Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 138

132 - Pyra ~ 133 - Mespilus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

veterum pyra collatione assequi, operaepretium esset, ut ununquodque eorum genus peculiarem, perspicuamque habuisset descriptionem: quandoquidem fieri non potest, ut ex sola nomenclatura innotescant. [Pyrorum facultas.] Porro in universum de eorum viribus disserentes, dicamus, sicuti etiam de malis diximus, quod pyrorum facultates, ex saporibus gustu dignoscuntur: cum dulcia natura distent ab acerbis, acidis, austeris, et ab his, quae unum, vel plures prae se ferunt sapores: et contra, haec deinceps ab illis sint diversa. [Pyrorum vires ex Gal.] Pyra (ut scriptum reliquit Galenus libro V. simplicium medicamentorum) esu stomacho grata sunt, quin et vim habent exiccandi. Atqui sylvestribus magis adstringendi facultas inest: ob id etiam magis praestant contra fluxiones. Et lib. II. de alimentorum facultatibus ita scribit. Quae de malis diximus, si omnia ad pyra, et punica transferantur, nihil novo alio super his sermone opus erit. Nam in iis quoque alia austera tantum, vel acerba apparent: veluti quaedam acida, quaedam dulcia, quaedam denique ex horum mistione composita: sunt quae nullam penitus huiuscemodi qualitatem exuperantem habent: quo fit, ut cum aquea sint, ac hebetia, nulla roborandi vi polleant. Talis igitur omnino pyrorum usus, qualis malorum. At pyris, praesertimque grandibus, quae apud nos menatae vocantur, aliqua alendi facultas donata est. Proinde ea secta in tenues orbiculos, siccataque reponunt. Quibus coctis per hyemem, et ver, cum fames est, ciborum parum nutrientium vice vescuntur.

Cap. CXXXIIΙ
Μέσπιλον
– MESPILUS

MESPILUS, quae a nonnullis aronia vocatur, spinosa arbor est, folio + pyracanthae, sive oxyacanthae. Fert pomum suave, exiguo malo non dissimile, tribus intus ossiculis: qua ex causa id nonnulli tricoccon appellavere. Tarde maturescit, esu adstringit, stomacho gratum est, alvumque supprimit. Alterum mespili genus in Italia nascitur, quod aliqui setanium, alii epimelida vocant. Arbor foliis mali, sed minoribus. Pomum fert rotundum, esui aptum, umbilico latiore: quod adstringit, seroque maturescit.

[Mespilorum consideratio.] MESPILORUM hic a Dioscoride duo recensentur genera: quorum illa, quae foliis est pyracanthae, sint oxyacanthae nostratibus haud quaquam adstipulari videtur. Quippe (ut sensu patet) nostrates Mespili foliis oblongis, laurinis fere similibus virent, non autem apii modo per ambitu incisis, veluti oxyacantha. Fructum ferunt non quidem gustatu suavem, sed potius iniucundum, quod acerbus sit, et austerus. Quin et is quina includit ossicula,non sane terna, ut primo Mespilorum generi assignat Dioscorides. Caeterum si fructum profert Italia, qui priori Mespilo legitime ascribi possit, eius nimirum arboris erit, quae Neapoli, ubi copiosa seritur in hortis, viridariis, ac vineis,

132 - Pyra ~ 133 - Mespilus