Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
primus
pagina 53
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
libras duas, olei omphacini libras quinque: deinde contusis baccis, ac foliis omnia oleo excipito, et vase vitreo, vel stanneo reponito, tectoque vasis ore in balneo calentis aquae immergito, et post tres dies extrahito, ac percolato. Rursus assumptis recenter baccis, foliis, et vino, ut antea oleo exceptis, in eodem balneo omnia recondito ad tertium usque diem. At postremo vasis ore detecto, tandiu id apertum sinito, donec balnei fervore vinum totum exiliat, et oleum tantum remaneat. Nec audiendi sunt ii,qui Dioscoridis testimonio, aeneo cacabo (ut supra dictum est) substratis carbonibus Myrtinum conficiunt. Quippe Dioscoridis tempore ars medica non adeo exculta erat, quin nec seplasiaria, ut nostra hac aetate esse visitur. Quamobrem putandum, quod si huius balnei artificium Dioscoridi innotuisset, haud quaquam silentio praeteriisset, veluti nec illud Mesues, nec alii complures praeterierunt, qui summo studio, et diligentia medicam facultatem excoluerunt, et in ordinem redigerunt.
Cap. XXXVIII
Δάφνινον
ἔλαιον – LAURINUM OLEUM
LAURINUM fit hoc modo. Lauri baccae cum maturae sunt, in aqua coquuntur: siquidem ex obducto cortice quandam pinguitudinem reddunt, quae manibus subacta, concha excipitur. Alii omphacinum prius oleum cypero, iunco odorato, et calamo inspissant, deinde tenera lauri folia concoquunt. alii etiam baccas, donec oleum odorem contraxerit. alii styracem, et myrtum addunt. Optima laurus ad id latifolia, et montana. Oleum laurinum utilius, quo recentius, quoque viridius colore, amarissimum, et acre. Vis ei excalfactoria, emolliens: venarum spiracula aperit, lassitudines discutit: omnibus nervorum vitiis, algoribus, destillationibus, aurium doloribus, malis renum frigore contractis, illitum non aliud iuvantibus: attamen potum nauseam parit.
[Laurini consideratio.] LAURINI conficiendi rationem aliter a Mesue institutam legimus, sed tamen ad hac parum recedentem. Ideoque quod id parum, vel nihil referat, rem ipsam silentio praetereundam duximus: praesertimque quod non me latet, Laurinum, cuius est usus in officinis, a seplasariis nequaquam fieri, sed ab aliis confectum emi, qui lecta magna lauri baccarum quantitate ipsum eliciendi artem exercent. [Laurini vires ex Mesue.] Mesues praeter facultates a Dioscoride traditas, id summe laudavit et ad iocineris dolores, et ad hemicraniam, quae frigidis contrahitur succis. Quin et ad ventriculi dolores, coli, vulvae, et lienis efficax esse tradidit.
Cap. XXXIX
Σχίνινον
ἔλαιον – LENTISCINUM OLEUM
SIMILIS Lentiscini ratio. Nam e maturo fructu temperatur, factis prius spissamentis, ut in laurino diximus. Hoc scabiem iumentorum, canumque sanat: utilissimum pessis, acopis, et leprarum medicamentis: sudores cohibet. Nec secus Terebinthinum fieri solet: quod + refrigerat, et astringit.
[Lentiscini parandi ratio, et vires.] LENTISCINUM pluribus in locis Hetruriae conficitur, sed praesertim in agro nostro Senensi, non longe a continenti nostra distantibus. Fit autem ab incolis hoc modo. Racemosas lentisci baccas assumunt, et a putaminibus cunctis expurgant, permittuntque aliquot diebus simul flaccescere: deinde magnum in ahenum collocant, affusa aqua: et igni tandiu fervent, donec baccae dehiscant, demum eas extrahunt, et saccis includunt, praeloque subiiciunt, expressumque asservant oleum. Quod et quibusdam Adriatici insulis hac similiter ratione confici audio, absque alterius cuiusvis olei adminiculo: siquidem fructus is per se olei satis emittit. Incolae (ut experimento comprobatum affirmant) ad acuendam oculorum aciem, caliginesque delendas, illud cibis commiscent. At ego eo saepius usus sum magno sane iuvamento in dysentericis, non quidem potu exhibito, sed clysteribus infuso. Lentiscinum summis laudibus extulit Galenus lib. V. de compos. med. secundum locos, ad gingivarum, et linguae inflammationes, si os eo colluatur. [Terebinthini consideratio, et vires.] Quod autem fit e fructibus terebinthi, quos Mauritani grana virida nuncupant, non fit in Italia, neque ad nos (quod sciverim) aliunde convehitur: proinde non venit in usum. Hoc tamen (ut Mesues inquit) vulnera consolidat. Medetur item convulsis, opisthotonicis, nervorumque duritiis, et creberrime cataplasmatis admiscetur.
+ In his verbis mendum subesse putamus, ut etiam doctissime adnotavit Manardus Ferrariensis lib. VIII. Epist. prima. Aliis siquidem sibi ipsi repugnasset Dioscorides, cum scripserit in Terebinthi mentione eius fructus excalfacere: hic vero dicatur, oleo ex eisdem parato inesse refrigerandi facultatem. Huic depravatae lectioni illud quoque refragatur, quod sint nobis Graeci Dioscoridis codices, in quibus verba illa de Terebinthini olei facultatibus non leguntur, sed de eius tantum conficiendi ratione mentio habetur.
Cap. XL
Μαστίχινον
ἔλαιον – MASTICHINUM OLEUM
MASTICHINUM e trita fit mastiche. Quod contra omnia vulvae mala efficax est: mediocriter calfacit, astringit, et emollit. Adversus prominentes stomachi duritias, coeliacorum, dysentericorumque cruciatus utile: faciem emaculat, et colorem nitidum facit. optimum in Chio insula componitur.
MASTICHINI parandi rationem, sane quam paucis Dioscorides perstrinxit. quippe e trita tantum Mastiche fieri tradidit, nulla alia explicata conficiendi ratione. [Seplasiariorum lapsus.] Seplasiarii autem nonnulli prorsus obliti, scripsisse Mesuem in balneo calentis aquae Mastichinum confici debere, communi oleo, albo vino permixto, mastichen admiscent, et aereo vase carbonum igni admovent, ibique tanto tempore effervescere sinunt, quoad vinum prorsus exiliat, ac deinde usui asservant. At ipse vitreis organis e purissimo tantum mastiche illud saepius confeci.