Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina
93

96 - Lignorum marcor ~ 97 - Harundo

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

idem posteritatis memoriae tradidit libro XVII. cap. XXIIII. cum inquit. Vermiculantur magis, minusve quaedam, omnes tamen fere, idque aves e avi corticis sono experiuntur. Iam quidem et in hoc luxuria esse coepit, praegrandesque roborum delicatiore sunt in cibo, cossos vocant: atque etiam farina saginati, hi quoque altiles fiunt. Quapropter mirum non fuerit, si etiam antiquitas cicadas, quae nondum alas deprompserint, in cibis devoraverit, Aristotelis testimonio, qui etiam addidit gustantibus esse suavissimas. Sed cur illud admirandum fuerit, si nostris etiam temporibus vermes, qui cariosis caseis innascuntur, magna admodum cum voluptate a compluribus devorentur? [Cariei vires ex Galeno.] Gal. cum et ipse ad arborem, ex qua caries decidit, particularem scopum habuisset, lib. VIII. simp. medic. sic de illa scripsit. Caries lignorum, et maxime, quae particeps est adstrictionis simul, et abstersionis, velut ulmus, expurgat, impletque ulcera humida.

Cap. XCVII
Κάλαμος – HARUNDO

IN HARUNDINUM genere quaedam nastos, id est, farctior vocatur, ex qua sagittae factitari solent. Alia foemina, qua tibiarum ligulas efficiunt. Alia, quod fistulis addicta sit, syringias: cui multum inest carnis, crebris cincta geniculis, ad librorum conscriptionem accomodata. Alia crassa, concava, apud amnes nascens: quae a quibusdam cypria, ab aliis donax appellatur. Alia phragmites, seu vallatoria, gracilis, candicans, vulgo cognita: cuius trita radix per se, aut cum bulbis suis illita, spicula aculeosque corpore extrahit: luxata, lumborumque dolores cum aceto mulcet. Virentia folia tusa, et imposita ignibus sacris medetur, et caeteris inflammationibus. Corticis cinere perunctae cum aceto alopeciae sanantur. Paniculae lanugo, si aures intraverit, exurdat. Eundem effectum implet harundo, quae cypria dicitur.

[Harundinum consideratio.] HARUNDINUM quinque genera tantum, veluti notiora hoc in loco a Dioscoride produntur: licet Plinius lib. XVI. cap. XXXVI. et libro XXIIII. capite XI. viginti novem harundinum species descripserit: inter quas (ut superius diximus) odoratam recensuit, quae Graecis [GR] appellatur, in India, Syriaque nascens, odoris iucunditate unguentis accommodata. Quod aperte indicat calamum odoratum esse inter harundinum genera reponendum, non autem inter radices, ut vulgus medicorum, et Brasavolus Ferrariensis contendunt, acori radices pro legitima odorata harundine assumentes. Illa quae nastos dicitur, solida, farctaque, quanvis gracilis et levis, in communem sagittarum usum a Syris accepta, non oritur, quod sciverim, in Italia, nisi nascatur (ut tradidit Plinius) in Rheno Bononiensi amne. Illa etiam, quae thelys, hoc est, foemina appellatur, cuius tantum est usus ad tibiarum ligulas, hactenus mihi incognita est. Nanque nostra tempestate fiunt eiusmodi ligulae ex communibus harundinibus, ex ea scilicet specie, quam Dioscorides vallatoriam nuncupat, qua nostri in viridariis, ac hortis in topiariis extruendis utuntur, ac palos vitibus aptissimos efficiunt. Quod autem vallatoria sit haec nostra communis, mihi aliquando dubitandi praebuit ansam Dioscorides: quippe qui dicat, eam esse gracilem, et candidam, cum tamen communis nostra sit crassior. Verum cum postea invenerim Theophrastum scribentem libro IIII. capite XII. de plantarum historia, crassiorem, firmioremque illa harundinem esse, quae vallatoria nominatur, facile sum ad credendum inductus, hunc Dioscoridis locum esse depravatum, eoque magis, quod septis, palis, et topiariis operibus crassae sunt tenuibus aptiores. Illa vero, quae ad scribendum usurpatur, cui authoritatem pennae derogarunt, plurimis reperitur in locis, estque omnibus notissima: veluti et ea, quae Cypria vocatur, in paludibus nascens, et apud amnes. [Harundinis, et filicis odium.] Traditur a pluribus rei agrariae autoribus, tum etiam a Plinio, inter harundinem, et filicem herbam intestinum esse odium: proinde harundinem vomeri alligatam filicem in agro destruere, ac enecare prodiderunt. At eo maior harundini cum asparagis intercedit amicitia: nam si serantur in harundinetis, inibi mirifice proveniunt. Quidam praeterea prodiderunt, harundines in India ad tantam assurgere molem, ut singula internodia navigiorum vicem praestent per fluvios, et lacus, ternos homines capiente alveo. At si plura de harundinum generibus quis audire cupiat, Theophrastum legat, qui longiori sermone earum historiam literis, memoriaeque mandavit. [Harundinis vires ex Gal.] De harundine Galenus libro VII. simplicium medicam. haec scripta reliquit. Calami phraghmitis radicem cum bulbis aculeos, et stipites ex alto extrahere quidam vis ei inesset. Nos tamen eius rei periculum non paucam, minimeque acrem. Caeterum folia ipsa abstergentis sunt facultatis. Cortex vero eius combustus admodum tenuium partium, et digerentis facultatis efficitur, adiunctum habens abstersorium quiddam, ut exiccet, et excalfaciat

96 - Lignorum marcor ~ 97 - Harundo