Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
primus
pagina 137
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
tum nucleus, qui in illo invenitur, id quod re vera semen est. Hic amarus est, et digerendi videlicet, siccandique facultatem obtinens, secundo quodammodo ordine a temperatis recedens. Folia vero denique exiccandi, ac digerendi vim obtinent. hactenus Galenus. Ubi animadvertendum est, quod cum initio capitis inquit, In semine quidem vincentem habet qualitatem acidam, et siccam; ut ipsum tertii sit ordinis resiccantium, ac refrigerantium, Galenus non de nucleis intellexit, neque de vero eorum semine; sed tantum de acido Citrii succo, in cuius medio ubique includitur semen. Eam autem fuisse in hoc Galeni sententiam, eius verba in calce fere capitis ostendunt, quae ita sonant. Semen omne esui ineptum est, tum humidum illud, et acidum, de quo primum disserui: tum nucleus, qui in illo invenitur, id quod re vera semen est. Hic amarus est, et discutit, hoc est calefacit, et exiccat secundo recessu. [Avicenna notatur.] Quam rem male, meo quidem iudicio, assecutus Avicenna, utpote qui non recte distinxerit, neque hac in re plane Galeni sententiam acceperit, libro suorum canonum secundo semini Citrii secundam calidorum, et siccorum sedem assignavit: tractatu vero, quem cordis viribus dicavit, eidem tertiam frigidorum, et siccorum classem adscripsit, nullum quidem verbum faciens de acido Citrii succo, quem a Galeno sub seminis nomine comprehensum fuisse demonstravimus. [Limonia, Aurantia, et Adami poma.] Non longe natura, et viribus a citriis distant mala LIMONIA, et AURANTIA dicta, et illa, quae ADAMI poma vulgo vocatur, nos vero Lomie dicimus: tametsi Limonia, cum sint gustu omnibus iis speciebus acidiora, ob id succo et frigidiora, et sicciora esse, argumento duci possit. Quin et Aurantia cortice calidiora censenda sunt, quandoquidem is reliquis acrior, atque amarior gustatu deprehenditur. Aurantiorum (quemadmodum etiam de punicis superius diximus) in Italia tria observantur genera, dulcia, acida, et vinolenta, sive mixta. Dulcia in omnibus partibus excalfaciunt. Aliorum vero succus refrigerat, prout maiore, seu minore referta sunt aciditate. Quocirca febricitantibus ad restinguendam sitim, acida quidem, et vinosa, non autem dulcia sunt exhibenda. Fit e Limoniorum succo, sicut et citriorum, serapium ad restinguendum bilis fervorem non inutile. Item et ad pestilentes febres, et eas, quae contagione non vacant. Aqua, quae e Limoniorum succo calentis aquae balneo, et vitreis organis extrahitur, praeterquam quod mulieribus expetitur pro suco ad faciem expoliendam, vitiligines ubicunque sint, et totius corporis maculas emendat, varos delet, et acaros interimit. Serapiis admixta febribus acutis, et contagiosis mire succurrit. Epota ventris tineas enecat: id quod etiam praestat succus recenter expressus, unciae pondere potus. Caeterum non parum laboris impendisse videtur Brasavolus in praefatione sui de simplicium examine libri, ut doceret, unde emanaverit Arantiorum vocabulum. Sed licet ibi plura de eius origine referat; ea tamen, meo quidem iudicio, non multum nomini quadrant. Quandoquidem ego potius existimaverim, vulgo Arantia, quasi Aurantia, altera expuncta litera, dicta fuisse. Nam cum haec poma auri colore reluceant, ab auro merito nomen accepisse videntur: unde, quantum equidem reor, Aurantia, hoc est, aurea mala dicta fuere.
Cap. CXXXII
Ἄπια
– PYRA
PYRORUM multa genera. Quae tamen omnia adstringunt: proinde adduntur convenienter in repellentia cataplasmata. Decoctum e siccis, et cruda ipsa alvum sistunt: ieiunos esitata laedunt. Achras pyrastri genus est, quod tardissime maturescit. Vim pyro adstringentiorem habet, et ad eadem convenit. stringunt etiam eius folia. Ligni pyrorum cinis efficaciter his auxiliatur, quos fungi strangulant. Aiunt fungos, si sylvestria pyra cum eis coquantur, innoxios fieri.
[Pyrorum consideratio.] QUONIAM Pyra vulgatissima sunt non modo in Italia, sed ubique in tota Europa; ideo supervacaneum duxi eorum arbores per historiam explicare. Multa, ac varia apud nos Pyrorum numerantur genera, quemadmodum et apud antiquos. Qui, ut Plinius refert libro, et capite XV. celebravere superba, salerna, decumiana, dollobelliana, pompeiana, liceriana, severiana, tyranniana, favoniana, lateriana, anitiana, tiberiana, signina, purpurea, sementina, laurea, amphorina, coriolana, cucurbitana, et alia, quorum enumeratio longa foret. Quas sane varias appellationes mutuata sunt, vel ab hominibus, qui primum ea in ciborum usum revocarunt; vel a locis, unde venerant; aut a notis, quas aliquibus fructibus acceptas referebant; aut a colore proprio; aut a tempore, in quo ab arboribus decerpebantur. In hoc itaque nostri quoque Hetrusci antiquorum consuetudinem secuti, variis nominibus a diversis inditis causis sua Pyra vulgo appellant mosebatelle, giugnole, papali, san Nicolo, durelle, zuccate, campane, vernareccie, gentili, porcine, sementine, et plura alia habent aliis nomenclaturis appellata. Caeterum si quis vellet in nostratibus