Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 135

131 - Mala

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

austera. Prima laus in cibis duracinis, sic ex re dictis, quod caro tam pertinaciter haereat ossi, ut nullo pacto ab eo avelli queat. Praecipua autem in hoc genere illis laus, quae ab aurei coloris nitore, odoreque perquam iucundo Cotonea cognominant. Secundas sibi vendicant partes, quae cortice detracto sanguineum succum fundunt, non propterea modo quod sint gustu reliquis suaviora; sed etiam quia magnitudine, et colore sunt speciosa. Proxima sunt, nec praedicto generi fortasse cedunt, quae a nucis similitudine Nucipersica cognominantur: haec enim cum colore, et sapore non refragentur persicis cotoneis, tum etiam non ingrata dentibus duritie, gustum mira afficiunt voluptate. Est et genus aliud Persicorum in Hetruria, ac in aliis Italiae locis agricolarum mangonio factum, quae ideo Persica amygdala appellant, quoniam persicorum ossium vice dulces amygdalarum nucleos includunt. [Cornarii opinio reprobata.] Caeterum sane multis contendit Cornarius, in suis commentariis in secundum Galeni librum de compositione medicamentorum secundum locos, ubique corruptum esse Plinii codicem, iis in locis, in quibus de duracinis persicis tractat: quin et Pauli, et Palladii, et Constantini Caesaris libros corruptos esse, ubi in iis de duracinis persicis aliquid scriptum reperitur. Quandoquidem is, ubi in horum monumentis de duracinis persicis factam fuisse mentionem legitur, ibi de rhodacenis, non autem de duracinis legendum esse censet. Verum cum inibi nulla vel ratione, vel auctoritate nitatur, quibus id comprobet, sua tantum ductus opinione videtur: atque ob id facile pronunciasse, horum omnium codicibus (quod tamen absurdum esset credere) mendum subesse. Quamobrem in hoc potius Cornarium hallucinatum, quam libros depravatos esse crediderim. Quinimo virum alioquin doctissimum admiror, quod rem per se claram obscuram reddere conatus sit, quodque non intellexerit, quid Plinio, et Palladio duracina, quid Paulo [GR], quidve Aetio, et Constantino, ac aliis quibusdam Graecis [GR] extiterint. Nam si animadvertisset, haec inter se et nominibus, et re ipsa differre, facilius, meo quidem iudicio, rem dubiam explicasset, nec omnes in universum autorum codices depravatos pronunciasset, cum, ut equidem arbitror, eorum nullus his in locis sit vitiatus. Paulo enim [GR], ut vulgata habet lectio, non [GR] Cornarii modo, legendum semper existimavi, quod ipse eo loco de praecocibus, et armeniacis tantum malis disserat, non autem simpliciter de persicis. Siquidem, ut Cornarius ipse fatetur, Rhodacene non est alia, quam malus persica, quemadmodum Rhodacena nil aliud sunt, quam mala ipsa Latinis persica vocata. id quod et nos sine ulla controversia probamus. Sed Paulo [GR] (ut diximus) genus est praecocis, sive armeniaci mali, ut ipse declarat his verbis. [GR]. Praecocia, doracia, et armenia persicis praestant: neque enim acescunt, neque similiter corrumpuntur. Quibus palam est in Paulo potius [GR], quam [GR] esse legendum, quod tantum persica malus Graecis [GR] vocetur, non autem armenica, doracia, et praecox: quartum fructus, tametsi a quibusdam inter persica numerentur, quod forma tantum iis similes videantur; non tamen vera sunt simpliciter persica, quae proprie Graecis nonnullis [GR] in universum vocantur, ut ipse etiam Cornarius testatur. Quippe nugaretur inepte Paulus, si vellet quod rhodacena persicis praestarent, cum nil aliud sint rhodacena, quam persica. His itaque rationibus liceat nobis dicere, ]GR] Paulo nec [GR], nec duracina designare, sed praecocis, sive armeniaci mali genus sibi peculiare. Sed iam ad Plinium venio, cui duracina persica persicorum species sunt, quibus palma inter omnes, non autem genus, quemadmodum et duracina cerasa, et uvae etiam duracinae inter varias cerasorum, et uvarum species eodem Plinio, et Palladio describuntur. Quod maxime arguit, aliud eisdem designare duracina, aliud vero Graecis [GR], quod verbum hoc universaliter de omni persico praedicetur, non autem de aliqua particulari specie. Neque ut ait Cornarius, vocat nostra aetas quaedam persica mala duracina, quod osse caeteris duriora sint, sed antiquos secuta, quod pulpae consistentia gustui gratiora sese offerant, et longiori tempore perdurent. Quod quidem palam facit Plinius lib. XIIII. cap. III. cum ait. Duracina uva sine ullis vasis in vite servabilis est: tanta est contra frigora, aestus, tempestatesque firmitas. Hanc et Columella praetulit in cibis. Postremo quod rhodacene arbor, persicam arborem in universum significet, cum Cornarius ipse id firmiter asserat, opus sane non esset, hoc pluribus comprobare. Sed ne fortassis putaret sibi ipsi non esse adhibendam fidem, Aetium consulat, Constantinum Caesarem, et Simeonem Sethi inter recentiores Graecos. Siquidem ii pluribus in locis manifeste demonstrant, nil aliud per Rhodacenem se intellexisse, quam veram, legitimamque persici plantam. Persicorum omne genus damnavit Galenus libro II. de alimentorum facultatibus, ut pravi succi, et quae facile corrumpantur, ac noxam ventriculo inferant: quapropter Persica primis mensis semper edenda praecipit. [Plinii lapsus.] Quare ego certe nescio, ex quorum scriptis deprompserit Plinius, quod innocua expectantur aegris. Nisi fortasse et ipse pro persico perscum deceptus acceperit, {qumadmodum} <quemadmodum> fecere recentiorum nonnulli. Persici flores esu alvum deiiciunt, itemque vomitiones cient, sed non absque labore, ac detrimento. [ Marcelli, et Simphoriani error.] Non defuerunt, ut Marcellus Florentinus, et Simphorianus Campegius in historialibus Galeni campis, qui existimaverint eandem plantam esse persicam, et perscam, de qua agit Dioscorides in huiusce primi voluminis calce. Quae (ut tradunt) ea profecto est, quae in Perside exitiosa nascitur, etsi translata in Aegyptum coeli illius clementia mortiferam in salutarem verterit naturam, adeo ut in cibos recepta, tam sanis, quam morbosis prorsus habeatur innocua. Huius historiam latius prosequitur Theophrastus libro quarto de plantarum historia (ut infra suo loco dicemus) quam si quis perlegerit, hanc a nostris persicis plurimum dissidere comperiet. Manifesto etiamnum argumento sunt Dioscorides, et Galenus, quod hae plantae inter se differant: quandoquidem ii de his ut forma, et genere differentibus seorsum suis scriptis tradiderunt. [Armeniacorum consideratio.] Armeniaca praeterea, quae Latini, ut in Dioscoride legitur, praecocia nominant, et Graeci bericocia pronunciant, nos in Hetruria Graecos imitati vulgo Bacoche, et Moniache corruptis vocabulis appellamus, ac si diceremus Bericocia, et Armeniaca. Plura eorum visuntur genera magnitudine potius, quam genere differentia. Quod evenit non modo caeli clementia, et terrae admodum frugiferae dotibus; sed et cultorum mangonio: nanque

131 - Mala