Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
primus
pagina 95
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
[Myricae consideratio.] URBANA Myrica, quod sciam, non nascitur in Italia; quanquam in Aegypto, et Syria gignitur. Quae vero alicubi reperitur in hortis, et in quibusdam viridariis mitior credita, non alia est, quam sylvestris, in locos mitiores translata. Cuius rei certo sunt indicio fructus, et flores, quos omnino sylvestribus similes profert, non autem gallae modo, ut domestica. Umbra arboris insigni proceritate saepe per aestatem Romae me oblectatum fuisse recordor ad Tyberis ripas, in hortulo quodam hospitalis Sancti spiritus. quae etsi domestica haberetur ab omnibus; florem tamen, et fructum ferebat sylvestri similem. Haec in fluminum ripis frequentissimae nascitur in Italia. Quare non potui non admirari Dioscoridem: quippe qui dicat tantum nasci Myricam apud paludes, ac resides aquas, cum oppositum sane eveniat in Italia. Quod me saepius adduxit, ut crediderim, aut Dioscoridis codicem hoc loco depravatum esse, aut in Grecia secus, quam in Italia myricam proxime stagna, ac palude oriri. [Myricae medicina.] E myricae trunco alvei excavantur (ut Columella scribit) aquaque replentur, ut subinde postea bibant sues: nam hoc potu splenis incremento sanantur, quo morbo aestate maxime torquentur, dum, quae corum est pabuli insatiabilis aviditas, arborum fructus consectantur, qui plurimi eo tempore ariditate in terram decidunt. Porro myricae cinerem omnia ulcera ignis exustione contracta, efficaciter exiccare author est Serapio. Folia simul cum tota planta fotu frigidas collectiones inhibent, ac reprimunt. Elephantiasim ex lienis vitio abortam myricae radicum decoctum, et cum passis uvis epotum sanare tradidit Alcanzius Arabs: id quod se vidisse ait in duabus mulieribus, quae hac labe laborarunt. Ex quo mihi persuasum est, id non incongruum in Gallica peste fore medicamentum, Guaiaco forsitan ligno non absimile. Myricae radices pro odorata casia venditabant impostores, Sed postquam fraus a peritis medicae materiae viris deprehensa est. eius in officinis usus penitus exolevit. [Myricae vires ex Galeno.] Meminit myricae Galenus lib. VII. simplicium medicamentorum, ubi sic inquit. Myrica abstergentis est, ac incidentis facultatis, absque perspicua desiccatione: habet vero etiam adstrictionem nonnullam. Has ob qualitates, facultatesque admodum prodest lieni indurato decocta cum aceto, aut vino, sive radice, sive foliis, sive extremis ramulis: sanat porro dentium dolores. Caeterum fructus, et cortex non paucam sortita sunt adstrictionem, adeo ut gallae omphacitidi proxima sint, nisi quod acerbitas evidens est in galla, sed myricae fructui temperatura inest inaequalis: immista est enim naturae eius multa partium tenuitas, atque vis abstergendi: quod sane gallae non accidit. Attamen ubi galla forte ad manum non erit, eo uti liceat ad omnia, ad quae illa utimur: in eisdem et cortice. Porro myricae combustae cinis admodum desiccatoriae facultatis est, plurimam habens abstergendi facultatem, pauxillum adstringendi.