Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina
94

97 - Harundo ~ 98 - Papyrus ~ 99 - Myrica

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

tertio quodammodo ordine, plus tamen deflecet, quam excalfaciat. Vitandum autem est eius id, quod anthelen vocant: nam si in aures incidat, adeo tenaciter adhaerens affigitur, ut avelli non possit, auditumque vitiat: quamobrem saepissime exurdat.

Cap. XCVIII
Πάπυρος – PAPYRUS

PAPYRUS, qua chartae fiunt, nullis non cognita, praecipuae in medicina utilitatis ad laxandas fistulas: madefacta lino involvitur, usque dum inaruerit: constricta enim, atque immissa in hiatum humore completur, et intumescendos fistulas aperit. Habet nescio quid alimenti radix: itaque Aegyptii eam mandunt, succum tantum devorantes, et mansam expuunt. Ipsis radicibus pro ligno utuntur. Crematae papyri cinis depascentia ulcera cum omnium partium, tum oris maxime, cohibet: verum melius id combusta charta praestat.

[Papyri consideratio.] QUALIS Papyrus sit, Italia nescit: siquidem (ut Theophrastus est autor lib. III. cap. IX. de plantarum historia, et Plinius lib. XIII. capite XI.) Papyrus in Italia non nascitur, sed in Aegypto quibusdam in locis tantum prope Nilum fluvium, quiescentibus Nili aquis, ubi hae evagatae stagnant, duo cubita non excedente altitudine gurgitum: brachiali obliquae radicis crassitudine, triangulis lateribus, decem non amplius cubitorum longitudine, in gracilitatem fastigiarum, thyrsi modo cacumen includens: semine nullo, aut usu eius alio quam floris ad deos coronandos. Radicibus incolae pro ligno utuntur, nec ignis tantum gratia, sed ad alia quoque ut utensilia vasorum. Ex ipso quidem papyro navigia texunt: et libro vela, tegetesque necnon et vestem, etiam stragulam, ac funem. Mandunt quoque crudum, decoctum, succum tantum devorantes. Nascitur et in Syria, circa quem odoratus ille calamus lacum. Nuper et in Euphrate nascens circa Babylonem. Papyrum intellectum est eundem usum habere, quem chartae: et tamen adhuc malunt Parthi literas vestibus intexere. Praeparantur ex eo chartae divisae acu in praetenues, sed quam latissimas philuras. haec Plinius. [Papyri conficiendi ratio.] Qui deinde sequenti capite fusius docuit Papyri conficiendi rationem, his verbis. Post hanc papyrum est, extremumque eius scirpo simile, ac ne funibus quidem nisi in humore utile. Texunturque omnes tabulae madentes Nili aqua. Turbidus liquor vim glutini praebet, cum primo supina tabula scheda adlinitur longitudine papyri, quae potuit esse, resegminibus utrinque amputatis. Transversa postea crates peragitur: premitur deinde praelis, et siccantur sole plagulae, atque inter se iunguntur. proximarum semper bonitatis diminutione ad deterrimas. Nunquam plures scapo, quam vicenae, magna in latitudine earum differentia XIII. digitorum optimis. Hactenus de papyro Plinius. Videntur e Papyri quoddam esse genus, tenuia, laeviaque illa folia e iuncea quadam planta prodeuntia, quae ab insulis divi Thomae, Brasilii, et Mederae, ad nos convehuntur, sacchareis ut vocant panibus inde delatis circunvoluta. Quandoquidem fragmentum retinemus a clarissimo medico Luca Ghino Pisis ad nos missum, nigris rubrisque Arabicis characteribus manu scriptum, quod clarissimum praebet indicium, earum insularum incolas tenuissimis his foliis, pro papyro passim uti. Veruntamen hoc non esse papyrum, e quo antiquitas suas confecit chartas, certo scimus, quod hoc arte (ut Plinius est autor) fieret, illud vero tale a natura producatur, et proprium suae stirpis sit folium. Antiqui itaque ex Papyro chartam factitabant, quemadmodum nos ipsam ex contritis linteis conficimus, unde hactenus antiquum retinens nomen, etiamnum Papyrus apud plerosque dicitur. [Indica harundo.] Credidere nonnulli, veram esse Papyrum harundines illas, quas Indicas vocant, quibus imbecilles principes, atque hierarchae, prelati vulgo dicti, ad aegram senectutem fulciendam pro scipione utuntur, materiem auro, vel argento succingentes. Quod tamen asserere non ausim, nec utique reprobare, cum huiusce rei certam cognitionem adhuc assequi non potuerim. [Papyri vires ex Galeno.] Papyri meminit Galenus lib. VIII. simp. medicamentorum sic inquiens. Papyrus ipsa quidem per se in usum medicinalem non venit: at macerata, aut usta utilis efficitur. Igitur oxycrato, vinove macerata, recentia ulcera glutinat, maxime in circulum circumposita. Verum hic quidem est, ceu materia, quae medicamina sanantia accipiat: at ubi usta fuerit, medicamen est exiccatorium, velut et chartae combustae cinis, nisi quatenus infirmior est, quam papyri. haec Galenus. Caeterum animadvertendum est, quod nostri usus charta, quae ex veteribus conficitur linteis, iisdem non pollet facultatibus, quibus ea commendatur, quam veteres ex papyro arbore parabant. Quo fit, ut dubium mihi sit, quonam modo parari possit illud Galeni medicamentum, quod de charta combusta dicitur, ulceribus sordidis, et sinuosis utilissimum: itemque pastillus Faustini a Paulo libro VII. traditus.

Cap. XCIX
Μυρίκη – MYRICA

MYRICA, seu tamarix, arbor vulgo cognita est, cum apud pigras, et stagnantes aquas enascatur, fructum quasi florem ferens, compage muscosum. Aegyptus, Syriaque alteram gignunt mitiorem, sylvestri caetera similem. Fructum parit gallae proximum, inaequaliter astringentem gustu: quo convenienter utimur vice gallae in medicaminibus oculorum, orisque. Datur cruentae excreationi in potu, et coeliacis, et contra profluvia foeminarum, regium morbum, et phalangiorum morsus: illitus tumores inhibet. Cortex in eosdem usus adhibetur. Decoctum foliorum cum vino potum, lienem absumit: ad dolorem dentium in collutionibus salutare, et mulieribus fluxione vulvae opportunis in defensionibus: phthiriasi, lendibusque circumfusum prodest. Abundantiam foeminarum sistit impositus arboris cinis. Potorios calices e caudice lienosis moliuntur, quo datus in his potus proficiat.

97 - Harundo ~ 98 - Papyrus ~ 99 - Myrica