliqui metopium vocant, hoc fit modo. Semodius ex amaris nucibus repurgatis, siccatisque, in pila ligneo pistillo leniter tunditur in offas, aquae, quae ferbuerit, sextarius adiicitur, et ubi dimidia hora humorem hauserit, vehementius quam antea tunditur: