Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 136

131 - Mala

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

ex multiplicata insitione maxime proficiunt. Porro omnia, ubi maturitatem senserint, aureo colore splendent. Idcirco Romanis vulgo Grisomele, quasi chrysomela dicuntur, eaque praecipue, quae eo tractu cum persicis magnitudine certant. Maturescunt ineunte aestate mense iunio ante alios fugaces fructus, unde merito Praecocia dicta. Ea parum genere, et naturae dotibus a persicis dissidere, testis est Galenus libro secundo de alimentorum facultatibus: sed non item in ventriculo, ut illa, tam cito corrumpi. quanquam recentiores medici ea longe magis, quam persica, corruptioni obnoxia experientia contendunt. [Medicorum malorum consideratio.] Insuper Medica mala, ut ex nomine cognosci potest, ex Media primum advecta sunt. haec Latinis Citria, vel Citromala vocantur. Eorum arbor aurantiorum, ac limoniorum plantas magnitudine aequat. Folia, quae perpetuo ei virescunt, aurantiis parum, vel nihil refragantur, foraminibus visum fere effugientibus ubique punctim traiecta. Quamobrem nesciverim ego, qua ratione Theophrastus (ut Theodorus interpretatur) ei folia assignaverit portulacae, quae illi nullis notis consentiunt. Quo fit, ut admirari non liceat, si recentiorum plerique existimaverint Theophrasti codicem hoc in loco scatere mendis, et quod ubi legitur [GR], id est, portulacae, legi potius debeat [GR], id est, araneorum telae. Quandoquidem iis fortasse videbatur, quod, cum mali Medicae folia sint ubique minutis admodum punctis perforata, ita ut linteoli spissiori modo sint transparentia, facile telis araneis comparari possent. In quorum sententia ego quoque perstiti, quousque Plinius inde me revocavit. [Theodori lapsus.] Quippe cum accuratius Plinium perlegissem, comperi Theodorum, alioquin virum et Graecum natione, et Latinae linguae peritissimum Theophrastum hoc in loco fuisse interpretatum, et vocabuli significatum minus recte accepisse. siquidem, ut apertissime declarat Plinius lib. XIII. cap. XXII. Adrachne arbor est arbuto admodum similis. Inquit enim, Adrachnem omnes fere Graeci portulacae nomine interpretantur, cum illa sit herba, et andrachne vocetur, unius literae diversitate. Caeterum adrachne est sylvestris arbor, neque in planis nascens, similis unedoni, folio tantum minore, et nunquam decidente. Hinc ergo facile colligi potest, huic plantae, quae arbuti frondibus perpetuo virescit laurinis similibus, Medicae mali folia comparasse Theophrastum. Citrea arbor omnibus horis pomifera est: alia nanque matura cadunt, alia maturescunt, alia vero subnascuntur. Hae Plinii aevo non erant in Italia, ut ipse testatur libro XII. cap. III. ubi inquit, saepius tentasse gentes, plantas e Media transferre ad se, quae tamen ibi diu vivere nequiverunt, licet magna cultorum solertia fuerint enutritae. Nunc vero contra translatitiae factae sunt, atque cum Italo solo tantam iniere gratiam, ut non modo in maritimis, sed in mediterraneis tum hortis, tum viridariis, tum etiam nobilium lacuum ripis frequentissimae feliciter germinent. Postquam cultu, et diligentia Palladii (is enim proditur prius artem adivenisse) factum est, ut ex Media in Italiam translatae prosilierint, ac propagaverint. Theophrasti aetate Citria mala nondum in ciborum usum venerant, eorum testimonio, quae ipse libro quarto de plantarum historia memoriae prodidit, sed tantum odoris gratia vestibus inserebantur. Quin et eorum usus erat antidoti loco contra venena, ad quae demolienda semen praecipue efficacissimum habent. [Citrorum mira facultas.] Refert Atheneus, quod cum princeps quidam Aegyptius maleficos quosdam damnasset nebulones, quo suorum facinorum luerent poenas, aspidibus secundum Aegyptias leges in praedam exponendos, ii Citrium in itinere, dum ad bestiarum pabulum ducerentur, comederunt, quod caupona quaedam vicem eorum dolens, atque miseriam, illis dederat. Mox cum in theatrum descendissent, et ab immanibus, ferocissimisque feris demorsi essent, nihil sane molestiae senserunt. Qua de re praefectus non parvam coepit admirationem, et a militibus diligenter inquirens, an antidotum aliquod praesumpsissent, certior factus est, citrium tantum ex integra simplicitate donatum, eos comedisse. Postridie vero iussit uni praeberi, alteri denegari, et denuo in theatrum trudi ad supplicium. Quo facto, qui comederat, demorsus nihil incommodi passus est: alter vero a fera ictus undique lividus factus, confestim interiit. Narrat praeterea Theopompus Chius duodequadragesimo suarum historiarum volumine, Clearchum Heracleaotam Ponti tyrannum multos veneno necasse: sed ille, inquit, plures adhuc interfecisset, si populum praestantissima citrii vis latuisset. Servantur Citria mala diutius incorrupta, si hordei, vel milii acervis obruantur. [Citriorum vires.] Sed habita medicinae ratione, iam de eorum viribus plenius disserendum est. Citria itaque venenis adversantur, eorumque maxime semen. Citrii decoctum collutione, horis halitum commendat, suavitatem accersit. Ipsa autem integra vestiariis condita, vestes non modo gratissimo odore perfundunt; sed eas etiam a tineis, et blattis vindicant. Si cruda tamen manduntur, non facile coctioni obediunt: quin et crassum generant succum: ob hoc vesci iis melle, aut saccharo conditis satius est, quod ventriculum commode calefaciant, ac roborent: quanvis haec nostra aetas gulae nimium indulgens in cibis citria cruda praeferat cum assatis carnibus esitata. Citria adversus atram bilem, et morbos molestos, quos illa excitat, opitulantur. Semen privatim scorpionum ictibus et potum, et appositum mirifice medetur. Acidus eorum succus flavam reprimit bilem, arcetque pestis contagia. Proinde recentiores medici ad febres pestilentes serapiis ex eo confectis feliciter utuntur. Ea principem in cibis obtinent locum, quae in lacus Benaci ripis proveniunt, quae est parum mala Limonia dicta magnitudine superent; maiorem tamen caeteris ab ore ineunt gratiam. Quae vero ex Liguriae viridariis, et Adriatici, et Aegaei pelagi insulis, aliisque locis afferuntur, etsi melopeponum modo crassescant, speciosaque magnitudine excellant, cum tamen insipido gustu non multum placeant, in cibis non aeque ac illa, praestant: verum quod pulpa copiosiore constent, officinis expetuntur saccharo, vel melle asservanda. [Citrii mali vires ex. Gal.) Citrii mali meminit Galenus lib. VII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Malimedicae fructus non amplius malum medicum, sed ab omnibus Citrium nuncupari adsolet. In semine quidem vincentem habet qualitatem acidam, et siccam; ut ipsum tertii sit ordinis resiccantium, refrigerantiumque. In cortice vero itidem desiccantem temperiem est sortitus, non parum tamen habentem acrimoniae: proinde desiccat hic secundo excessu non tamen frigidus est, sed aut temperatus, aut paulo infra. Porro caro eius pariter crassi succi est, et pituitosa, frigidaque: nam et ipsa editur, sicut et cortex. Semen omne edi ineptum est, tum humidum illud, et acidum, de quo primum disserui:

131 - Mala