Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 140

134 - Lotus arbor ~ 135 - Cornus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

est, a grata illa fructuum dulcedine degeneraverit. Dioscorides non aliis notis reddidit Lotum, quam quod arbor esset vastae proceritatis. Cui subscribens Plinius lib. XVI. cap. XXX. sic inquit. Lotos praecipue domibus expetitur, ramorum petulantia, latissima expatiantium umbra, et in vicinas domos saepe transilientium. Item eodem loco ita scribit. Loti fructus sylvestris quidem est, sed cerasorum pene natura. Nulli brevior opacitas, nec aufert solem hyeme decidentibus soliis. Nulli cortex iucundior, aut oculos excipiens blandius. Nulli rami longiores, validioresque, aut plures, ut dixisse totidem arbores liceat. Cortice pelles tingunt, radice lanas. [Lotus Italica.] Quamobrem putaverim ego, si modo hodie Loti nascuntur in Italia, eum non aberrare, qui veram lotum, praesertim Dioscoridi, et Plinio, eam esse arborem dixerit, quae in Tridentino, et Goritiensi agro vulgo Bagolaro vocatur: in Veronensi vero, et in aliis quibusdam Italiae locis Perlaro. Siquidem licet harum arborum multae pyri magnitudinem aequent; pleraeque tamen conspiciuntur, quae longe pyrum proceritate vincunt. Hae itaque praeterquam quod caudice constant crassissimo, ramis latissimis in altitudinem se extollentibus; cortice spectantur laevi, colore in caeruleum nigriscente. Quo fit, ut is grato coloris aspectu respicientibus oculos mirum in modum ad se alliciat, ut tradidit Plinius. Foliis virent ilici proximis, per ambitu serratis, asperisque quae medio autumno flaccescunt. Fructus eis cerasorum similitudine, qui ut illa, longiore pediculo pendet. Is primo viret, mox in candidum flavescit, deinde per maturitatem rubescit, denique, postquam maturuerit, nigricat, gustu suavi, non ingrato. Quae omnes huiusce arboris delineationes, ac notae Theophrasti, Dioscoridis, et Plinii loto plane respondere videntur. Quare non equidem diffitebor, Lotum quoque hoc aevo Italiae esse copiosam. [Ruellii error.] Caeterum nesciverim ego, quorum testimonio, et auctoritate fretus Ruellius lotum existimaverit plantam exiguam illam, quam Hetrusci vulgo Agrifolio dicunt, e cuius cortice (ut superius de paliuro disserentes diximus) uti ex viburno nostro, vulgo vero lantana, quidam viscum conficiunt, quo aves capiuntur. Quae sane opinio tantum abest ab historia loti, quam ex Theophrasto, Plinioque retulimus, ut etiam ei prorsus adversetur. Quippe quoniam Agrifolium arbor est, perpetua virens coma, foliis admodum per ambitum aculeatis, exigua proceritate, et cortice viridi: quae notae penitus loti descriptioni repugnant. [Loti vires ex Galeno.] Lotum scriptis tradidit Galenus libro VII. simplicium medicamentorum, his verbis. Lotus arbor non ita multae adstrictoriae qualitatis est particeps, sed et tenuium partium est, et exiccatoria. Itaque lignorum ipsorum ramenta muliebri accomodantur profluvio, et dysenteriis, et coeliacis affectibus. Decoquuntur vero interim in aqua, interim in vino, nimirum prout usus poposcerit, nec infunduntur tantum, sed et bibuntur. Quinetiam quod pilos defluentes cohibeat, non parvum signum est ipsum adstringentis esse cuiusdam, similiter mediocriter desiccantis facultatis. Dictum quippe est et in sermone de ladaro, eiusmodi esse facultatis oportere, quod fluentes capillos esset cohibiturum.

Cap. CXXXV
Κρανία CORNUS

CORNUS dura arbor est, baccas ferens olivae modo oblongas, quae primum virent, dein per maturitatem rubescunt, aut cerae colorem repraesentant. In cibo adstringunt: profluvio alvi, atque dysenteriae salutares, sive in edulio, sive in defruto exhibeantur. Muria, ut olivae, condiuntur. Sanies, quam virentia folia torrendo resudarunt, impetigini convenienter illinuntur.

[Corni consideratio.] CORNUS arbor est vulgaris notitiae. Caeterum (ut libro III. de plantarum historia, capite XII. memoriae prodidit Theophrastus) sexus in ea duplex invenitur. Nanque consurgit mas duodecim cubitorum altitudine: folio amygdalae, nisi quod pinguius, crassiusque: cortice nervoso, et tenui: caudice non minus crasso. Foemina virgas parvas, sicut salix amerina, suo latere profert, et fruticosior est. Nodos ambae, perinde ac vitex, tum germinatos, tum invicem congruos habent. Materies maris escors, totaque solida, cornibus densitate, firmitateque similis, unde illi nomen. Foeminae vero medullam continet, et mollior est, atque cavatur: ob id ad venabulorum usum inutilis. Qui Idam Troianam incolunt, marem sterilem dicunt; foeminam autem fructuosam. Nucleum fructus olivae similem habet,gustu dulcis, odoratuque gratus, Flos oleae, et floret, fructificatque eodem modo, ut singulari pediculo plura proferat. In Macedonia vero (veluti etiam in Italia) ambae fructiferae sunt: sed mas per aestatem, foemina vero per autumnum baccas maturat, huius tamen baccae tantum masculae bonitatem cedunt, ut mandi vix possint. Porro cavendum est, ne Corni arbores prope alvearia conferantur, vel a natura productae ibidem permittantur: quandoquidem apes flore

134 - Lotus arbor ~ 135 - Cornus