Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 5
1

34 - Amygdalinum oleum ~ 35 - Balaninum oleum
36 - Hyoscyaminum oleum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

mox tabellis premitur, et quod digitis haesit, concha excipitur. Pressis nucibus rursum hemina aquae inspergitur, et postquam ebiberint, idem opus prosequendum. singulas heminas reddunt singuli modii. Contra vulvarum dolores, strangulatus, conversiones, et eorundem locorum inflammationes efficax est: vitiis renum, calculosis, difficili urinae, suspiriosis, lienosisque proficit: dolores capitis, gravitatem auditus, sonos incertos, tinnitusque discutit: maculas, et vitia cutis tollit e facie: et eam erugat cum melle, radice lilii, et Cypria cera, aut rosaceo cerato: et oculorum hebetudines emendat: ulcera capitis manantia, et furfures cum vino abstergit.

CUM amarum omnino dulciscit temperandum, delinquere sane existimarem, si oleum ex dulcibus amygdalis expressum, (etsi illud Dioscorides silentio involuerit} ex amaris confecto non adiicerem, rectumque conficiendi modum non explicarem: praesertim eum nostrae aetatis medicis maximo fit usui, et pauci sint myropolae, qui ipsum recte probeque conficiant. [Amygdalini parandi ratio.] Parandi igitur rationem (ut Mesues tradidit) sic habeto. Praestantiores, dulcioresque: amygdalae, qua lubet quantitate, ab utrisque corticibus repurgatae, optime in lapideo mortario tunduntur, et in loco calido reponuntur, quinque horarum spatio. dei parum iterum contunduntur: mox praelo tandiu premuntur, quousque omne, quod continent, effluat oleum. Elicitur etiam hoc modo. Collocantur delibratae, contusae amygdalae in vitreo, vel stanneo vase, infunditurque vas in balneo calentis aquae. eximitur deinde tribus peractis horis, extrabunturque amygdalae, et statim praelo calentes subiiciuntur: itaque oleum copiosius excipitur. Tritae rursum amygdalae, et repurgatae in sacculis panno duplicato involutis sub arena, cinereve calido reconduntur, et postquam efferbuerint, praelo oleum elicitur.

[Myropolarum ignavia, et lapsus.] Sed nostrates seplasarii plurimum negligentiae, segnitiaeque indulgentes non modo amygdalas non repurgant, neque delibrant; sed et amaras, et rancidas commiscent, et omnes simul conterentes, in aereum cacabum iniiciunt, ignique admovent affuso aquae tantillo, ne penitus torreantur: deinde <in> sacculum coniiciunt, et praelo summittunt, et quo inde fluit oleum excipiunt, quod plerunque exustionis nidorem tantum obolet. ut haurientibus illico evomendi pariat nauseam. Qui autem sic parant oleum amygdalinum, eius lenientem facultatem pervertunt, ac destruunt: siquidem contusi amygdalis non delibratis, oleum inde confectum corticum vires asservat. Proinde et constipat; et exasperat, et scabritiem inducit. id quod etiam adauget ignis violentia, dum in lebetibus amygdalae torrentur. Hoc itaque diligenter animadvertens optimus Mesues Amygdalini faciundi rationem prodidit, ut videlicet, cum purgatae, contusaeque essent amygdalae, calore quodam suavi, ac lento leniter calefierent, sicut diximus, non autem carbonibus ardentibus, quemadmodum hodie ii faciunt myropolae, qui etiam alia pleraque confundunt. [Amygdalini vires.] Amygdalinum igitur, si recte, probeque conficiatur mirifice lenit. quare potum ad librae dimidium alvum leniter deiicit: asperae arteriae, pulmonis, ac pectoris scabritias tollit: duritias omnes emollit: et compaginum, et membrorum omnium siccitates humectat. quodcirca hecticis plurimum conducit. Contra vulvarum dolores illitum et potum facile praestat: sicuti vesicae cruciatibus est efficax, si argentea fistula coniectum impulsorio instrumento iniiciatur. quod autem ex amaris amygdalis exprimitur, dulci in omnibus efficacius habetur. Idcirco in provocandis lapillis, conciliandisque viscerum cruciatibus statu crassiore genitis, dulci longe praestantius reperitur. Nimirum et obstructiones aperit, et interaneorum tineas enecat.

Cap. XXXV
Βαλάνινον ἔλαιον BALANINUM OLEUM

SIMILI modo fit Balaninum oleum. Quod repurgat maculas, lentigines, varos, et cicatrices nigras: alvum solvit, stomacho adversatur: contra aurium dolorem, sonos, et tinnitus auxilio est, cum anserino adipe instillatum. Similis sesaminum ex sesamo conficiendi ratio. Fit etiam e nuce iuglande oleum, quod caryinum vocant. Eandem vim habet, quam balaninum.

[Balanini consideratio.] OLEUM unguentariae glandis, quod Balaninum vocant, a pharmacopolis, et unguentariis oleum de Ben appellatur: quoniam myrobalanum, quod Latini unguentariam nucem dicunt, ex qua hoc conficitur oleum, Mauritani Pen appellant, ut latius libro quarto disseremus. Consimili modo is Mesues fieri tradit. Et (ut idem etiam est autor) abstergit, mundat, et obstructiones aperit. [Balanini facultates.] Illitum strumas dissolvit, durosque tumores. Frigidis tum iocineris, tum lienis affectibus opem mirifice praestat: facit et ad frigidas nervorum convulsiones, et compaginum cruciatus. Sed illud sibi peculiariter ascivit, quod etiam si diu veterascat, haud quaquam rancidum evadit. Ideoque unguentariis expetitur ad suavissima odoramenta excipienda; praesertim cum moscho, et ambaro chirothecas illinunt. quo fit, ut nullo temporis tractu rancorem unquam resipiant, aut facile eveniret, si alio quovis oleo eo in opere uterentur. Quamobrem mirari non licet, si veteres fructum, a quo elicitur hoc oleum, glandem unguentariam nominaverint. [Sesaminum, et eius vires.] Sesaminum vero (ut Mesues inquit) amygdalini modo exprimitur. Quippe sesami repurgatum semen primo contunditur, deinde eodem artificio calefactum praelo supponantur, tandiuque premitur, quousque oleum reddat. Id (ut idem testatur) pingue ministrat alimentum: semen adauget, asperitates quascunque lenit, sed praecipue gulae: vocem expedit, et dura apostemata mollit. Adiicitus Sesaminum plerisque unguentorum compositionibus, quorum in officinis est usus. [Oleum e nucibus iuglandibus.] Verum quod e iuglandibus nucibus elicitur, nullius in medicina usu esse reperio, etsi lucernis, et lampadibus, qui parsimoniae student, id maximopere expetant. quippe ignis funiculo non tam cito consumitur, quam id, quod ex olivis paratur. Praefertur etiam pictoribus eo, quod e lini semine exprimitur. siquidem hoc cerussae admixtum tractu temporis colorem immutat, illud vero incorruptum perpetuo asservat.

Cap. XXXVI
Ὑοσκυάμινον ἔλαιον HYOSCYAMINUM OLEUM

HYOSCYAMINUM sic fit. Semen candidum, recens, ac siccum tunditur, et calida aspergitur aqua, ut in amygdalino diximus: dumque insolatur, siccatae, quae sub manu sunt, partes cum reliqua

34 - Amygdalinum oleum ~ 35 - Balaninum oleum
36 - Hyoscyaminum oleum