Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
primus
pagina 52
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
massa permisceantur: hoc autem fieri oportet, dum nigrescat, et graviter oleat: mox pressum, atque excolatum reconditur. Ad aurium dolores efficax est: pessis miscetur, ad emolliendum utile. Fit et e grano gnidio purgato, et tuso. Vis ei alvum solvere potu. Non secus cnicinum oleum temperatur. cui facultas eadem est, quae facto e gnidio grano, verum invalidior. Rhaphaninum e raphani semine fieri solet, caeterorum more. Phthiriases mala valetudine contractas tollit: scabritias cutis in facie emendat. Ad obsonia utuntur Aegyptii. Melanthinum idem, quod rhaphaninum potest, eodemque modo paratur. Tritum sinapis semen, et calida aqua madefactum, adiecto postea oleo exprimitur. Id ad diuturnos dolores efficax est: transfert humores, qui in aliqua parte concreverunt.
[Hyoscyamini vires.] TAMETSI perpauci reperiantur medici, qui Hyoscyaminum oleum noverint, ne dum in usum receperint unquam; ego tamen idipsum pluries confeci. Siquidem ad tollendos omne genus dolores, ubi caetera praesidi non iuverint, efficacissimum est medicamentum, praesertim inflammationibus pudendorum utriusque sexus. Item acutissimis aurium doloribus medetur cum castoreo, vel croco instillatum. Prohibet praeterea gonorrheam, renibus et testibus illitum. Mensium exuberantiam cohibet, et albicantia uteri profluvia, tum pubi et lumbis perunctum, tum pessis infusum. Mammis a partu inflammatis utiliter illinitur. Dentium dolores mirifice mulcet, si tepidum in ore contineatur. Pilorum exortum admodum retardat, aliis quibusdam additis, ita ut evulsi pili integro anno non renascantur, si eodem depilata loca saepius perungantur. [Hyoscyam. parandi ratio.] At ipse in eo faciundo Dioscoridem minime secutus sum, sed aliam parandi rationem adinveni, quae haec est. Sumito novum, siccumque hyoscyami semen, tundito deinde, ponitoque in stanneo, vel vitreo vase, ardenti aqua, quae e vino fit, parumper prius affusum. His factis ponito vas in calentis aquae balneo die, ac nocte, demum adhuc fervens sacculis imponito, et praelo subiicito, sicque oleum habeto. [Gnidinum.] Quod autem e grano Gnidio, quod rustici Ananienses montanum piper appellant, paratur, recessit hoc aevo a medicorum usu, eo quod in deiicienda alvo violentissimum sit medicamentum, rusticis tamen aptissimum, cum saepius, ne medicos consulant, coccum Gnidium devorent: quo etiam saepius morte occumbunt. [Cnicinum.] Porro Cnicinum (ut Mesues inquit) potum aqua intercute laborantibus, viscerum obstructionibus, ventriculi, et coli cruciatibus flatuositate genitis, efficax est. Suspirosis mirifice prodest, et vocem clarificat. Epotum pituitam tum vomitionibus elicit, tum per inferna ducit. [Rhaphaninum. Melanthinum. Sinapinum.] Rhaphaninum praeterea, et Melanthinum aboleverunt, sicuti Sinapinum: etsi ubi ad summum excalfacere opus fuerit, maximam opem praestare valeant. Sinapinum vero non nisi collacrymantibus oculis exprimi potest: tanta enim est vaporis acrimonia, ut concepto vapore, illico prodeant lacrymae. Miscetur quandoque cum eo, quod e pistaceis nucibus elicitur: perungunturque genitalia in frigidis, ut felicius coeant, addito lasere, et moscho.
Cap. XXXVII
Μυρσίνινον
ἔλαιον – MYRTEUM OLEUM
MYRTEI faciundi ratio haec est. E myrto nigra sylvestri, aut sativa, foliorum mollissima quaeque tusa premuntur: succo pares omphacini olei portiones adiiciuntur, subiectisque carbonibus infervescunt, donec concoquantur: innatans oleum deraditur. Sed longe facilior haec compositio. Tenera folia contusa coquuntur in oleo, et aqua, et quod innatat, eximitur. Privatim alii deiecta in oleum folia in sole macerant: alii prius oleum inspissant malicorio, cupresso, cypero, et iunco odorato. Efficacius est amarum gustu, et oleosum, viride, translucens, et olens myrtum. Astringit, et indurat: ideo medicamentis miscetur, quae cicatricem obducunt: prodest ulceribus in capite manantibus, ambustis igni, et papularum eruptionibus. Facit ad attrita, et furfures, sedis rimas, condylomata, articulos laxatos: corporis sudores compescit: et ad omnia valet, quae astrictionem, inspissationemque desiderant.
[In myrteo officinarum lapsus.] MYRTEUM myropolae fere omnes non quidem ex tenellis myrti frondibus, Dioscoridis more, conficiunt, sed e fructibus tantum, nulla servata parandi ratione. Quandoquidem myrti baccas contundentes, oleo nigroque vino immiscent, et in aeneum cacabum transferunt, subduntque (ut citius opus expediant) ignitos carbones, ibique tandiu infervescere sinunt, donec vinum totum absumatur: mox ab igne tollunt, percolant, et asservant. Neque animadvertunt conficiendi regulam a Mesue explicatam. siquidem is in calentis aquae balneo, non quidem violento carbonum igne Myrteum parari iubet: ex oleoque omphacino fieri, non (ut ipsi parant) ex maturis olivis expresso. Nanque ut balnei humenti, ac leni calore olei compositio mirifice digeritur, ac eius omnes conservantur partes: sic contra violento igne subdito pervertitur, et destruitur tota rei compositio. [Olei omnis generis parandi ratio.] Sed quoniam reipublicae beneficio (ut etiam ab ipso exordio pollicitus sum) decrevi non praetermittere quicquam, quo errores, qui indies contingunt, e medio tollantur, dico, oleum omne, quod officinae ad medicamenta usurpant (illud excipio, quod ab arborum resinis, stirpiumque aliarum gummi, vitreis organis per sublimationem, ut chymistae vocant, elicitur) vase vitreo, vel saltem stanneo in balneo calentis aquae fieri debere: et inibi primum impositis imponendi tribus diebus macerari: post tertium vero diem expressis cunctis prius impositis, et recentibus insulis pari tempori spatio, eodem in balneo, eadem macerari. Itaque tandiu opus prosequendum, donec sibi oleum amplissimas exceptorum medicaminum comparaverit vires. Verum ingens hominum lucri aviditas, aurique ingluvies, ut admodum superlucrentur, arcamque auro ad summum usque impleant, non patitur myropolas necessarium tempus impendere ad medicamenta exacte paranda: eos, inquam, qui continue magis crumenis intendunt, et inhiant, quam ut vitae aegrotantium satagant. Probi tamen, et diligentes haec mea verba boni consulant, his vero mali errores emendent suos. [Myrtei parandi ratio.] Idcirco Myrteum oleum, quod myrti praestantiam ad plenum referat, hoc modo temperatur. Sumito fructuum myrti libram, foliorum eius recentium uncias decem, vini nigri adstringentis