Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 139

133 - Mespilus ~ 134 - Lotus arbor

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Azarolo vulgo nominatur. Huius plures plantas vidi ego primum Neapoli in amplissimo viridario Pompei Cardinalis Columna via, qua itur ad poetae Maronis sepulchrum, vel ut vulgo dicunt a Pedegrotta. [Azaroli descriptio.] Arbor st mediocris proceritatis, cortice, ac materia pruno haud absimilis: spinis horrida, non tamen admodum acutis: foliis laciniatis, apii aemulis. Ex quo perspici potest, eos Dioscoridis codices hoc loco scatere mendis, in quibus depravate legitur, hanc arborem foliis esse pyxacanthae, non autem, ut legitime legi debet, oxyacanthae. Nam (ut superius suo loco explicavimus) oxyacantha foliis germinat dissectis; pyxacantha vero buxi modo oblongis. Cuius rei illud manifesto est indicio, quod de hoc Mespilorum genere posteritatis memoriae prodidit Theophrastus libro III. capite XII. cum inquit. Magnitudine arbor ista excellit, gyroque comatur. Folium magna ex parte infissum, quod vel apium parte postrema imitatur, ampliore figura, quodque promissum, nervosum, apio tenuius, oblongius, totumque circuntusum est, et pediculo tenui, ac longo dependet: antequam decidat, vehementer rubet. Radice numerosa, altaque arbor cohaeret: ob id diuturna, et inextirpabilis est. hactenus Theophrastus. Quae sane verba certo sunt argumento, eam Dioscoridis lectionem plane depravatam esse, quae huic Mespilorum generi pyxacanthae frondes reddit. Quinetiam folium explicant oxyacanthae a Dioscoride eius in historia silentio dissimulatum, quod scilicet apii modo per ambitum sit dissectum. Sed illud etiam non ignorandum, tantam oxyacanthae cum hac Mespilo intercessisse cognationem, ut si Mespilus haec oxyacanthae inseratur, omnium speciosissima proveniat, et longe magis fructifera evadat. Sed ut redeamus eo, unde codicis mendae, quae librariorum incuria est, nos diduxerant, dicimus, quod Azaroli vocatae fructus nullis prorsus notis reclamant Mespilis, quae primo loco a Dioscoride descripta sunt. Siquidem ii exigui sunt, terna includunt ossicula aliis Mespilis duriora; quanquam magnitudine, et forma dissimili, seram sentiunt maturitatem, ori grati habentur, stomacho non iniucundi, et reliquis denique notis, ac qualitatibus illorum speciem adeo repraesentant, ut non aliud hac in re asserendum putaverim, quam quod idem Azarola, et Dioscoridis Mespila a quibusdam Aronia dicta. [Mespilus altera.] Quae porro Mespili aliquibus Setaniae, et Epimelides appellantur, vulgaribus nostratibus collatae, nihil inter se dissentire comperiuntur. Quapropter nil mirum scriptis mandasse, Dioscoridem, alterum hoc Mespili genus copiosum in Italia nasci. Veruntamen Galenum Epimelidis appellatione aliam arborem a nostratibus Mespilis diversam sumpsisse, liquido constat. Quandoquidem libro VI. simplicium medicamentorum scribit, eius fructum acerbum esse, et ventriculo noxium. Epimela autem a rusticis Italiae unedonem nominari. Hoc insuper illud confirmat, quod Galenus de utroque Mespilorum genere, seorsum diversis capitibus tradiderit. [Serap. lapsus.] In Mespilorum historia Serapio aperte hallucinari deprehenditur: quippe qui sorbi titulo omnia referat, quae de utroque Mespilorum genere scripsit Dioscorides. Verum etsi hac in re is quidem aberret; declarat tamen primum Mespili genus nobis Italis Mauritanos secutis Azarolum esse: nanque is Arabico idiomate Mespila Zaror appellat. [Mespilorum vires ex Gal.] Mespilorum vires recensuit Galenus libro VII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Mespili fructum, alii tricoccum nominant, quod tria intus in universum gerat grana, quorum ununquodque arboris est semen, ceu ea, quae in malis inveniuntur, ipsius mali; et acini, ipsius vitis; et ficus, minuta illa grana, quas cenchramidas Graeci vocant. Arboris huius fructus admodum acerbus est, vixque edi potest, ventrem strenue coercens. Quin et in germinibus, et foliis acerba haec qualitas non pauca reperitur. Et libro II. de alimentorum facultatibus sic inquit. Horum eadem quoque praedictis est ratio. Ambo enim adstringunt, sed multo fortius Mespila, quam sorba. Quamobrem alvo fluenti in cibo accommodatissime exhibentur: sorba tamen ipsis sunt suaviora. Prorsus nanque nihil acerbi, uti Mespila obtinent, sed succus eorum citra acerbitatem austerus est. Illud porro neminem puto latere, haec omnia parce, non affatim, ut ficus, uvasque esse commenda: nequaquam enim eis, ut cibis, sed ut medicamentis potius indigemus. Haec novisse longe tibi fuerit utilius, quam si primam huius dictionis [GR] syllabam ab antiquis Atheniensibus per o solum prolatam, scriptamque fuisse cognoscas.

+ Ne videamur hic temere communem lectionem immutasse, quae est pyxacanthae, lectorem admonere non alienum duximus, variam esse huius loci scripturam in Graecis tum impressis, tum vetustis exemplaribus. Verum ea nobis magis probanda visa sunt, quae habent pyracantham, vel oxyacantham (idem enim esse putamus) innixi rationibus, quas in commentario adduximus.

Cap. CXXXIIII
Λωτὸς δένδρον – LOTUS ARBOR

LOTUS arbor est vastae magnitudinis, ferens baccam pipere maiorem, dulcem, cibis gratam, stomacho facilem. Alvum sistit baccis. Ramentorum ligni decoctum sive potu, sive infusione dysentericis, ac foeminis fluxione vulvae laborantibus, auxilio est: rufat capillos: citam alvum cohibet.

[Loti arboris historia.] LOTUS arbor Latinis Celtis vocatur. Differentiae generum plures (ut libro et capite quarto de plantarum historia prodidit Theophrastus) eaque maxime fructum varietate inter se discreta produntur. Sed Loti proprium genus consurgit pyri magnitudine, aut paulo minore: foliis per ambitu serratis, alioqui ilicis viderentur. Fructum profert magnitudine fabae, qui uvarum modo maturescit, varie colores immutans, gustatu praedulcis, suavis, atque etiam stomacho salubris. Gignitur alter absque interiore nucleo, qui non modo caeteris praefertur, quod ventriculo suavior fit; sed etiam quod vinum reddat. Numerosa haec arbor in Pharide insula, ideo Lotophagia vocata, quod inibi Loti fructu victitent incolae. Caeterum non minor Lotorum copia in continenti, sed longe largior: plurima enim haec in Africa, ubi tanta fructus et arboris copia narratur, ut diebus pluribus exercitum Ophelli Carthaginem petentis in commeatuum defectu, hoc tantum fructu victitasse, ex historiis habeatur. Scribit Plinio libro XIII: capite XVI. Lotum arborem aetate sua extitisse Italiae familiarem, ac vulgo cognitam, licet mutato solo, coelique climate, unde nobis allata

133 - Mespilus ~ 134 - Lotus arbor